Adnotatiunculae in Threnos (pars 2)
(THREN. II.) Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion. Lamentabile principium ab admiratione inchoat, quod tam subito dejectus est populus ille qui prius usque ad coelum exaltatus videbatur. Caligo tristitiam tribulationis designat. Filiam, inquit, Sion, ipsam Sion, id est gentem Judaeorum, quam paterno affectu dilexit et custodivit; vel ipsius Sion filiam, id est regionem Judaeam. Mos enim Scripturarum habet ut metropolitanae civitates matres appellentur, et circumjacentes regiones, oppida quoque, et castella et vici, filiae, Incipit ergo, sicut supra dictum est, e longinquo plangere ipsam, scilicet regionem, ut tandem ad ipsum caput regionis Jerusalem perveniat. Sequitur:
Et non recordatus scabelli pedum suorum. Id est populi, qui servituti ejus humiliter subjectus erat.
Praecipitavit Dominus, nec pepercit. Hic distingue.
Omnia speciosa Jacob destruxit in furore suo. Hic iterum distingue. Deinde sequitur:
Munitiones virginis Juda dejecit in terram. Hic rursum distingue. Deinde sequitur:
Polluit regnum, et principes ejus. Quod in praecedenti clausula generaliter sub nomine terrae praemiserat, hoc hic per partes exsequitur speciosa, munitiones, regnum, principes; et vide quomodo lamentum crescit: prius solum, inde terram nominaverat; sed ne forte ipsa terra sterilis, et inculta atque ideo minus plangenda putaretur, subsequenter de ejus opulentia et sublimitate lamentum confirmat. Praecipitavit, inquit, plus est praecipitare quam projicere; et quod est adhuc gravius, nec pepercit. Hoc veraciter in ultima captivitate completum est, quia jam amplius revocandi non sunt, praecipitavit. Quid omnia speciosa Jacob destruxit, munitiones virginis Juda dejecit. Per speciosa intellige opulentiam: per munitiones fortitudinem atque potentiam. Per Jacob et virginem Juda, idem populus signatur. Jacob tamen generale nomen est duodecim tribuum: Juda vero ad duas tribus tantum pertinet. Ideo generali nomine praemisso statim speciale nomen adjunxit, ut duarum se tribuum captivitatem plangere demonstraret. Jacob ergo et Juda idem populus est, Jacob, quia in potentia robustus; virgo Juda, quia in opulentia delicatus. Quid est ergo speciosa Jacob, nisi opulentiam fortium? et quid est munitiones virginis Juda, nisi fortitudinem opulentorum. Sequitur:
Polluit regnum et principes ejus. Hoc est virginis Juda. Polluit, dicit, propter gentes inter quas dispersi sunt: ex quarum consortio et ritu profanati sunt, qui prius in Dei protectione securi regnabant, et in principum suorum fortitudine confidebant. Nunc autem regnum totum cum principibus suis polluitur, quia populus, cum protectoribus suis, gentibus subjugatur.
Confregit in ira furoris sui omne cornu, et simul avertit retrorsum dexteram suam. Per cornu, fortitudo principum ejus signatur; per dexteram vero Dei, protectio divina intelligitur. Quid est ergo quod de Deo dicitur, confregit omne cornu Israel, avertit retrorsum dexteram, nisi quod in populo praevaricatore, et omnem humanam fortitudinem comminuit, et suam tandem protectionem abstulit, ut omnino desolati ostendantur quibus post humana praesidia etiam divinum adjutorium tollitur. Avertit, inquit, dexteram suam. Dexteram avertit, ne protegeret; et sinistram extendit, ut feriret. Unde sequitur:
Et succendit in Jacob quasi ignem fiammae devorantis in gyro. Sicut etiam ignis, accensus late vagatur et consumit omnia, sic hostes Judaeorum, postquam in eis omnis fortitudo defecerat, et divinum auxilium subtractum erat, nullo sibi obsidente, universa vastabant.
Tetendit arcum suum quasi inimicus. In arcu comminatio intelligitur. Arcum ergo tendere est comminationem amplificare vel differre; qui autem post comminationem percutit, quasi inimicus arcum tetendit. Unde sequitur:
Firmavit dexteram suam quasi hostis. Quando in Scriptura dextera Dei ponitur, aliquando protectio, aliquando gravis percussio designatur, eo quod dextera naturali habilitate ad percutiendum sit promptior. Prius ergo Deus dexteram avertit, ne protegeret; postea dexteram firmavit, ut feriret. Quod autem dicitur, firmavit dexteram, gravem indignationem percutientis exprimit. Vel super percussos dexteram firmat, quia plagam, quam semel iratus intulit, sanare amplius non disponit; quod proprie ad ultimam captivitatem refertur. Unde convenienter adjungitur, quasi hostis, qui scilicet ad interniciem percutit, non ad correctionem. Non enim, quasi hostis dexteram firmaret, si illo ad perdendum percutiente, ipse ad corrigendum percuteret. Unde cum gravi dolore pronuntiandum est, quasi inimicus, quasi hostis. Ille, cujus nec iram reus effugere, nec misericordiam hostis potest impedire. Sequitur:
Et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculis filiae Sion. Non occiditur, nisi quod vivit. Superius dixerat: Destruxit omnia speciosa; sed hic jam aliquid amplius dicere volens, occidit, inquit, omnia pulchra, ut per hanc calamitatem, non tantum divitias, sed ipsas etiam animas abstulisse ostendat. Unde recte subinfertur cum dicitur:
Effudit quasi ignem indignationem suam. Non quasi aquam, sed quasi ignem. Violentia enim aquarum dejicere et dissipare res solet, non consumere. Quarum inundationem per alium prophetam Dominus comminatur, dicens. Adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitae est (Gen. VI). Ignis vero non tantum destruit, sed consumit. Atque ideo recte indignatio Dei, quasi ignis effundi dicitur, quando divina ultio usque ad consumptionem evagatur. Postremo etiam in ipso effusionis nomine violentia, et, ut ita dicam, abundantia tribulationis exprimitur.
Factus est Dominus velut inimicus; praecipitavit Israel: praecipitavit omnia moenia ejus. Hucusque desolationem filiae Sion, id est regionis Judae planxisse videtur. Nunc ad ipsam matrem Sion, scilicet civitatem Jerusalem deplorandam se convertit, dicens: Factus est Dominus velut inimicus: gravis dolor. Dominus, qui fovere, qui diligere consueverat, factus est velut inimicus, quia jam non ut pater ad correctionem percutit, sed ut hostis ad consumptionem. Praecipitavit moenia ejus, id est Sion, dissipavit munitiones ejus. Moenia in civitate ad decorem fiunt, munitiones ad tutamen. Quid est ergo, praecipitavit moenia, dissipavit munitiones, nisi sublimia dejecit, et fortia confregit? Quod ergo superius de regione planxerat, hoc idem nunc etiam in Jerusalem factum esse deplorat; ut ibi, per speciosa Jacob, pulchritudinem regionis; hic per moenia Sion, decorem civitatis; ibi per munitiones virginis Juda, munitiones regionis; hic per munitiones Sion, ipsius Jerusalem munitiones significari intelligas. Unde satis convenienter ibi speciosa tantum, hic moenia posuit, quia alius regionis, et alius civitatis decor est. Decor namque regionis magis consideratur in ubertate frugum et fecunditate pecorum. Decor civitatis in sublimitate aedificiorum, et ideo speciosa destrui, et moenia praecipitari dicuntur, ut omnia vastata cognoscas, et ea videlicet quae intus civitatem decorabant specie, et quae foris regionum utilitate.
Et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam. Descripta desolatione regionis, et civitatis quasi ad utramque respondens infert: Et replevit in filia Juda, id est gente Judaea, quam quasi filiam paterno effectu dilexerat, humiliatum et humiliatam, hoc est utriusque sexus humiliatis illam replevit, ut humiliatis, id est dejectis plena sit. Vel per humiliatum, ordinem praelatorum accipere possumus; per humiliatam, plebem subjectam. Contra quod superius in vastatione regionis dixerat: Polluit regnum et principes ejus, ut idem per regnum quod per humiliatam, idem per principes quod per humiliatum intelligamus.
Et dissipavit quasi hortum tentorium suum. Nunc ad destructionem sacrarum aedium deplorandam accedit. Et quantum ad litteram spectat, per tentorium et tabernaculum significat templum Domini, quod erat in Jerusalem, quod primum a Chaldaeis, deinde a Romanis subversum est. Ideo autem templum tentorium sive tabernaculum vocat, quia vice illius antiquitus filii Israel primum in deserto, ac postmodum in Silo ad cultum Dei tentorio, et tabernaculo fungebantur. Caeterum tentorium dicitur proprie, ubi cortinae funibus ad palos terrae affixos extenduntur. Tabernaculum autem quibusdam tabulatis construitur, sicut de tabernaculo foederis scriptum est, quod Moyses in deserto exstruxit, cui extrinsecus vela oppansa sunt et cortinae ex omni latere distentae. Dicitur ergo de subversione templi, dissipavit tentorium suum.
Demolitus est tabernaculum suum. Secundum litteram autem congrua sunt verba, ut id quod expansum est, dissipetur; id quod terrae fixum est, quadam quasi suffossione demoliatur. Quasi hortum, inquit, dissipavit tentorium suum. Quod Isaias his verbis ante praedixerat: Derelinquetur filia Sion quasi umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario (Isa. I). Ac si diceret: Sicut ab horto et a vinea, postquam collecti fuerint fructus, custodia hominum tollitur, sic a populo isto, quia a fructu boni operis sterilis est, custodia divina auferetur, ut sit in dissipationem et direptionem inimicorum suorum. Vel, per hortum, locum voluptatis et luxuriae intelligere possumus. Unde per legem prohibitum ne lucus in atriis Domini plantaretur, quia et idolorum cultores sub frondosis arboribus et in locis virentibus sacrificare solebant, lasciviae et voluptati servientes. Dicit ergo, dissipavit quasi hortum tentorium suum, ac si diceret: Quia in locum sanctitatis impudicitia, et voluptas introiit, ideo dissipatio et desolatio venit. Sequitur:
Oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et Sabbatum. Id est non solum repulit haec, sed post repulsam amplius non requirit. Quod proprie ad ultimam captivitatem pertinet, quando jam manifestata gratia, prioris legis observantiae penitus eversae sunt et repudiatae. Sequitur:
Et in opprobrium et in indignationem furoris sui regem et sacerdotem. Subauditur, tradidit. Regi honor debetur, devotio in sacerdote diligitur. Ac nunc pro honore opprobrium regi, ac pro devotione indignatio redditur sacerdoti, ut omnis Judaici populi excellentia et religio destructa ostendatur. Sequitur:
Repulit Dominus altare suum. Hic jam de contaminatione sanctorum agere incipit. Repulit Dominus altare suum, implacabilem se esse ostendit, quando etiam illud, unde placari consueverat, abjicit. Sequitur:
Maledixit sanctificationi suae. Id est sacrificiis, quibus offerentes sanctificare prius solebant. Quod nunc plane impletum cernimus, quando jam legales hostiae, quae suo tempore offerentes sanctificare poterant, si post impletionem gratiae teneantur, amplius Deum ad iracundiam provocent. Sequitur:
Tradidit in manus inimici muros turrium ejus. Id est sanctificationis; ut enim ostenderet se amplius priora illa sacrificia non recipere, ipsum locum in quo offerri consueverant, funditus everti permisit, quatenus ex hoc liquido cunctis patesceret quod desolato priore loco, ritus prior cessare deberet. Quod autem dicit, muros turrium, quantum ad litteram sic intelligendum est ac si diceret, turres munitas ejus intransitive, hoc est non solum muros civitatis extrinsecus, sed etiam muros turrium intrinsecus. Unde sequitur:
Vocem dederunt in domo Domini sicut in die solemni. Ipsi videlicet inimici nullo sibi obsistente, universa occupabant, et se praevaluisse gaudebant.
Cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion. Ne haec tanta mala inconsiderate Deus intulisse videatur, ante factum cogitasse, id est deliberasse dicitur. Per murum filiae Sion, robur et munimen Judaici populi intelligere debemus. Sequitur:
Tetendit funiculum suum. Ut merita mensuraret, et unicuique secundum opera sua redderet. Vel tetendit funiculum, id est poenam. qua peccatores ligaret, protraxit diu per patientiam exspectans; sed tanto gravius tandem feriens, propter quod sequitur:
Non avertit manum suam a perditione. Id est quia neminem invenit liberum a culpa, neminem reliquit immunem a poena. Sequitur:
Luxitque antemurale, et murus dissipatus est. Ita ambigue positum est pariter, ut ad utrumque referri posse videatur, videlicet quod vel antemurale pariter cum muro dissipatum sit, vel quod murus pariter cum antemurali luxerit. Possumus autem non incongrue per antemurale custodiam hominum, per murum autem intelligere custodiam angelorum, quae utraque a populo Judaeorum justo Dei judicio ablata est, ut nec homines foris, nec angeli intus ab instanti tribulatione populum, a Deo derelictum defendere possent, secundum quam acceptionem conveniens est distinctio quod antemurale luxisse et murum dissipatum esse deplorat, ut videlicet illos, id est, bonos praelatos etiam subversione populi sui per compassionem tribulatos, istos vero, id est, angelos ab eorum custodia sublatos ostendat.
Defixae sunt in terra portae ejus. Id est Sion. Ad monimentum perpetui doloris, post eversionem omnium signa ruinae permanent. Neque enim portae ad munimentum, sed in signum calamitatis permanent, quae, ut late pateant, in terra fixae sunt, et ne defensaculum praebeant, perditis et contritis vectibus, seras non habent. Sequitur:
Reges ejus, et principes ejus in gentibus. Subauditur, perdidit et contrivit: et respicit ad id, quod dixerat: Portae et vectes (Ezech. XXXVIII), id est reges et principes, qui munimen et fortitudo populi erant, dejecti et abjecti, et contriti sunt. Sequitur causa tanti mali, quia:
Non est lex Domini apud eos. Id est quia praevaricatores legis sunt, et quia:
Prophetae ejus non invenerunt visionem a Domino. Id est quia illos prophetas audierunt, qui ex Spiritu Domini locuti non sunt.
Quomodo obtexit, etc. Sub unius gentis specie totius humani generis casum deplorat. Primus homo tribus modis percussus est, ignorantia, concupiscentia, mortalitate. Mortalitas autem mors ipsa cum universis defectibus et poenis ipsam mortem praecurrentibus intelligitur. Dicit ergo: Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion; quia hominem, quem ad contemplandum lumen aeternitatis creaverat, peccantem deserens, in tenebris ignorantiae reliquit: Sion namque interpretatur specula, ubi hostium incursus de longe prospicitur. Primo autem homini dictum est: De ligno scientiae boni et mali ne comedas: quocunque enim die comederis ex eo, morte morieris (Gen. II). Homo ergo quasi in quadam specula erigitur, quando imminentis mali periculum per circumspectionem cavere jubetur. Quid ergo per filiam Sion, nisi animam hominis nondum adhuc usu circumspectionis roboratam accipere debemus? Nam, sicut dicitur filia Babylonis, id est filia confusionis, et filia Hierusalem, id est filia contemplationis, sic dicitur filia Sion, id est filia speculationis, quasi in speculatione adhuc tenera et novella, et necdum in virile robur solidata. Ac si diceret: Vel hoc furorem judicantis mitigasse potuit, quod ille, qui deliquerat, necdum usu et experimento obediendi in praecepto solidatus fuit. Quo modo obtexit, inquit, quod tegitur, absconditur quidem, non aufertur; quia lumen rationis per peccatum in homine obscuratum est, non ablatum. Quomodo obtexit, texitne superiora, hoc est coelestia videre posset. Sequitur: projecit de coelo terram inclytam Israel. Israel interpretatur vir videns Deum. Primus autem homo, antequam peccaret, Israel fuit, quia per contemplationis internae praesentiam Deum vidit. Per terram ergo Israel congrue corpus hominis accepimus; quod Deus quidem per creationem de terra sumpsit, sed per immortalitatem quodammodo ad coelum transtulit, quod quia rursus exigente peccato hominis in mortem dissolvi jussit: quasi de coelo, id est de incorruptione ad corruptionem terram Israel projecit. Recte autem propheta plangendo casum hominis, primum caliginem mentis, ac deinde corruptionem carnis commemorat; quia merito praecedere debuit in poena, quae praecessit in culpa: ut sicut caro, nisi prius corrupta mente in delectationem illicitam non venisset, ita quoque, nisi prius per ignorantiam caecata mente, caro in corruptionem non descenderet; quia et ipse Adam prius, dum quaereretur, se abscondit ac deinde inventus sententiam mortis accepit. Sequitur:
Et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui. Per pedes Domini, praecepta ejus intelliguntur, vestigia pedum, cognitio praeceptorum. Per scabellum pedum intelliguntur ii, qui per obedientiam praeceptis Dei subjecti sunt; quasi ergo in scabello pedes Deus posuit, quando primo homini ad obediendum vitae praeceptum injunxit; sed hujus scabelli in die furoris quasi recordatus non est: qui cum magna districtione ab eo poenam transgressionis exigebat, cui prius mansuete obediendi praeceptum dederat.
Praecipitavit Dominus, nec pepercit. Praecipitatio ad magnam et ad subitam ruinam pertinet. Videte quam magna ruina de paradiso in hunc mundum, de hoc mundo in infernum, de immortalitate in mortem, de morte in damnationem. Unde bene adjungitur: Nec pepercit. Quasi enim peccanti pepercisset si reatum ejus per poenam examinaret, sed ipsum per mortem carnis in corruptionem ire non compelleret; vel si post mortem carnis, saltem in damnationem animam etiam non praecipitaret. Sequitur: Omnia speciosa Jacob destruxit in furore suo, Jacob interpretatur supplantator. Et homo quodammodo non per pugnam, sed per gratiam diabolum supplantavit, quando illuc, unde diabolus ceciderat, ascendendi potestatem accipit. Iste Jacob in prima sui conditione intus, et extra speciosus fuit cujus conscientia per innocentiam, et caro per castitatem floruit. Sed destructa sunt speciosa Jacob; quia et castitatis decorem concupiscentia polluit, et conscientiam reatus sui sceleris foedam pariter et tenebrosam fecit. Vel speciosa Jacob habuit quia eum intrinsecus aspectus invisibilium bonorum laetificabat, et foris rerum visibilium pulchritudo ad Creatoris sui gloriam excitavit. Sed destructa sunt speciosa Jacob, quia Deus in ultionem primi reatus a mente ejus invisibilium bonorum cognitionem abscondit, et visibilium rerum aspectum ab illa spiritali jucunditate in concupiscentiam carnis commutavit. Unde bene adjungitur: Munitiones virginis Juda projecit in terram. Quid enim per virginem Juda, nisi castam animae intentionem accipimus: quae videlicet intentio, cum ubique ad arbitrium divinae voluntatis dirigitur, quid aliud quam Domino confitetur? Cujus intentionis munitiones fuerunt bona desideria animae et naturales appetitus corporis. Quandiu enim nec caro foris, nec anima intus aliquid inordinatum appetiit, quasi munita, et secura intentio hominis in omni actione fuit. Sed cum naturalia desideria in illecebrosos appetitus et terrenos affectus degeneraverunt, quasi munitiones virginis Juda in terram projectae sunt, ut jam nunc in bonis intentio hominis secura non sit, cum facile e vicino per inordinata desideria corrumpi ac decipi possit. Unde subjungitur: Polluit regnum, et principes ejus. Regnum animae caro fuit, quandiu ipsa in se Deum per amorem regnantem habuit. Principes regni, virtutes animae fuerunt, per quas anima motus carnis et appetitus rexit. Postquam autem spiritus contra Deum tumuit, statim contumaciam contradictionis in carne sua invenit; quia Deo disponente actum est, ut munditia, castitatis in pollutionem concupiscentiae transiret, ut ubi prius humilis gloriabatur, ibi superbus erubesceret. Regnum ergo ejus, hoc est animae et principes ejus, scilicet regni, Deus polluit; quia ex concupiscentia, per quam carnis integritas violata est, etiam virtutes animae maculari sinit.
Confregit in ira furoris sui omne cornu Israel, etc. Per cornu fortitudo virtutis signatur, per Israel homo, per dexteram Dei protectio, per inimicum diabolus, per faciem inimici instantia diaboli per ignem concupiscentia, per gyrum corpus quod circumdat animam. Cornu cum animali non nascitur, et tamen inest ei naturaliter causa unde cornu oriatur. Sic anima non ex natura, sed ex gratia virtutes habet, quas tamen virtutes eadem gratia, non sine naturali consensu liberi arbitrii in homine operatur. Sed quia homo libertatem arbitrii peccando perdidit, et Deus homini peccanti juste gratiam suam subtraxit, quasi omne cornu Israel confractum est; quia et jam habitas virtutes perdidit, et eas etiam, quas habiturus erat, obtinere non meruit. Est etiam aliud, quod in cornu notare possumus. Cornu namque crescendo ex humore carnis indurescit, et rationalis creatura cooperante gratia ex promotione virtutum robur accipit. Item sicut cornu caput et pedes munit, sic virtus mentem intrinsecus, et foris opera a laesione custodit. Avertit retrorsum, etc. Primum hominem in via obedientiae ambulantem diabolus sequebatur ut eum revocaret, sed accessum nocendi ad hominem habere non potuit, quia dextera Dei inter eum et hominem fuit. Cum vero homo ad suasionem diaboli sponte se convertit, statim Deus dexteram suam retrorsum a facie inimici avertit, ut eum jam instantem a laesione hominis non repelleret; quatenus transgressionis suae culpam praevaricator vel in poena sentiret. Sequitur: Et succendit in Jacob quasi ignem, etc. Ignis est concupiscentia carnis, quam nascendo contrahimus; et quandiu in hac concupiscentia vivimus, quasi quemdam domesticum hostem intra nosmetipsos portantes toleramus. Iste ignis semper in nobis est, sed non semper ardet, non semper flammam habet. Tunc autem ignis in flammam accenditur, quando peccati fomes usque ad delectationem et consensum suscitatur. Quae videlicet flamma in gyro devorat; quia sicut tinea vestimentum consumit, ita quoque integritatem carnis, qua anima vestitur, prava delectatio corrumpit. In gyro devorat, quia per omnes sensus corporis ad castitatem animae violandam circumquaque virus corruptionis infundit, vel per gyrum mundum istum accipere possumus. Concupiscentia autem carnis in gyro devorat; quia per omnia hujus mundi oblectamenta discurrens, desideria sua mala satiare laborat. Tetendit arcum suum, etc. In arcu comminatio accipitur: in dextera firmata vehemens percussio notatur. Deus ergo et arcum tendit, et dexteram firmat quia peccanti homini, et in futuro poenas perpetuas comminatur: et interim praesentibus etiam flagellis reatum ejus ulciscitur. Quod tamen quoniam non ex ira, sed ex misericordia operatur, non inimicus sed quasi inimicus, et quasi hostis dicitur. Quod legi etiam aliter potest. Arcum Deus tendit, quando comminatur peccatoribus poenam, et tamen adhuc exspectando differt sententiam: sed quia quosdam differt ut correcti emendentur; quosdam vero, ut perseverantes gravius puniantur in iis quos ad emendationem exspectat arcum tendit, non quasi inimicus, sed quasi propitius; in iis vero, quos ad cumulum damnationis vivere sinit, quasi inimicus arcum tendit. Similiter in iis, quos per flagella corrigit, firmat dexteram, sed non quasi hostis; quos autem ad internecionem percutit, in iis dexteram firmat quasi hostis.
Quod autem dicitur, firmavit dexteram, sic intelligi potest. Primo namque homini quasi dexteram Deus imposuit, quando peccanti plagam mortalitatis inflixit; quam dexteram Deus adhuc confirmat, quoties primo vulneri quotidiana flagella supra adjicit. Quod vero supradixit. Avertit dexteram suam, et hic dicit, firmavit dexteram suam, contrarium non est. Avertit enim, ne protegeret; convertit, ut percuteret; firmavit, ut flagella multiplicaret, quatenus praesens poena percussos doceat, qualis eos, qui in malo perseveraverint, poena in futuro exspectat. Unde dicitur in psalmo: Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus, et liberentur dilecti tui (Psal. LIX). Sequitur: Et occidit omne, quod pulchrum erat visu in tabernaculis filiae Sion. Tabernaculum animae corpus est, quia illud sensificando inhabitat. Tabernaculum etiam animae conscientia est, quia in illa quisque secum cum domesticis cogitationum suarum pausat. Omne igitur quod pulchrum erat visu in tabernaculis filiae Sion, Dominus occidit, quia et foris omnem vigorem, et pulchritudinem corporis humani ab illo immortalitatis statu arescere fecit, et intrinsecus conscientiam hominis rectarum cogitationum honestate spoliavit. Vel per omne quod pulchrum erat accipere possumus foris disciplinam, et decorem bonorum operum, et intus (ut dictum est) munditiam bonarum cogitationum. Et nota quod non occiditur nisi quod vivit. Vivunt bona opera, quando recta intentione fiunt; vivunt bonae cogitationes, quando amoris intimi affectum sentiunt. Cavendum autem est, cum Deus ab homine virtutes perimere et auferre dicitur, quatenus hoc non agendo, sed permittendo facere credatur. Facit enim, quia justo judicio fieri permittit. Sequitur: Et effudit quasi ignem indignationem suam. In effusione abundantia signatur; ac si diceret, non stillavit, sed effudit, quasi ignem, non quasi aquam, sed quasi ignem. Ignis enim dura et fortia consumit; quasi ignis ergo indignatio effunditur, quia in vindictam praevaricationis peccatoris, non solum caro, sed anima quoque cruciatur. Vel quia ignis lutum indurat, dura vero aut liquefacit, aut incinerat: quasi ignis indignatio effunditur, ut in una eademque poena duri et rebelles confundantur et pereant; qui vero suam infirmitatem humiliter agnoscere voluerint, confirmentur, et salvi fiant.
Chapter 45 of 62