Skip to the text

Adnotatiunculae in Threnos (pars 3)

Factus est Dominus velut inimicus. Nos fecimus quare inimicus sit, qui prius inimicus non fuit quia non id quod ipse creavit, sed quod nos fecimus, odit. Sequitur: Praecipitavit moenia ejus: dissipavit munitiones ejus. Alia sunt moenia animae, aliae sunt munitiones. Moenia ad decorem, munitiones ad tutamen pertinent. Sic sunt quaedam dona gratiarum, quae ornant, ut est prophetia, genera linguarum, interpretatio sermonum; quaedam quae muniunt, ut est fides, spes, charitas. Illa, si adsint, praebent virtutibus ornamentum; ista si desint, periculum. Illa, et si desint, salutem tamen non impediunt; sine istis homines ad salutem pervenire non possunt. Bene autem prius dicitur: Praecipitavit moenia, ac deinde subjungitur dissipavit munitiones, quia, cum peccatrix anima relinquitur, prius auferuntur ab ea dona quae ad manifestationem data sunt, ac deinde fidei, spei et charitatis fundamenta evertuntur. Praecipitavit, inquit, moenia. Quod sublime est, praecipitatur; quod solidum est, dissipatur: quia, ut dictum est, moenia ad gloriam, munitiones pertinent ad tutelam. Sequitur: Et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam, id est, spiritum et carnem in homine miseria et dolore replendo humiliavit, ut qui bene humiliari noluerunt per virtutem, humiliarentur per afflictionem. Vel per humiliatum et humiliatam sensum et cogitationem accipere possumus, ut intus et foris contumeliis agatur, donec confusa ad poenitentiam redeat. Ad populum etiam Judaicum hoc specialiter referri potest. Considerans namque propheta qualiter Deus post ejectionem primi hominis, misereri volens humano generi, solum hunc populum elegit, ut in eo nostrae salutis exordia praepararet, quomodo illum datae legis mandatis coluit, et sua ubique protectione sublimavit, et post haec omnia peccantem et praevaricantem abjecit, et ita primae adjectioni secundam adnumerans, plangit dicens: Factus est Dominus velut inimicus, praecipitavit moenia ejus, dissipavit munitiones ejus. Quando enim a populo Judaeorum prophetiam, et doctrinam, et miraculorum signa abstulit, quasi moenia ejus praecipitavit. Quando vero per infidelitatem eos excaecari permisit, et a spe permissionis et haereditatis suae alienos, quasi munitiones ejus dissipavit. Sequitur: Et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam. Quid per humiliatum, nisi ordinem praelatorum; et quid per humiliatam, nisi plebem subjectam accipiemus? Utrique enim in adventu Christi humiliati sunt, quia veritatem quam venturam praedicaverant et crediderant, praesentem negaverunt. De quibus adhuc subditur.

Et dissipavit quasi hortum tentorium suum, etc. Tentorium deforis est, tabernaculum intrinsecus: sicut et tabernaculum foederis, in quod Moyses intravit ad consulendum Dominum. Recte ergo per tentorium populus, per tabernaculum ordo praelatorum signatur. Quando enim populum illum antiquum Deus ita temporali gloria sublimavit, quasi tentorium ad decorem expandit. Cum vero quosdam ex illis ad cognitionem secretorum suorum illuminans, etiam familiari alloquio suo dignos habuit, quasi tabernaculum ad inhabitandum exstruxit. Sed, quia postmodum in carne veniens populum illum, exigentibus peccatis ejus, et cognitione veritatis privavit, et deinde per Romanos in omnes mundi nationes dispersit; recte nunc dicitur: Dissipavit tentorium suum, demolitus est tabernaculum suum. Et notandum quod tentorium non demolitum, sed dissipatum dicit; et tabernaculum non dissipatum, sed demolitum asserit. Quod enim demolitur, sensim et latenter destruitur. Quid ergo hoc loco per demolitionem, nisi latens odium exprimitur? Tabernaculum ergo demolitum est, et tentorium dissipatum, quia nisi Scribas et Pharisaeos doctores populi in necem Salvatoris compulisset invidia, populum ipsum tam crudeliter non dissipasset captivitatis vindicta. Et videte qua similitudine tentorium dissipatum dicat: quasi hortum, inquit. Sicut hortus dissipatur, quando, collectis ex eo fructibus, sepis destruitur, et custodia removetur; sic ille populus, postquam fructum justitiae ferre desiit, statim custodia et tutela Dei ab eo recessit; secundum vaticinium Isaiae dicentis: Derelinquetur filia Sion sicut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario. Et ipse Dominus in Evangelio Judaeis loquitur, dicens: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus (Matth. XXI). Hortus enim sterilis, et non faciens fructum, id est Synagoga Judaeorum, dissipatur; et hortus fructum faciens, id est Ecclesia gentium, munitur atque concluditur, sicut in Cantico canticorum dicitur: Hortus conclusus, soror mea, hortus conclusus, fons signatus (Cant. IV). Bene autem sororem vocat, quam hortum conclusum nominat, quia Ecclesia gentium per fidem de Synagoga nata est, de qua etiam Christus carnem sumpsit: sed tamen eamdem Synagogam, quia fructum justitiae non habebat, quasi hortum sterilem dissipavit. Mater ergo Christi, hoc est Synagoga, hortus est dissipatus. Soror Christi, id est Ecclesia, hortus conclusus. Sequitur: Oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem, et sabbatum. Legales enim observantiae umbrae quaedam fuerunt futurorum; et ideo postquam ipsa Veritas venit, jam ultra Deus ad cultum suum priora non admittit. Quasi enim oblitum dicit, quia amplius illa sibi exhiberi non praecipit. Sequitur: In opprobrium et indignationem furoris sui regem et sacerdotem. Subauditur, tradidit. His duabus personis regebatur populus ille, legali scilicet et sacerdotali. Et convenientia sunt verba: Honor ad regem, devotio pertinet ad sacerdotem; nunc autem contra honorem opprobrium, contra devotionem indignatio ponitur. Et sacrificiis eorum Deus non placatur, sed irascitur. Sicut per Isaiam dicitur: Sanguinem hircorum, et vitulorum, et arietum nolui: incensum abominatio est mihi. Cum veniretis ante conspectum meum, quis quaesivit haec de manibus vestris? (Isa. I.) Et per Psalmistam: Non accipiam, inquit, de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos. Immola Deo sacrificium laudis, et redde altissimo vota tua (Psal. XLIX).

Si autem ea, quae supradicta sunt ad moralem sensum convertimus, per tentorium non incongrue accipere possumus bonam actionem, quae foris ad decorem panditur. Per tabernaculum vero conscientiam, in qua quisque familiari quadam et domestica conversatione secum commoratur. Nam quod tabernaculum conscientiam significet, Psalmista manifestat cum dicit: Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum (Psal. CXVII). Justi namque quasi in tabernaculis vocem proferunt, quia de bonis actibus suis intus in conscientia soli Deo innotescere volunt. Quasi ergo tentorium dissipatur, quando boni operis nitor a statu rectitudinis vento adulationis conquassatus impellitur. Tabernaculum autem demolitur, quando munditia conscientiae illicita delectatione latenter corrumpitur. Et recte dicitur: Dissipavit quasi hortum tentorium suum. In hoc enim quisque sterilis esse incipit, quod de bono opere suo in oculis hominum gloriari quaerit, ut jam de reliquo ad bene operandum tutela Dei indignus sit, quia germinis sui fructum, id est operis sui mercedem apud Deum non custodit. Hoc etiam in tentorio notare possumus: quod sicut tentorium primum funibus extenditur, deinde ipsi funes palis affixis terrae retinentur, ita quoque bona operatio per intentionis perseverantiam tendi debet, ne laxetur: et ipsa intentio, ne a proposito suo lentescat, per spem aeternae remunerationis, quasi palis quibusdam soliditati terrae affixis, confirmari. Sequitur: Oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem, et sabbatum. Quid per festivitatem, nisi gaudium internum; et quid per sabbatum, nisi quies mentis accipitur? Duo enim supradixerat scilicet, dissipavit tentorium suum, et demolitus est tabernaculum suum. Ad haec duo respondere videtur. Ac si diceret: Quia dissipavit tentorium suum, ideo oblivioni tradidit festivitatem. Quia vero demolitus est tabernaculum suum, ideo oblivioni tradidit sabbatum. Nam quanta sit interni gaudii dulcedo, non meminit quisquis in laudibus hominum et in rebus transitoriis gaudium quaerit; et nequaquam vera pace intus mens fruitur, cum per incentiva vitiorum et affectus carnalium desideriorum conturbatur. Sequitur: In opprobrium et in indignationem regem et sacerdotem. Anima nostra et rex debet esse et sacerdos. Rex, quia regere debet carnem suam. Sacerdos, quia Deo jugiter offerre debet devotionem suam. Sed rex in opprobrium traditur, quando anima carni suae subjecta turpibus desideriis famulatur. Sacerdos in indignationem traditur, quando ab illa quam erga Deum habere consueverat devotione obstinata mens ex peccati consuetudine obduratur. Deus ergo nos dissipat, nos demolitur: in oblivionem, in opprobrium, in indignationem tradere dicitur, quia afflicta mens hoc quasi a Deo fieri conqueritur, quod ab ipso, judicio suo permittente, non impeditur. Permittit enim ut nos dissipemur ut dissipati ejus obliviscamur, ut obliti ejus in opprobrium, et in indignationem veniamus. Sequitur:

Repulit Dominus altare suum. Supra de excaecatione Judaeorum locutus fuit; nunc quo ordine eadem facta sit subjungit, dicens: Repulit Dominus altare suum. Quod est enim altare Dei, nisi Christus? Quia cum per ipsum mediatorem humano generi Deus placatus redditur, quasi propitiationis nostrae sacrificium super ipsum Deo offertur. Hoc altare Deus Pater quasi repulit, quando Christum usque ad crucis patibulum in manibus persequentium Judaeorum in passione dereliquit. Sanctificationi quoque suae Deus Pater maledixit, quia ipse quem singulariter sanctificaverat, et ad sanctificandos nos miserat, prius maledictionis nostrae poenam expiandam imposuit, ac deinde nos a reatu maledictionis absolutos sanctificationis illius participes fecit. Sequitur: Tradidit in manus inimici muros turrium ejus. Muri turrium, qui in civitate eminentiores sunt, apostolos designant, qui tunc in sancta Ecclesia et dignitate eminentiores, et constantia fortiores fuerunt. Sed isti quoque in manus inimici traditi sunt, quia, cum Christum mori cernerent, quodammodo per infidelitatem corruerunt. Sequitur: Vocem dederunt in domo Domini sicut in die solemni. Domus Domini Ecclesia intelligitur. Vocem ergo exsultationis inimici in domo Domini dederunt, quando, ipso pastore mortuo, et dispersis ovibus, omnino se praevaluisse gloriati sunt. Vel per domum Domini ipsum Christum accipere possumus, sicut dicit Apostolus: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V). In domo itaque Domini vocem inimici dederunt, quando ipsi in cruce pendenti insultabant, dicentes: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Si Filius Dei est, descendat nunc de cruce, et credimus ei (Matth. XXVII). Unde bene adjungitur, sicut in die solemni. Solemnitas enim generalis et communis est festivitas. Quasi ergo in die solemni vocem dant, qui impleto gaudio nihil jam desideriis suis superesse exsultant. Repulit Dominus altare suum. Altare Dei in nobis fides nostra est, supra quam sacrificium boni operis immolamus. Quod videlicet altare tunc repellitur, quando fides nostra bonis operibus nudata, a Deo reprobatur. De qua adhuc subditur: Maledixit sanctificationi suae. Sanctificatur quippe fides nostra, quando ei per incrementa virtutum merita augentur; sanctificationi maledicitur, quando amissis virtutibus, fides ipsa pravis actionibus violatur. Unde adhuc additur: Tradidit in manus inimici muros turrium ejus. Quid enim muri turrium, nisi eminentiores virtutes significant, quae et solidae sunt per fortitudinem, et erectae per circumspectionem? Muri ergo turrium in manus inimici traduntur, quando, subjecta sibi per consensum iniquitatis anima, etiam summis virtutibus adversarius dominatur. De quo recte subinfertur. Vocem dederunt in domo Domini. Tunc enim in domo Domini inimici vocem dant, quando maligni spiritus intra conscientiam admissi, non jam foris pulsantes renitenti peccatum suadent, sed intus praesidentes consentienti imperant. Unde pulchre per similitudinem subinfertur: Sicut in die solemni. Tunc quippe diabolus plene exsultat, quando nihil in nobis invenit quod ejus voluntati contradicat.

Cogitavit Dominus, etc. Deus quasi homo factum cogitare dicitur, ne quid temere et absque deliberatione facere credatur. Deliberatio autem Dei nihil aliud est quam patientia et justitia ejus. Patientia, qua delinquentes, ut corrigantur, diu tolerat; justitia, qua perseverantibus digna meritis recompensat. Unde subjungitur: Tetendit funiculum suum. Quid est enim super delinquentes funiculum tendere, nisi prius modum et quantitatem delicti diligenter examinare; ac deinde, secundum mensuram culpae, mensuram moderari vindictae? Propter quod subditur: Et non avertit manum suam a perditione. Ac si diceret: Neminem excepit a poena, quia neminem invenit liberum a culpa. Quod legi etiam aliter potest. Cogitavit Dominus, etc. Per cogitationem quippe Dei, occulta dispensatio incarnationis ejus intelligi potest. Et quia in carne veniens, occulto quodam consilio Judaeos repulit, ut gentes ad fidem colligeret, quasi prius murum filiae Sion dissipavit, id est protectionem suam a populo Judaeorum abstulit, ac sic deinde funiculum haereditatis suae super populum gentium dilatavit. Quasi enim contractus erat funiculus ejus, quando de populo Judaeorum tantum dicebatur: Jacob funiculus haereditatis ejus (Deut. XXXII); sed tunc funiculus tenditur, quando, ut dictum est, sors haereditatis super omnes gentes dilatatur. Quia vero illuminationem gentium praecessit excaecatio Judaeorum, recte subinfertur cum dicitur: Et non avertit manum suam a perditione. Quasi enim funiculum tendens manum a perditione averteret, si gentes colligens Judaeos non reprobaret. Hinc est quod Isaias propheta cum fidem gentium, et futuram per spiritum cerneret excaecationem Judaeorum, ait: Multiplicasti gentem, non magnificasti laetitiam (Isa. IX). Multiplicata quippe gente, laetitia magnificata non est, quia priores patres, quamvis quidem laetarentur de futura salute gentium, simul tamen doluerunt de perditione Judaeorum. Unde, et hic quoque recte subjungitur: suxitque autemurale, et murus dissipatus est. Quid namque in hoc loco antemurale, nisi priores patres; et quid murus, nisi ipsum Mediatorem Dei et hominum designat. Sicut per Isaiam dicitur: Urbs fortitudinis nostrae Sion, Salvator ponetur in ea murus et antemurale (Isa. XXVI). Ipse enim secundum formam assumptae humanitatis, quasi murus nobis factus est; quia quos per fidem in se credentes recepit, et contra impugnationem malignorum spirituum defendendo custodit. Sed quia sancti Patres etiam ad custodiendam Ecclesiam Dei jugiter praedicatione et exemplo spiritualibus excubiis invigilant, quasi antemurale in civitate Dei foris stant dicatur ergo: Luxit antemurale, et murus pariter dissipatus est; quia inde omnis priorum Patrum multitudo doluit quod perfidus Judaeorum populus Salvatorem ad se missum non recipit. Quod autem dicitur, murus dissipatus est, quantum ad eos dictum est a quibus est ablatus. Dissipatus est Judaeis, ut aedificaretur gentibus, quia per hoc fides ejus ad gentes transiit, quod Judaea illam in perfidia manens reprobavit, sicut per Psalmistam dicitur: Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII).

Per hoc namque quod a perfidis Judaeis reprobatus est gentium pariter, et Judaeorum fidelium, quasi duorum parietum ex diverso in unum concurrentium, caput factus est. Quod autem dixit, pariter sic accipi potest: vel quod murus pariter, cum antemurali luxerit; vel quod murus pariter cum antemurali dissipatus sit. Neutrum enim a sana intelligentia discordat. Nam quod ipse etiam humani generis Redemptor cum caeteris fidelibus illius populi perfidiam et dissipationem fleverit, Evangelium manifeste declarat ubi dicitur. Cum appropinquaret Dominus Jerusalem, videns civitatem flevit super eam et ait: Quia si cognovisses, et tu, quia venient dies in te, et circumdabunt te, et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te (Luc. XIX). Item quod societas sanctorum cum ipso suo capite ab eis dissipata sit, aperte in Actibus apostolorum ostenditur, ubi narratur quomodo gens Judaica Christi fidem recipere noluit, et fideles illius a suis finibus ejecit. Cogitavit Dominus, etc. Quid est quod Dominus ante factum cogitare dicitur, nisi quod Deus peccatores prius per patientiam diu tolerat, ut districtius postmodum per justitiam, culpam exquirat. Unde recte nunc dicitur: Cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion. Quid namque per murum filiae Sion, nisi virtutes animae accipimus: Et saepe omnipotens Deus eos, quos jam per fidem et gratiam spiritualium donorum in visceribus Ecclesiae suae in filios adoptaverat, propter prava opera postmodum reprobans, ipsis etiam quas jam tribuerat virtutibus privat. Sed quia nobis peccantibus nunquam tam graviter irasci solet, nisi nostris prius iniquitatibus diu provocatus fuerit, recte nunc dicitur: Cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion. Ac si diceretur: Deliberat prius quam feriat, nec cito profert sententiam, quousque subtili consideratione examinet culpam. Quod etiam evidentius explanatur, cum dicitur. Tetendit funiculum suum. Quid est enim funiculum tendere, nisi subtiliter mensuram peccati examinare? Vel funiculum tendere est diu in peccato perseverantes tolerare, non quod ipse patiendo iniquitatem augeat, sed quod justo judicio suo, vel non corrigendo vel non puniendo in nobis prolongari permittat; quae iniquitas funiculus Dei dicitur, quia in nobis invenit unde ligamur. Propter quod necesse est ut semper solliciti simus, ne nos per accepta dona virtutum, aut superbia elevet, aut negligentia dissolvat, quia fortassis, dum nos male securi acceptam gratiam custodire negligimus, quam horrendum sit quid de nobis invisibilis judex cogitet ignoramus: qui quamvis peccantes nos dissimulans quidem, non ignorans diu patiatur, scire tamen debemus quod ubi longa deliberatio praecedit, gravis animadversio sequitur, quemadmodum cernimus quod quanto quis attentius ictum vibrat, tanto periculosius jaculatur. Unde subjungitur: Non avertit manum suam a perditione. Ac si aperte diceretur: Quanto magis prius patiendo sustinuit, tanto minus nunc feriendo parcit, quia profecto justum valde est, ut si nos manus nostras, dum possumus, ab illicito opere non retrahimus, Dei quoque manus in ulciscendo a perditione non avertatur. Sequitur: Luxitque antemurale, et murus pariter dissipatus est. Si per murum, ut dictum est, virtutes animae significantur, recte per antemurale opera virtutum accipimus. Quid est ergo quod Deo in nos vindicante antemurale luget et murus dissipatur, nisi quod, ejus gratia recedente, et virtus tollitur, et opera virtutis infatuantur. Tunc enim opera nostra bona lugent, quando amissa virtute, et si ad tempus manent, meritum tamen non habent. Sunt qui per murum opera, per antemurale fidem accipere volunt, et bene fides destructis operibus bonis lugere dicitur, quia absque bono opere apud Deum fides non approbatur.

Defixae sunt in terra portae ejus; perdidit et contrivit vectes ejus. In portis sublimitas regni; in vectibus fortitudo notatur. Portae ergo in terra defixae sunt, sublimitas humiliata et dejecta. Vectes perditi et contriti, fortitudo amissa atque comminuta. Quod qualiter factum sit, adjungit dicens: Reges ejus et principes ejus in gentibus subauditur, perdidit Dominus, hoc est dispersit et contrivit, id est in nihilum redegit. Quo merito etiam hoc evenerit subinfert: Non est lex, videlicet apud eos, quia legem Domini non custodiunt: et prophetae ejus non invenerunt visionem a Domino. Cum amaritudine pronuntiandum est, prophetae ejus. Ac si diceret: Illos magis dilexit, qui suo spiritu falsa prophetabant, quam illos qui a Domino visionem invenerunt. Defixae sunt in terra portae ejus, etc. Quid per portas, et vectes civitatis, nisi praelatos populi accipere debemus? Idem namque et portae sunt per verbum, et vectes per consilium, et viae per exemplum. Per verbum disertum, portae aereae; per consilium firmum, vectes ferrei; per exemplum bonum, viae planae. Portae enim sunt, quando extra positos per verbum praedicationis ad fidem introducunt. Vectes sunt, quando intus per fidem constitutos per consilium salutis confirmant et dirigunt. Viae sunt, quando jam incipientibus, recte incedendi per bonam operationem exemplum fiunt. Recte ergo per portas Jerusalem Scribas et Pharisaeos doctores Judaeorum intelligere possumus. De quibus hic dicitur: Defixae sunt in terra portae ejus. Portae, si quidem erectae et solidos vectes habentes pro tempore claudi et aperiri possunt, claudi videlicet inimicis et amicis aperiri. Portae autem solutae a vectibus suis, et ablatae, aditum non muniunt, neque intrare volentibus obsistunt. Portae vero, quae contritis vectibus in terra delixae sunt, munimentum quidem non praebent, sed tamen intrare volentibus impediunt. Quid ergo sunt portae erectae, nisi doctores coelestia praedicantes, quae bene in vectibus pendent, quia de consilio cordis firmatur verbum praedicationis? Et quae sunt portae destructae, et ablatae, nisi praedicatores negligentes et tepidi, quos Dominus per prophetam increpat, dicens: Canes muti non valentes latrare? (Isa. LVI.) Et alibi: Non ascendisti in die Domini ex adverso, ut poneretis vos murum pro domo Domini (Ezech. XIII). De quibus etiam superius dixerat: Portae ejus destructae. Hic autem amplius aliquid insinuare volens, ait: Defixae sunt in terra portae ejus. Talibus namque in Evangelio Dominus dicit: Vae vobis, Scribae et Pharisaei, quia tulistis clavem scientiae. Ipsi non introistis, et alios intrare volentes prohibuistis (Luc. XI). Dicatur ergo: Defixae sunt in terra portae ejus. Per terram enim vel amor terrenarum rerum, vel humanitas Christi, vel carnales observantiae legis intelligi possunt. Bene ergo portae in terra defixae dicuntur, quia Scribae et Pharisaei doctores populi, propter hoc quod mentem in terrenis desideriis fixerant non solum Christum recipere noluerunt, imo etiam, ne terram illam amitterent, Christum occiderunt. Vel in terra defixi sunt, quia solam in Christo carnem attendentes, in laqueum perfidiae inciderunt. Vel in terra defixi sunt, quia translata spirituali intelligentia legis ad gentes, ipsi in carnalibus observantiis remanserunt. Unde bene subditur: Perdidit et contrivit vectes ejus. Quid enim vectes nisi occulta et fortia consilia Scribarum et Pharisaeorum designant, quibus consiliati sunt Christum occidere, ne terram perderent? Sed vectes perdidit et contrivit, quia consilium eorum ad nihilum redegit. Consilium perditum est, quia Christum occidendo exstinguere non potuerunt. Consilium contritum est, quia ob hoc terram perdiderunt, quod Christum occiderunt. Propter quod subditur: Reges ejus, et principes ejus in gentibus, subauditur constituit Deus, ut scilicet gentiles regnent et principentur super eos. Sic igitur perditi sunt et contriti vectes, ut non solum regibus gentium tributum solverent, sed etiam praefecti et praesides regum inter eos habitarent, et eos opprimerent, tandemque rebelles a terra ejicerent et per totum mundum dissiparent. De quibus adhuc subditur: Non est lex, scilicet apud eos, quia, etsi libros legis habeant, quia tamen in Christum non credunt, legem non observant. Sed quia ipsi Christum suum adhuc sibi venturum promittunt, contra hoc recte respondetur, cum dicitur:

Prophetae ejus non invenerunt visionem a Domino. Ac si diceret: Quod de adventu Christi falso sibi blandientes praedicant hoc a semetipsis, non a Domino revelante invenerunt. Defixae sunt in terra portae ejus. Quid per portas animae, nisi sensus corporis accipimus? Quas videlicet portas tunc in terra defigimus, quando ipsos sensus nostros ad terrena desideria inclinamus. Sed quia nunquam foris sensus turpibus desideriis succumbit, nisi prius interius mentis custodia per negligentiam fracta et dissipata fuerit, recte subinfertur, cum dicitur: Perdidit, et contrivit vectes ejus, vectes etenim perdit, quando, sublato timore bono, mentem vagam et dissolutam relinquit. Vectes conterit, quando ingredientibus vitiis constantiam mentis frangi et emolliri permittit. De quo sequitur: Reges ejus, et principes ejus in gentibus. Per gentes enim vitia signantur. Reges ergo et principes animae in gentibus sunt, quando ipsa vitia ei per consensum dominari incipiunt. Vel per reges, et principes ipsas animae virtutes, per quas prius regebatur, accipere possumus. Reges quia intus voluntatibus praesident; principes quia foris animum ad bene agendum movent. Et referendum est ad hoc quod praemiserat, perdidit et contrivit vectes ejus, videlicet reges et principes, id est virtutes perdidit et contrivit in gentibus, id est per vitia frangi et opprimi permisit. Hinc est enim quod adjungit, dicens: Non est lex. Animus enim legem intrinsecus habere debet, timorem videlicet et amorem Dei, et ad hujus legis judicium sensus suos foris regere. Timorem videlicet, ne cum concupiscentia carnis per lasciviam dissolvat; amorem vero, ne in bono opere desidia torpentem reddat. Quod si forte portas suas, id est sensus suos animus in terrenis oblectamentis defigit, ipse sibi judicio est, quod contritis vectibus, id est amissis virtutibus, etiam legem vitae intrinsecus, scilicet timorem Dei et amorem perdidit. Cui bene adhuc exprobrando dicitur:

Chapter 46 of 62