Liber XIII, Epistola 9
Ad Thalassiam Abbatissam.
Privilegium monasterii sanctae Mariae in urbe Augustodunensi.
Gregorius Thalassiae abbatissae.
Quando ad ea ad quae catholicorum regum corda pontificalibus sunt monitis provocanda 1224 ita ardenti desiderio divina praeveniente gratia succenduntur, ut ab eis ultro poscantur, tanto sunt alacri et laeto animo concedenda quanto et ea ipsa quae cupiunt, si nollent facere, peti debuerant. Proinde, juxta scripta filiorum nostrorum praecellentissimorum regum Brunichildis ac nepotis ipsius Theoderici, monasterio sanctae Mariae, ubi ancillarum Dei congregatio est constituta, in urbe Augustodunensi, a reverendae memoriae Siagrio episcopo condito, cui praeesse dignosceris, hujusmodi privilegia praesentis auctoritatis nostrae decreto indulgemus, concedimus atque firmamus, statuentes nullum regum, nullum antistitum, nullum quacunque praeditum dignitate, vel quemcunque alium, de iis quae eidem monasterio a suprascriptis filiis nostris regibus jam donata sunt, vel in futuro a quibuslibet aliis de proprio fuerint jure collata, sub cujuslibet causae occasionisve specie minuere vel auferre, sive suis usibus applicare, vel aliis quasi piis causis pro suae avaritiae excusatione possit concedere. Sed cuncta quae ibi oblata sunt, vel offerri contigerit, tam a te quam ab eis quae in tuo officio locoque successerint, a praesenti tempore illibata et sine inquietudine aliqua volumus possideri, earum tamen usibus pro quarum sustentatione gubernationeque concessa sunt modis omnibus profutura.
Item constituimus ut obeunte abbatissa praedicti monasterii, non alia ibi quacunque obreptionis astutia ordinetur, nisi quam rex ejusdem provinciae, cum consensu monacharum, secundum Dei timorem elegerit, ac praeviderit ordinandam.
Hoc quoque capitulo praesenti subjungimus, ut locum avaritiae secludamus, nullum de regibus, nullum de sacerdotibus, vel quemcunque alium per se suppositamve personam, de ordinatione ejus abbatissae, vel de quibuscunque causis ad monasterium ipsum pertinentibus, audere in auro, vel alia qualibet specie commodi quidquam accipere, neque eamdem abbatissam ordinationis suae causa dare praesumere, ne hac occasione quae a fidelibus piis locis offeruntur, aut jam oblata sunt, consumantur.
Et quoniam multae occasiones, in deceptionem religiosarum personarum, a pravis illic, ut dicitur, hominibus exquiruntur, abbatissam ejusdem monasterii nullo modo privandam deponendamque censemus, nisi causa specialiter criminis exigente. Unde necesse est ut si qua contra eam hujusmodi querela surrexerit, non solum episcopus civitatis Augustodunensis causam examinet, sed, adhibitis sibi sex aliis coepiscopis suis, subtili hoc investigatione perquirat, quatenus, cunctis concorditer judicantibus, canonicae districtionis censura, aut ream ferire, aut innocentem possit absolvere.
Haec igitur omnia quae hujus praecepti decretique nostri 1225 pagina continet, tam tibi quam cunctis quae in eo quo es ordine locoque successerint, vel eis quorum interesse potuerit, in perpetuum servanda decernimus. Si quis vero regum, sacerdotum, judicum, atque saecularium personarum, hanc constitutionis nostrae paginam agnoscens, contra eam venire tentaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se judicio divino existere de perpetrata iniquitate cognoscat, etc. ut in superiori.
Chapter 789 of 846