Liber XIII, Epistola 14
Ad Panormitanos.
Barbaro episcopo visitatori obediant.
Gregorius clero, ordini et plebi consistenti Panormi.
Vestri antistitis obitum cognoscentes, curae nobis fuit destitutae Ecclesiae visitationem fratri et coepiscopo nostro Barbaro solemniter delegare. 1228 Cui dedimus in mandatis ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu ministeriisque, a quoquam usurpari patiatur. Cujus vos assiduis adhortationibus convenit obedire, et, remoto strepitu, uno eodemque consensu talem vobis praeficiendum expetere sacerdotem, qui et a venerandis canonibus nulla discrepet ratione, et tanto ministerio dignus valeat reperiri. Qui dum fuerit postulatus, cum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati, et visitatoris pagina prosequente, ad nos veniat ordinandus: provisuri ante omnia ne cujuslibet vitae vel meriti laicam personam praesumatis eligere, et non solum ille ad episcopatus apicem nulla ratione promoveatur, verum etiam vos nullis intercessionibus veniam promereri posse cognoscite, sed et omnes quos ex vobis de laica persona aspirasse constiterit, ab officio et a communione alienos faciendos procul dubio noveritis.
Chapter 794 of 846