Adnotatiunculae in Threnos (pars 4)
Prophetae ejus non invenerunt visionem a Domino. Postquam enim animus, amisso moderamine mentis, judicium sensuum sequi incipit, jam solummodo ea refugit quae affectus sensuum mala esse renuntiat, et ea sequitur quae carnis affectus probat. Unde necesse est eum saepe decipi: qui cum praesentes solummodo delectationes considerat, futuras amaritudines non evitat. Hinc est, quod tam saepe Moyses ad tabernaculum recurrit, ut Dominum consulat; quia nihil homo temere foris, vel appetere, vel declinare debet, nisi prius intus quid Dei voluntati placitum sit, judicio mentis discernat. Perversae aut animae, quae affectum carnis non judicium mentis ubique sequitur: recte hic per exprobrationem dicitur: Prophetae ejus non invenerunt visionem a Domino. Quia ille profecto se in foveam perditionis praecipitat, qui semper considerat, quid carni suae dulce sit, et quid Deo placeat, non attendit.
Sederunt in terra, conticuerunt senes, etc. Hucusque quasi destructionem aedificiorum descripsit: deinceps miseriam et dolorem hominum plangit. Sederunt in terra, conticuerunt senes. Sessio dejectionem, silentium stuporem designat. Et congrue senes, in quibus consilii auctoritas esse debuit, siluisse dicuntur; quia tanta calamitas fuit cui nullo consilio subveniri potuit. Sequitur:
Consperserunt cinere capita sua virgines. Ultro speciem decoris sui foedant, ut ipso squalore foris interni doloris vehementiam ostendant. Pulchre autem in tribulatione senes conticescunt, virgines autem cinere capita sua spargunt; quia malum cum vehementer ingruit, maturos sensus in stuporem, et lascivos ad impatientiam vertit: de quibus adhuc subditur:
Accincti sunt ciliciis. Hoc ad senes.
Abjecerunt in terram capita sua. ALLEG. Hoc ad virgines. Mortem accelerare volunt, qui ingruentibus malis spontaneas etiam afflictiones adjiciunt. Sederunt in terra, conticuerunt senes, etc. Prophetae mens universa mala praesentis vitae considerans, compunctionis oculum ab exordio ducens, ab ipso primi hominis lapsu, usque ad excaecationem Judaici populi, ac deinde descendens per mala praesentis Ecclesiae, usque ad finem temporis planctum extendit. In superioribus enim aedificia diruta, moenia destructa, quasi a minori incipiens descripsit: hinc jam quasi ad majora progrediens, hominum miseriam et dolorem, plangit haec igitur, quae sequuntur, non incongrue ad praesentem Ecclesiam referri possunt. Sederunt in terra, conticuerunt senes filiae Sion. Quid per filiam Sion, nisi praesens Ecclesia accipitur: quae de Synagoga per fidem nata est? Senes ergo filiae Sion praelati Ecclesiae dicuntur, quorum senectus non in numero annorum quaeritur, sed in provectu sapientiae et morum maturitate. Et bene senes, quia non ut parvuli sub lege, quasi sub paedagogo constituti. Populus enim antiquus quasi parvulus erat; quia per virgam legis, et per terrenas promissiones nutriebatur, quousque ad sensum maturum conscenderet, ut Deo non pro terrenis, sed pro coelestibus deserviret. Isti ergo senes filiae Sion in terra sedere non debent, id est terrena et transitoria quaerere; sed conversatione et desiderio in coelis esse, ut quod verbo praedicant, moribus ostendant. Sed quia plerosque propheta in sancta Ecclesia futuros praevidit, qui praelationis locum obtinentes perversis moribus dignitatem officii sui macularent, in vocem doloris erumpent, sic ait: Sederunt in terra senes filiae Sion. Quid est enim in terra sedere, nisi terrenis delectationibus incumbendo a bono opere cessare? Sed quia ii, qui a bono cessando perversa agunt, ne suae pravitatis testes fiant, verbum veritatis loqui erubescunt, recte secutus adjunxit: Conticuerunt, quia profecto, ubi conscientiam remordet reatus sceleris, a praedicatione linguam ligat timor confusionis. Sequitur:
Consperserunt cinere capita sua virgines Jerusalem. Quid per virgines Jerusalem nisi boni subjecti in Ecclesia, qui fidei integritatem sinceritate morum conservantes ad visionem supernae pacis festinant? Et quid per caput, nisi actio spiritualis? Quid per cinerem, qui ab igne relinquitur, nisi terrenae cogitationes signantur? Quasi enim ab igne cinis nascitur, quando cogitationum inanium reliquiae a concupiscentia carnali generantur. Bene ergo, postquam senes in terra sedent et tacent, virgines capita sua cinere conspergunt; quia simplices quique in Ecclesia cum praelatos suos, postposito studio praedicationis, terrenis delectationibus vident incumbere, etiam in bonis quae agunt, carnaliter delectari incipiunt. Recte autem senes filiae Sion, et virgines Hierusalem nominavit, quia praelati in sancta Ecclesia per providentiam circumspectionis sublimes debent esse. Subjecti autem in bonis quae humiliter peragunt, semper per intentionem mentis ad visionem aeternae pacis respicere; quatenus, et illi in alto per virtutem constituti, ea quae subjecta sunt custodiant; et isti per humilitatem in imo positi, intentione semper ad superiora contendant. Hoc ergo propheta plangit, quod sedent ii, qui erecti esse debuerant, et qui coelestia contemplari consueverant, cinerem sibi supermittunt ne visum ad sublimia levare queant. Et nota, quod perfecti etiam in pedibus pulverem habere dicuntur; qui autem pulvere capita sua aspergunt, jam inter plangendos numerantur, quia in terrenis quidem actionibus boni per infirmitatem aliquando leves maculas contrahunt; mali vero in iis etiam, quae fortiter agere videntur, per intentionem laudis sordescunt. Sequitur:
Accincti sunt ciliciis. Quid per cilicium, nisi cura terrenarum rerum signatur, quae conscientiam assiduis occupationum aculeis pungit? Prius ergo senes in terra sedentes describuntur et postea ciliciis accincti, quia ubi mens in amore carnalium delectationum primum resoluta fuerit, mox deinde cura sequitur, quae illam pro adimplendis desideriis suis sollicitando compungit. Virgines quoque prius capita sua cinere aspergere, ac postea ipsa capita sua in terram abjicere, dicuntur, quia hic perditionis ordo est, ut primum quisque bona, quae agit, per intentionem laudis humanae offuscet, ac deinde etiam ipsa bona opera in pravas actiones commutet. MORALIS. Sederunt in terra, conticuerunt senes filiae Sion. Per diversas aetates, et sexus, atque officia personarum, interni motus animae distinguuntur. Nam quod foris officia personarum discernant, hoc intrinsecus affectionum motus discrete peragunt. Quid ergo per senes filiae Sion, nisi consilia fidelis animae accipere debemus? Sed sciendum est, quod alia sunt electorum consilia, et alia reproborum. Consilia namque electorum sunt praesentem vitam et ejus delectationes despicere, in adversis patientiam conservare, per praesentes tribulationes ad futuram gloriam per tingere. Consilia reproborum sunt, adversa fugere, praesentem vitam amare, carnalibus desideriis moram gerere; vitam futuram aut despicere, aut desperare. De consilio impiorum per Psalmistam dicitur: Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum (Psal. I); et de justorum consilio in eodem postea consequenter adjungitur: Ideo non resurgunt impii in judicio, neque peccatores in consilio justorum. Si ergo ii qui ad consilium justorum convertuntur surgunt, merito sedere perhibentur qui in consilio impiorum dilapsi sunt, quia et illa sursum, et ista deorsum tendunt, illa coelum, et ista terram appetunt. Senes ergo filiae Sion in terra sedent, quando affectus animae aeternae promissionis oblitae terrenis et transitoriis delectationibus inhaerent. De quibus recte dicitur, conticuerunt. Internum enim desiderium quasi clamor quidam est in auribus Dei. Et ideo prava mens quanto magis foris transitoria appetit, tanto amplius intus a desiderio aeternorum conticescit. Sequitur: Consperserunt cinere capita sua virgines Jerusalem. Per virgines Jerusalem mundas animae cogitationes intelligere debemus. Quid est ergo quod postquam senes in terra sedent, virgines cinere capita sua spargere dicuntur, nisi quod quando affectus animae depravati sunt, statim caligo cogitationum generatur? Unde adhuc subjungitur: Accincti sunt ciliciis. Post sessionem enim et aspersionem cineris cilicium sequitur, quia pravam delectationem et confusionem mentis aspera peccatrici conscientiae de reatu sui sceleris compunctio generatur. Postremo autem in fine cumulus infelicitatis apponitur, cum subinfertur: Abjecerunt in terram capita sua virgines Juda. Post accinctionem enim cilicii capita in terram abjicere, est post angustiam et trepidationem malae conscientiae etiam de venia desperare. Propter quod etiam recte virgines Juda dicuntur. Ad augmentum namque doloris postrema in eis confessio nominatur, quia et illa novissima post omnes alias virtutes amissas a desperatis excluditur.
Defecerunt prae lacrymis oculi mei, etc. LITTERAL. Propheta in persona Ecclesiae membra sua plangentis, enumeratis malis perditorum, compassionem bonorum adjungit; prius enim mali planguntur a bonis quam a semetipsis; et dum male sani in sui adhuc perditione exsultant, quantum fiendi sint aliena suspiria indicant. Dicit ergo:
Defecerunt prae lacrymis oculi mei, conturbata sunt viscera mea: effusum est in terram jecur meum. Oculi in sancta Ecclesia sunt provisores, viscera, misericordes, jecur studiosi et in bono opere ferventes. Ut enim ferunt physici, in jecore calor decoctionis est. Sicut ergo jecut, vel hepar, suo calore crudum cibum in ipso stomacho decoquit, et exinde succum nutritivum in omnes corporis partes transmittit, sic nimirum ii qui alios per fervorem suae devotionis a torpore ad bene operandum excitant, quasi ex sua decoctione alimentum corpori Christi subministrant. Quid est ergo, quod peccato vastante populum fidelem, oculi Ecclesiae deficiunt, et viscera turbantur, jecur in terram effunditur, nisi quod ii qui vere charitatem Christi habent semper alienis miseriis compatiuntur? Sicut Apostolus dicit: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? (I Cor. XL). Nullum enim certius indicium est verae charitatis, quam affectus fraternae compassionis. Bene autem dixit oculos deficere prae lacrymis, quia saepe tam vehementi plaga vitam subditorum culpa exulcerat, ut omnis ratio et diligentia praelatorum succumbat, et jam in tantis malis aliud consilium non sit, nisi ad lacrymas solum confugere et divinam clementiam implorare. Hoc pulchre Psalmista significat, dicens: Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius; et omnis sapientia eorum devorata est. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos (Psal. CVI). Bene ergo oculi prae lacrymis deficiunt, quia saepe cum malum vehementer ingruit, discretionis oculum moeror caligare facit. Viscera turbantur, quia intrinsecus affectus pietatis concutitur. Jecur in terram offunditur, quia saepe in electis prae moerore alieni periculi alacritas mentis obligatur, ut tanto amplius etiam in semetipsis ad bona agenda reddantur tepidi, quanto magis sunt in compassione fraternae tribulationis afflicti. Per oculos igitur, et viscera, et jecur, significantur ii qui plangunt, non qui planguntur. Unde et mox per sequentia verba de iis qui planguntur sententiam adnectens, causam doloris exponit, dicens:
Super contritione filiae populi mei. Quid enim per muliebrem sexum, nisi plebs infirma significatur? quam tamen, cum filiam nominat, fidei professionem habere demonstrat; per contritionem autem irreparabilis calamitas ostenditur, sicut quod contritum est amplius non reparatur. Sequitur
Cum deficeret parvulus, et lactens in plateis oppidi. Determinat contritionem per parvulum, populum rudem, et fide simplicem. Per lactentem, pravos doctores. Per plateas oppidi, voluptates hujus saeculi accipere debemus. Parvulus ergo et lactens in plateis oppidi deficiunt, quando carnales quique, et stulti cum perversis doctoribus per latam viam voluptatum ad perditionem vadunt; et nota quod ait, deficeret. Magis enim sunt plangendi, qui a bono deficiunt, quam qui nunquam boni fuerunt.
Defecerunt, etc. ALLEG.: Proprium est electorum aliena mala tanquam sua plangere. Sicut enim bonis congaudendo in eorum meritis participes fiunt, ita quoque malis per compassionem condolendo, de illorum perditione sibi lucrum faciunt. Discat ergo peccator quomodo mala propria flere debeat, cum justus pro alienis delictis tanta contritione se affligat. Defecerunt, inquit, prae lacrymis oculi mei. Quantum putatis compunctus erat iste, qui sic ploravit? Non enim semel tantum se lacrymas fudisse ostendit, qui oculos suos prae lacrymis defecisse dicit. Sed quia multi lacrymas fundunt et non compunguntur corde, secutus adjunxit: Conturbata sunt viscera mea, id est usque ad cordis intima sagitta doloris penetravit, dolor sensum tetigit, et contremuit affectus pietatis. Sequitur: Effusum est in terra jecur meum. Quid per effusionem, jecoris, nisi afflictio carnis signatur? Nam quia in jecore decoctio stomachi calorem accipit, qui in afflictione sui corporis curam postponunt, quid aliud quam jecur in terra effundunt. Ne igitur inanes lacrymae, ne ficta suspiria, ne simulati gemitus credantur, ecce carnis afflictio manifesta sequitur. Sed fortassis pro parentibus aut cognatis dolet iste. Audite quid dicit. Super contritione, inquit, filiae populi mei: non patris, non matris, non fratris, non sororis, non cognati, non affinis, sed populi mei, inquit, ne affectus carnis et non charitatis stimulus doloris putaretur. Sed credo famosos et divites in populo iste planctu suo honorat? Attendite quid dicat. Cum deficeret, inquit, parvulus, et lactens. In primis animadvertite discretionem. Plangit quod deficiunt, nec plangit quod divites non sunt. Quis parvulus, inquit, et lactens. Videte quod infirmitati compatitur, non fortitudinem aut pompam veneratur. Sed adhuc fortassis in infirmitate sexus et aetatis honorat nobilitatem generis: In plateis, inquit, oppidi. Non in aula, non in urbe, non in civitate, non saltem in domo, sed in plateis oppidi, quia quanto major est contritorum abjectio, tanto gravior est, ideoque pretiosior dolentis compassio.
Defecerunt, etc. MORALIS. Quid per oculos, nisi claritas contemplationis; et quid per viscera, nisi sensus internae dulcedinis; et quid per jecur, nisi fervor divini amoris accipitur? Quid est ergo, quod propheta in contritionem filiae populi sui oculos suos defecisse, et viscera conturbata, jecurque effusum in terram commemorat, nisi quod spiritualis quisque quanto magis animum suum in tribulatione proximorum ad compassionem foras effundit, tanto amplius interna illa gaudia, quae quietus gustare consueverat, ex ipsa moeroris sui perturbatione subtracta deplorat? Sequitur: Super contritione, etc. Per filiam populi, carnalis anima; per parvulum, sensus carnis, per lactentem, virtus mentis accipitur. Sensus enim carnis, quantum in se est, puerilia quaedam et levia semper appetit, nisi quantum mentis constantia eum per disciplinam restringit. Quasi parvulus igitur lacte pascitur, quia per virtutem animi ad maturitatem constantiae velut ad robur virile paulatim enutritur. Sequitur: In plateis oppidi. Per oppidum non incongrue corpus, quod anima inhabitat, et per plateas oppidi fluxa desideria carnis intelligere possumus. Quare ergo in contritione filiae populi parvulus, et lactens in plateis oppidi deficere dicuntur, nisi quod in anima carnali prius per illecebrosa desideria foris sensus corrumpitur, ac deinde virtus quoque ac constantia animi emollitur?
Matribus suis dixerunt, etc. LITTERAL. In matribus tenerior affectus dilectionis notatur, quae filiorum affectus, si possunt, non solum audiunt, sed praeveniunt. Cur igitur filios rogantes exspectant, nisi quia non habent, quod egentibus offerant? Et ne maternam pietatem naturali vitio induruisse existimes, audi quales se olim filiis exhibuerint. Non petunt hordeum et aquam, scilicet alimenta servilia, quia nihil ejusmodi dare solebant; sed:
Ubi est, inquiunt, triticum et vinum. Hoc petunt, quod soliti fuerunt accipere. Non tamen petunt, sed admirantes interrogant, quia nec petere solebant, sed habere. Sed fortassis dices, lascivi erant filii isti et delicati, superflua quaerebant, quibus etiam materna pietas contradicere deberet; audi quid sequatur.
Cum deficerent, inquit, quasi vulnerati in plateis civitatis. Duplex malum, egestas et ignominia. Tolerabilius saltem fuisset in domo deficere, et in occulto fame consumi quam in plateis, cum tabe famis confusionem ignominiae sustinere. Sequitur:
Cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum. Omnia cooperantur ad malum. In plateis deficiunt. In sinu matrum animas exhalant, ut et manifesta tabes confusionem et mors praesens dolorem multiplicent.
Matribus suis, etc. ALLEG. Praelati sanctae Ecclesiae, senes prudentia, atque consilio, et matres pietate esse debent. Sed quia pravi quilibet et negligentes cum locum praelationis obtinent, curam subjectorum postponunt, et suae potius avaritiae aut luxui suo student; recte nunc per prophetam dicitur: Matribus suis dixerunt: ubi est triticum et vinum. Magnus dolor, quia quod petentibus subtrahunt, hoc etiam non petentibus offerre debuerunt. Sciendum autem quod tribus modis vita subditorum praelatis loquitur, per miseriam, per desiderium, per obedientiam. Petunt enim quando indigent, petunt quando desiderant, petunt quando audire parati sunt. Per miseriam petunt, quia visa afflictorum indigentia, dum pias mentes ad subveniendum provocat, etiamsi lingua silet, vita clamat. Per desiderium quoque petunt, quia quodammodo petere est velle habere. Item per obedientiam petunt, quia, dum paratos se ad recipiendum offerunt, quasi velle et desiderare se dicunt. Negligentibus igitur praelatis subjectorum et si non lingua, vita tamen semper loquitur, quia et malorum periculo et bonorum desiderio atque obedientia ad praedicationis studium, et bonae conversationis exemplum impendendum commoventur. Et attendite quod in tempore necessitatis filii non patres, sed matres vocant. Ac si dicant: Si debitum obliti estis, pietatem saltem oblivisci non debetis. Erubescant canes muti et non valentes latrare (Isai. LVI). Erubescant, qui de pastoribus lupi facti sunt. Erubescant, qui non sicut pastores, sed sicut mercenarii gregem Domini pascunt. Qui ad laniandum sunt fortes, et ad protegendum imbecilles. Ad accipiendum prompti, ad tribuendum pigri. Ad circumveniendum diserti, ad bene dicendum indocti: qui aut plus debito exigunt; minus, vel nihil, debito impendunt; qui judicia veritatis in causas forenses mutaverunt. Vae eis quare non attendunt quid debeant; et si petitionem praevenire noluerint, saltem petentes audiant, quia et in ipsa fortassis petitione discere etiam poterunt quid debeant. Ubi est, inquiunt illi, triticum et vinum? Non petunt hordeum et aquam, sed triticum et vinum. Videamus ergo quod sit istud triticum, et vinum; et quare hordeum et aquam non petant filii, quamvis in necessitate famis sint constituti. In Evangelio legimus quod quinque millia hominum quinque panibus hordeaceis pasta sunt (Joan. VI). Postea vero quatuor millia satiantur (Matth. XV), et tamen nihil ibi dicitur de panibus hordeaceis. Item legimus in Evangelio quod sex hydriae lapideae prius aqua impletae sunt, postea vero aquae ipsae in vinum commutatae (Joan. II). De tritico quoque in Evangelio Dominus ipse mentionem facit, dicens: Nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet. Si autem mortuum fuerit, multum fructum affert (Joan. XII). Quid igitur per triticum, nisi Christus; quid per hordeum, nisi lex; quid per aquam, nisi carnalis sensus; quid per vinum, nisi intelligentia spiritualis accipitur? Servis igitur qui sensu carnali legem tenuerunt, hordeum et aqua sufficere poterant; filii autem, qui jam per gratiam in Christo adoptati sunt, et Christum spiritualiter edere sciunt, non nisi triticum et vinum desiderant. Haec omnia, inquit Apostolus, videlicet legales observantias, arbitror, ut stercora, ut Christum lucrifaciam (Philip. III). Vide quomodo isti hordeum legis abjicit; et non nisi triticum, id est Christum, edere quaerit. Et bene per hordeum, quod asperum est ad edendum, lex, et per triticum, quod suave est et dulce, Christus accipitur, quia lex venit peccata punire, et Christus solvere.
Quare ergo Christus triticum dicatur, jam per Dei gratiam et legendo discimus, et edendo sentimus. Quatuor autem modis Christum comedimus. Christum enim edimus, quando corporaliter sacramentum corporis et sanguinis ejus sumendo, spiritualiter animas nostras saginamus. Christum edimus, quando Christum credendo diligimus. Christum edimus, quando Christum imitamur. Christum edimus, quando verbum Dei audiendo in novae vitae conversationem transimus. Quid est ergo quaerere triticum, nisi quaerere Christum, quaerere verbum Dei, doctrinam veritatis, et conversationem novi hominis? Triticum igitur quaerimus, quando verbum vitae audire, et Christum imitari desideramus. Sed si triticum edimus, vinum, et non aquam hibere debemus, id est verbum Dei audiendo sumere, et per spiritualem intelligentiam illud in nobis irrigare. Hoc est enim quod in lege nobis praecipitur ne carnes agni paschalis aqua coquamus (Exod. XII), quia carnaliter nobis sapere non debet, quod ad pastum spiritualem datum est. Interrogent ergo boni subjecti malos praelatos suos, et dicant: Ubi est triticum? Ac si dicerent: Ubi est doctrina veritatis? ubi exempla novi hominis? Ac si apertius dicerent: Vos nec loquendo veritatem ostenditis, nec bene vivendo imitatione dignos exhibetis. Ubi est vinum? Quasi dicerent: Vos, qui etiam spiritualia carnaliter tractatis, quomodo nos de carnalibus ad spiritualia evocare poteritis? Vos, qui terrena, quae abjecisse videbamini, oblivisci non potestis; quomodo nos ad oblivionem eorum quae possidemus inebriabitis? Manducate prius, et postea reficite; inebriamini, et deinde inebriate. Proh pudor! Quid dicemus ad haec? Quid mirum est, si populus carnalia diligit, quando clerus spiritualia etiam pro carnalibus vendit? Unde recte subinfertur, cum dicitur. Cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis. Duae sunt civitates, Babylonia, et Jerusalem. Sed Babylonia plateas habet, id est vias latas, quae ducunt ad mortem. In plateis ergo civitatis deficiunt, qui per carnis illecebras defluentes a virtute mentis emollescunt, vel per civitatem, ipsam Ecclesiam non inconvenienter accipimus; habet namque sancta Ecclesia plateas, habet et semitas. Quid enim terrenae actiones sunt, nisi quaedam plateae; et quid spirituales actiones, nisi semitae? In plateis ergo civitatis sunt qui in sancta Ecclesia licite terrenis actionibus inserviunt. In plateis autem civitatis deficiunt, qui terrenis negotiis occupati spirituales consolatores non inveniunt. Qui profecto nequaquam deficerent, si detrimenta, quae foris saepe patiuntur, consilio et admonitione bonorum praelatorum intus semper repararentur. Unde bene de ejusmodi dicitur, quasi vulnerati. Quid enim peccata sunt, nisi vulnera? Quasi vulnerati igitur deficiunt, qui sic per negligentiam, sicut alii per culpam, ad interitum tendunt. Cum magno igitur dolore pronuntiandum est, quasi vulnerati, ac si diceretur: Cur isti per negligentiam praelatorum pereunt qui criminibus et flagitiis vulnerati non sunt? Unde sequitur: Cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum. Quid namque est sinus matrum, nisi blanda adulatio praelatorum? Quasi morientes; namque filios matres in sinu tenent, quando carnalium mentes in corpore suo pereuntes mali praelati, non solum ad bonam operationem non exsuscitant, sed etiam blandis favoribus palpando in sua perditione fovent.
Matribus suis dixerunt, etc. MORAL. Quid spiritualiter per filios matrum, nisi multitudinem cogitationum accipere debemus, quae dum in una mente de diversis affectionibus prodeunt, quasi multarum matrum soboles in una domo, sed non ex una origine procedunt? De affectionibus autem cogitationes nasci idcirco diximus, quia profecto illarum rerum frequentissime memoria nobis per cogitationem occurrit, quarum amore affecti sumus. Hoc per singula vitia, atque virtutes facile verum esse probamus. Hinc est enim quod in Evangelio dicitur: Ubi est thesaurus tuus, ibi est cor tuum (Matth. VI). Ac si diceretur: Ubi est amor tuus, ibi est animus tuus. Qualis est affectio tua, talis etiam est cogitatio tua. Sed sciendum est quod sicut affectus de se cogitationes generant, sic ipsae rursum cogitationes eos a quibus oriuntur affectus amplius inflammant. Unde etiam in his, qui cor suum ab illicitis cogitationibus diligenter custodiunt, funditus tandem malarum radices affectionum arescunt. E contrario vero illi, qui mentem suam meditationibus sanctis exercere negligunt, etiamsi aliqua divini amoris scintilla prius incaluerint, paulatim tepescunt, ita tandem ut, etsi forte bonarum affectionum cogitationes aliquando habuerint, nihil tamen ex ipsis internae dulcedinis in sinum mentis vel tenuiter eliquari praesentiant. Propter quod recte in hoc loco dicitur: Matribus suis dixerunt: Ubi est triticum et vinum? Quid enim per triticum, nisi cibus sapientiae; et quid per vinum, nisi internum gaudium signatur? Nam, sicut panis corporeus ventrem reficit, sic sapientia mentem pascit; et sicut vinum avide potatum inebriat, sic internum gaudium mentem a carnalibus desideriis alienat. Quid est ergo quod filii famelici a matribus triticum et vinum quaerunt, nisi quod cogitationes, de bonis affectionibus natae, sed per negligentiam arefactae, pristinae dulcedinis saporem in eis invenire non possunt? De quibus recte subditur: Cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis. Quid enim sunt plateae civitatis, nisi vagationes mentis? In plateis ergo civitatis deficiunt, quia, dum vaga mens eas ad internam quietem non colligit, usque ad gustum intimi saporis non pertingunt. Quibus hoc etiam bene congruit quod dicitur quasi vulnerati. Prava quippe desideria vulnera sunt bonarum cogitationum, quia, dum sua eas admistione inficiunt, quasi plagae quaedam integritatem rectitudinis earum corrumpunt. Bene ergo steriles cogitationes animae quasi vulnerati deficere dicuntur, quia sic a fructu justitiae inanes permanent, sicut illae quae per illicita desideria corruptae sunt. Sequitur: Cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum. Sinus matrum tepor, et desidia est bonarum affectionum; in quo merito parvuli cogitatus animas exhalare dicuntur, quia, cum mens a fervore divini amoris tepescit, omnis mox bonarum cogitationum vigor emoritur
Chapter 47 of 62