Skip to the text

Adnotatiunculae in Threnos (pars 5)

Cui comparabo te? etc. LITTERAL. Paulatim planctum promovet. Primum aedificia, et deinde homines, et ipsos quasi absentes luxit; nunc tandem velut emollitis et assuefactis longo fletu animis ad praesentes verba convertit, dicens: Cui comparabo te, et cui assimilabo te? ac si diceret: Quia tam magna est contritio tua, cui comparabo te? et, quia tam gravis es, cui assimilabo te? Quod est aperte dicere. Mala tua et magnitudine et modo omnem miseriam superant. Sed quia etiam magna minimis quadam differenti similitudine comparari aliquando possunt: subdit: Et exaequabo te, etc. Quod est dicere. Alia mala etsi per differentiam quamdam tibi comparari possunt, tamen nulla per aequalitatem possunt. Quare? Sequitur: Magna enim velut mare contritio tua. Mirum est quod calamitatem ejus nulli coaequari posse commemorat, et statim magnitudinem maris, ei in comparatione coaequat. Sed sic intelligendum est ac si diceret: Quemadmodum mare super omnes, alias aquas et mole et amaritudine excellens est, ita tuae contritioni nulla calamitas coaequari potest. Sequitur: Quis medebitur tui? Sicut exsiccari non potest aqua maris, sic contritio tua ab homine aestimari non poterit, nec est in quo speres nisi solus Deus. Cui comparabo te? Illi, qui post agnitam veritatem retro abeunt, pejores sunt iis, qui nunquam veritatem agnoverunt. Et quanto cuique excellentior gradus est, tanto periculosior est lapsus. Unde propheta cum superius malorum praelatorum in Ecclesia negligentiam, et subjectorum interitum planxisset, statim secutus adjunxit.

Cui comparabo te, et cui assimilabo te, et exaequabo, virgo filia Sion? Inculcatio verborum magni doloris vim exprimit. Ac si ipsi Ecclesiae de membris ejus arefactis loquatur et dicat: Sicut prius cum fidem recte vivendo tenuisti, nulli comparabilis fuit gloria tua, ita nunc, cum per vitam reprobam a fide cecideris, nulli comparabilis est ignominia tua. Sequitur:

Magna enim velut mare contritio tua. ALLEG. Quid per mare, nisi vita saecularis accipitur; quae, dum semper motu instabili nunc de adversis ad prospera, nunc de prosperis in adversa trahitur, quasi quibusdam procellis fluctuantibus exagitatur? et quia nunquam vel in prosperis timorem, vel in adversis dolorem excludit, quasi mare, in quamcunque partem refluat, amaritudinem non amittit: Dicatur ergo illi, quae a dulcedine spiritualis vitae per concupiscentiam carnalem, et curas saeculares amarescit, dicatur, inquam: Magna velut mare contritio tua. Ac si aperte diceretur: Tu, quae per mundi contemptum, et desiderium aeternorum bonorum ab amore carnali dulcorata fuisti, quomodo iterum in amaritudinem versa es? Sequitur:

Quis medebitur tui? MORAL. Audiant hoc praelati Ecclesiae, qui medici animarum constituti sunt; audiant quod dicitur. Quis medebitur tui? Ac si diceretur: Alios aegros medici curant, sed medicos infirmantes quis curabit? Si populus peccat, orant sacerdotes pro eo. Sed pro sacerdotibus si peccaverint, quis orabit? Periculosa prorsus haec sunt, et tamen vera. Quae, etsi audire timemus, negare tamen non possumus.

Cui comparabo te, etc. Increpatur anima peccatrix, cujus tanta mala superius numerata sunt, quae ab amore Dei fornicata tanto turpiorem incestum suum fecit, quanto pretiosior ruit integritas ejus. Cui bene dicitur. Magna velut mare contritio tua. Quid enim per mare, nisi conscientia prava accipitur, quam et memoria praeteritorum scelerum, et delectatio praesentium huc illucque impellendo exagitant? Quasi enim fluctus quidam e regione venientes ad invicem se collidunt, quando infelicem animam quodammodo semper et poenitentia praeteritorum errorum suorum retrahit, et amor praesentium impellit. Et quia in hac tanta contradictione illa qualiscunque miserae delectationis dulcedo semper admisto dolore inficitur, recte prava conscientia non solum inquietudine, sed etiam amaritudine mare appellatur. Sequitur: Quis medebitur tui? Ostendit magnum prorsus, et difficile esse, non tamen Deo impossibile: ut talis ad sanitatem redeat. Hinc est, quod Joannes de peccante ad mortem dicit: Non pro eo dico ut oret quis (I Joan. V). Ac si diceret: Sicut desiderare salutem ejus non prohibeo, sic orare pro eo praecipere non praesumo, quia tam mortalis vulneris curatio, quamvis potentiam Dei non excedat, omnem tamen humanam existimationem superat, et ideo consideratius agitur si interim humiliter suppressa oratione desiderium tantum Deo offeratur, quia fortassis citius impetrabit, in causa tam difficili, humilis et timorata devotio, quam petitio praesumptuosa. Dicit ergo: Quis medebitur tui? Quasi dicat: Periculosa est plaga tua, cui per humanam industriam subveniri non potest, et quae propter culpam praeteritam a Deo sanari digna non est.

Prophetae tui, etc. LITTERAL. Cum exprobratione dicitur: Prophetae tui. Ac si diceretur: Ecce ad quantam miseriam devoluta es, prophetas falsos audiendo, quos tu dilexisti, et prophetas Dei vera dicentes audire noluisti. Viderunt tibi. Tibi viderunt, quia prophetae tui fuerunt. Ideo mendacium illorum ad te redundavit, quia malitia illorum tibi placuit. Prophetae tui viderunt tibi. Quid tibi viderunt? Falsa et stulta. Falsa, in quibus decepta es. Stulta, in quibus excusari non potes. Si tantum falsa vidissent, in quibus saltem fuisset aliqua veritatis similitudo, poterat fortassis excusari per ignorantiam simplicitas tua; nunc autem, quia stulta etiam viderunt, et tamen credere non timuisti merito punitur insipientia tua. Quae autem falsa et quae stulta viderunt? Falsas assumptiones, ecce stulta; falsas ejectiones, ecce falsa. Quando, et quibus volebant promittebant prospera. Quando, et quibus volebant, minabantur adversa. Sed utrumque falsum, quia ejiciendis promittebant assumptiones, et assumendis ejectiones. Quando Deus iratus erat, nuntiabant quod te ad protegendum assumeret; quando placatus fuit, minabantur quod te ad tribulandum ejiceret. Sed comminatio falsa fuit, et promissio stulta. In promissione non tantum falsitas, sed etiam stultitia, quia etsi terrores timuisti, valde alienum est a ratione quod, tanti sceleris conscia, vanis promissionibus decipi potuisti. Ecce nesciebas quod futurum fuerat; non tamen ignorabas malum meritum tuum, quod praesens erat. Ipsi autem falsa, et stulta videndo, non aperiebant tibi iniquitatem tuam, quia cum perversis in suo scelere prospera promitterent, et simpliciter gradientes vanis terroribus sollicitarent, non aperiebant, imo velabant iniquitatem tuam, ne eam agnosceres. Vel aliter distingui potest. Quod dixit falsa, et stulta, hoc pertinet ad promissiones; quod autem sequitur, falsas assumptiones et falsas ejectiones, utrumque referendum est ad terrores. Tribulationem namque et ejectionem vocat, eo quod populus a Deo ejiciendus erat, et assumptionem ad similitudinem oneris, quod assumptum portantem gravat. Hinc est enim, quod ubi beatus Hieronymus transtulit onus Babylonis, sive Tyri, sive Damasci, etc. Simmachus et Theodotion assumptio interpretati sunt. Et bene, propter supradictam causam, terrores solummodo falsos vocat; promissiones autem non solum falsas, sed et stultas nominat, quia, etsi homo quid futurum sit, non possit semper agnoscere, stultum tamen valde est in praesenti semetipsum ignorare. Unde statim postquam dixerat, viderunt tibi falsa et stulta, subjungit. Nec aperiebant tibi iniquitatem tuam. Qui enim peccatori praemium justi promittit, quasi iniquitatem illius, ne videatur, abscondit.

Prophetae tui, etc. ALLEG. Sicut culpa malis praelatis est quod per eorum negligentiam subjecti pereunt, ita quoque subjectis in culpam deputatur quod, spretis bonis, malorum praelatorum exempla imitantur, et perversas doctrinas audiunt. Congrue igitur postquam praelatorum perversitatem arguit, nunc ad ipsos quoque subjectos verba doloris per exprobrationem convertit, dicens: Prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta. Praelati Ecclesiae prophetae sunt, quando ad instruendam fidem moresque subjectorum, nunc occulta Scripturarum reserant, nunc de praemiis bonorum, sive poenis malorum ventura praedicunt. Perversi autem quique, quia in loquendo non tam correctionem audientium, quam favorem quaerunt, recte nunc de eis dicitur: Viderunt tibi falsa et stulta. Falsa etenim et stulta vident, quia in discernendis moribus subjectorum judicium veritatis non tenent. Et cum pravos quoslibet pro gratia favoris in suis perversitatibus laudant, stultos per negligentiam amplius per adulationem infatuant. Unde recte subditur: Nec aperiebant tibi iniquitatem tuam, ut te ad poenitentiam provocarent. Quia vero nonnunquam mali praelati subjectos etiam innocentes odio prosequuntur, et, cum suas injurias vindicent, causam Dei se patrocinari simulant, recte subinfertur, cum dicitur: Viderunt autem tibi assumptiones falsas, et ejectiones. Ac si diceretur: Quibus ipsi irati fuerant, illis iram et ultionem divinam imminere nuntiabant, quatenus cum Deum suarum injuriarum ultorem dicerent, animos populi ad exhibendam sibi reverentiam provocarent.

Prophetae tui, etc. MORAL. Qui sunt prophetae peccatricis animae, qui falsa et stulta eis vident, nisi foris sensus corporis et versuti cogitatus intrinsecus, quos providentia carnis gignit? Consideremus paulo attentius quam falsi sint isti prophetae. Ecce unus de illis. Visus quomodo falsa prophetando decipit. Si rem videris concupiscibilem, quid tibi praedicit? Ama, inquit, sequere, apprehende, fruere; felix eris, si tali desiderio potitus fueris. Sed infelix anima, dum male credula fallacem promissionem sequitur, ampliori miseria per effectum sceleris obligatur. Sic auditus, sic olfactus, sic gustus et tactus falsa prophetant, et credentes sibi illaqueant, quia, priusquam concupiscentia experimentum capiat, prospera omnia et blanda futura promittunt; cum vero misera delectatio brevi degustata transierit, stupentem et horrore plenam conscientiam relinquunt. Sed isti prophetae tanto facilius in suis fallaciis deprehendi possunt, quanto manifestius est et ratione saepe carens hoc quod promittunt. Versutia autem cordis tanto periculosior est, quanto occultior, quia non solum fallaciter promittit, sed etiam mentem ad credendum astute quadam faciendi ratione compellit. Haec est prudentia carnis quae mortem operatur, quam filii nequam hujus saeculi habent, sicut Dominus in Evangelio dicit: Filii hujus saeculi prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua (Luc. X). Haec prudentia perversos illos prophetas generat, versutos scilicet animae cogitatus, qui falsis promissionibus animam lactant, et consentientem sibi seducunt atque illaqueant. Unus eorum patientiae insidiatur, alter castitatem violare nititur; ille mundi contemptum irridet, iste simulationi studendum docet. Consideremus haec per singula. Est unus cogitatus, qui de prudentia carnis nascitur. Hic dicit homini: Vindica laesionem tuam, ulciscere injurias tuas, quia, si praesentes patienter tuleris, ad futuras alios animabis; timeant te potius homines quam contemnant; omnes tibi exhibebunt reverentiam, si te viderint ulcisci viriliter injuriam tuam. Videte quam fallax est, et quam falsus est propheta iste pessimus. Callide persuasisse putabatur, cum furibundo reverentiam exhibendam praediceret; quem cum in furorem converterit, non reverendum, sed abominabilem omnibus hominibus reddit. Est adhuc alius pseudopropheta, integritatis et continentiae inimicus, qui hoc ordine seducit hominem: Saepe, sub obtentu sanitatis aut necessitate operis, amplioribus et delicatioribus cibis indulgendum suadet; cum autem per crapulam corpus inflammaverit, continuo luxuriae oblectamenta oculis anteponit; grave atque impossibile asserit ut homo in carne positus non carnaliter vivat, juvenilibus annis facile ignosci posse; longa adhuc ad poenitentiam superesse tempora; Deum esse misericordem, tormenta inferni, vel nulla, vel parva. Sed attendite quam fallax sit iste propheta. Delectationes plurimas et in tempora longa permansuras, poenam autem exiguam et in brevi transituram promittit; et fortassis aeterna sunt tormenta quae sequuntur, cum id quod delectat, etiam ad momentum stare non possit. Altius quadam ratione faciendi, avaritiae studendum docet: Talem hanc vitam esse in qua homo non possit habere honorem, si non habuerit facultatem; divitias non solum corporibus, sed etiam saluti animarum plurimum saepe prodesse, inde pauperum alimoniam et constructiones ecclesiarum procedere; postremo melius esse ut habeat unde sibi meritum requirere possit, quam ut nihil habens aliis poscere cogatur, unde amplius debitor sit. Sed et istum prophetam mendacem cognoscite. Possidentibus divitias posse virtutum merita augmentari pronuntiat, ut ab amantibus divilias omnia virtutum merita tollat, et primum animos ad quaerendas divitias cupiditate, deinde ad retinendas, cum acquisitae fuerint, tenacitate corrumpat. Est adhuc unus de falsis prophetis, qui simulationi deservire suadet. Bonam enim opinionem quam maxime valere; famam suam hominem ubique impollutam custodire debere; et, si qua fuerint, ex infirmitate potius quam ex deliberatione peccata, propter scandalum proximorum, celanda esse; duplex damnum fieri, si, altero corrupto per factum, alter corrumperetur per exemplum; propterea oportere semper hominem, ad eruditionem aliorum, habitum laudabilem et virtutis indicem demonstrare, et ne quid sinistrum aut honestati contrarium de se aut dicatur aut credatur, summo studio vitare debere; vehementer meritum multiplicari, si et semetipsum homo per studium virtutis exerceat, et alios per exemplum lucrifaciat. O quam subdola promissio? meritum per simulationem multiplicandum pronuntiat, ut, cum hominem, et mala sua tegere et bona ostentare docuerit, omnem boni meriti soliditatem evertat. De istis prophetis peccatrici animae, et in tribulatione positae per exprobrationem dicitur: prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta: ac si diceretur falsum esse quod carnales affectus promittebant; vel, nunc agnosce, erudita per poenam, quod prius attendere noluisti, cum trahereris ad culpam. Falsa et stulta viderunt tibi; quando ratione faciendi malum tibi persuadebant, falsa viderunt; quando vero etiam ad irrationabiles actus cupiditate victam impellebant, non solum falsa et stulta viderunt. Unde sequitur: Nec aperiebant tibi iniquitatem tuam. Ac si diceretur: Iniquitatem tuam tibi aperirent, si, ante factum, quae poena post sequeretur ostenderent. Nunc autem ne iniquitatem tuam perspicere posses, quasi dextrum oculum tuum caecabat simulata ratio, et sinistrum delectatio prava. Nec solummodo deceperunt promittendo prospera, sed etiam terrendo per adversa. Viderunt enim tibi assumptiones falsas, et ejectiones. Assumptiones videlicet malorum, quae imminere dicebant, et ejectiones bonorum praesentium, quae peritura nuntiabant, quatenus tu, cum bona quae amabas perdere timeres, et mala quae timebas evitare studeres, citius ad iniquitatem faciendam consentires.

Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam; sibilaverunt, et moverunt capita sua super filiam Jerusalem. LITTERAL. Quasi diceret, audi; et quantum miseranda sis, vel alieno testimonio disce. Transeuntes per viam peregrini intelliguntur et extranei. Nam qui transeuntes nominantur, ostenduntur et aliunde venire et aliorsum tendere Per hoc enim quod aliunde veniunt, demonstrantur alieni sanguine; per hoc quod aliorsum tendunt, alieni intentione. Et tamen eos, quos et affectus sanguinis et propositum intentionis dividit, novae calamitatis stupor ad compassionem figit. Plauserunt, inquit, manibus super te. Pulchre dixit super te, quasi dejectam et prostratam. Plauserunt manibus. Fuerunt nonnulli qui haec omnia ad irrisionem, et subsannationem potius pertinere existimarent, propterea quod plausus, et sibilus insultantium esse videantur. Quod vero in sequenti clausula rursum de sibilo et insultatione agitur, in hoc differre putatur quod isti quasi extranei dejectam lespiciunt, illi vero quasi hostes et inimici non solum despectum, sed odium quoque sibilando et exsultando ostendunt. Qui sensus nec nobis rationi contraire videtur. Quia tamen secundum spiritualem intelligentiam convenientius haec ad compassionem referuntur, dicere convenienter possumus quod per plausum non insultatio, sed simpliciter manuum collisio exprimatur. Collisio autem manuum non semper idem significat; sed aliquando gaudium, aliquando dolorem, aliquando admirationem, aliquando compassionem indicat. Sibilus quoque diversas affectiones indicat; aliquando enim contemptum, aliquando desperationem, aliquando blandimenta insinuat. Similiter motio capitis aliquando indignationem, aliquando insultationem, aliquando dolorem, aliquando admirationem exprimit. Quia vero motus isti ad diversas affectiones respiciunt, possumus per plausum manuum admirationem, per sibilum desperationem, per motionem capitis compassionem; sive e contrario per plausum compassionem, et per motionem capitis admirationem accipere. Transeuntes etenim cum aspiciunt tam lamentabiles ruinas, quadam humanitate ad compassionem provocantur, et dolent de praesenti quam vident miseria; desperant autem de reparatione futura, et admirantur de transacta gloria. Ex dolore compassionis, manibus plaudunt; ex desperatione, ore sibilant; ex admiratione, caput movent. Et hoc est, quod sequitur:

Haeccine est, dicentes, urbs perfecti decoris, gaudium universae terrae? Ac si diceretur: Olim tam gloriosa, modo tam misera. Quod tamen, ut dictum est, non irridendo, sed compatiendo dixisse credendi sunt.

Plauserunt, etc. ALLEG. Primum consideremus qui sint transeuntes isti, deinde quae sit via per quam transeunt. Tota ista vita praesens transitus quidam esse videtur; quoniam ex quo eam nascendo ingredimur, sine intermissione per quotidianas immutationes ad mortem properamus, sicut in psalmo legitur: Homo, sicut fenum dies ejus, tanquam flos agri sic efflorebit. Quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet; et non cognoscet amplius locum suum (Psal. CII). Sed est alter quidam transitus laudabilis, qui non omnibus communis est. Omnes namque homines, sicut diximus, per necessitatem conditionis transeunt; mali vero cum per conditionem hic manere non possint, mentem tamen in desiderio vitae hujus per amorem figunt. Transeunt ergo mali necessitate, sed voluntate non transeunt; boni vero qui praesentem vitam non amant, sed futuram desiderant, necessitati voluntatem adjungunt; imo, ut verius aliquid dicam, ipsam necessitatem voluntate praeveniunt quia prius voluntate hinc exeunt quam morte. Hi sunt veri Hebraei id est transeuntes: ad quos illud Sapientiae verbum dirigitur: Transite ad me omnes, qui concupiscitis me (Eccli. XXIV). De quorum etiam numero apostolus Paulus se esse gloriatur, cum dicit: Hebraei sunt, et ego (II Cor. XI). Quomodo enim Hebraeus sit id est transiens, in alio loco manifestat. Ea, inquit, quae retro sunt oblitus, semper in anteriora me extendo (Philip. III). Et rursum: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi (II Tim. IV). De hoc etiam transitu Moyses dicit: Transibo, et videbo visionem hanc grandem (Exod. III). Quia igitur alii sola necessitate transeunt, alii vero necessitati conditionis arbitrium etiam voluntatis adjungunt, recte hic cum de transeuntibus loqueretur quod non quoslibet transeuntes acciperet necessaria adjectione declaravit, dicens: Transeuntes per viam. Via namque in sacro eloquio aliquando Christum, aliquando legem Dei, aliquando vitam praesentem significat. Via Christum significat, sicut ipse testatur, dicens: Ego sum via (Joan. XIV). Via legem Dei significat, sicut in psalmo legitur: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini (Psal. CXVIII). Via praesentem vitam significat, sicut in Evangelio dicitur: Esto consentiens adversario tuo dum es in via (Matth. V). Quid namque sermo divinus, nisi adversarius nobis efficitur, quando nostris voluntatibus pravis adversatur? Cui videlicet adversario in via consentientes sumus, si in hac vita mortali, ubi adhuc locus merendi est, praeceptis Dei, etiam contra nostras carnales voluntates, obtemperare satagimus. Sed in hoc loco via praesentem vitam significare non potest, quia cum omnis homo per eam necessitate conditionis transeat, distinctionem propheta non faceret, si de transeuntibus loquens, per viam vitam praesentem significaret. Via ergo Christus est. Et fortassis non sine causa factum est quod cum Psalmista in quodam loco transeuntes, vel praetergredientes, viam quosdam appellaverit: hic non transeuntes viam, sed per viam transeuntes dicit. Viam enim transeunt qui legem Dei praevaricantur, et fidem Christi vel acceptam deserunt, vel oblatam per verbum praedicationis accipere contemnunt. Ab his ergo separare voluit, quos non transeuntes viam, sed per viam transeuntes dixit. Et attende, quod non dixit, stantes in via; sed transeuntes per viam. In via etenim stant, qui fidem sine bonis operibus otiosam servant: qui quidem in via sunt per rectam fidem, sed non ambulant per bonam operationem. Per viam autem transeunt, qui in fide recta quotidiano profectu virtutum semper de bono in melius tendunt. Dicatur ergo: Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam. Sed quid est quod Ecclesiae pro membris suis infirmantibus dicitur: Plauserunt super te manibus, omnes transeuntes per viam; nisi quod electos quosque, quos hujus mundi oblectamenta a cursu boni operis, sive a desiderio aeternorum impedire non praevalent, pericula proximorum ad compassionem movent? Quod pulchre in libro Regum per duas illas vaccas significatum est, quae arcam Domini ab Allophylis redeuntem superimpositam plaustro novo gestabant: de quibus scriptum est: Tollentes duas vaccas, quae lactabant vitulos, junxerunt ad plaustrum, vitulosque earum domi concluserunt (I Reg. VI). Et paulo post: Ibant in directum vaccae per viam, quae ducit Bethsamis pergentes, et mugientes; et non declinabant, neque ad dexteram, neque ad sinistram (ibid.). Quid enim vaccae, nisi fideles quosque in Ecclesia; et quid arca, nisi legem Dei; et quid Bethsamis, quod interpretatur domus solis, nisi coelestem patriam designat? Vaccae igitur quasi arcam superimpositam gestantes pergentes, et mugientes recto itinere Bethsamis vadunt, quando fideles legis divinae meditationem jugiter in corde suo portantes, per viam boni operis ad coelestem patriam tendunt, et per gentes pro his, quos adhuc carnalis affectus in hoc mundo obligat, mugitus compassionis edunt? qui nec propter compassionem a recto itinere declinant, nec propter itineris propositum a mugitu compassionis cessant. Idipsum in hoc loco propheta innuit, dicens:

Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam. Plaudunt enim et simul transeunt, quia sic afflictis compassionis suae affectum exhibent, ut tamen a proposito recti itineris nec deficiant, nec declinent. Cujus compassionis modus recte subinfertur, cum dicitur: Plauserunt manibus, sibilaverunt, moverunt caput. In sacro eloquio saepe per manus operatio, per os locutio, et per caput mens designari solet. Si igitur per manus opera designari dicimus, quid in plausu manuum, nisi famam et opinionem bonorum operum accipere debemus? Fama namque et opinio bonorum operum velut quidam manuum plausus in auribus populi sonat: et saepe cum repentina perstrepuerit, omnium oculos in suum, a quo orta est, auctorem convertit. Hinc enim est quod perversi quique in his, quae recte agere videntur, semper innotescere volunt: ut videlicet, dum bene acta sua in medium spectanda adduxerint, rudes animos populi in admiratione sui convertant. Electi vero in bonis actibus suis tanto amplius manifestari refugiunt, quanto magis aeternae retributionis praemium ex admiratione terrenae laudis imminui sibi pertimescunt. Qui si aliquando virtutes suas, et fortia acta sua proximis ad exemplum proponunt, nequaquam hoc desiderio gloriandi, sed amore consulendi faciunt. Unde et hic recte sub typo desolatae civitatis multitudini peccantium dicitur: Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam. Electi namque, qui per viam mandatorum Dei de hujus mundi exsilio ad coelestem patriam transeunt, saepe, dum infirmantes proximos vident, ex affectu charitatis ad provocandos animos eorum, virtutes suas in exemplum proponunt. Illi autem, qui per devium transeunt, super jacentes non plangunt; quia virtutes suas non propter utilitatem proximorum, sed propter gloriam propriam dilatandam ostendunt. Sequitur: Sibilaverunt, etc. Solent ad sibilum formandum extrinsecus labia contrahi, et intrinsecus lingua quodammodo in similitudinem canalis sinuata substerni ut, dum spiritus per arctum ductus et extenuatus emanet, mollior blandiorque ad auditum demulcendum perveniat. Quid igitur rectius per sibilum oris, quam consolationis verbum intelligi potest? Quasi enim contractis labiis, et lingua substrata sibilare, est emollitis et temperatis verbis omne loquendi studium ad usum consolationis inflectere. Transeuntes igitur per viam super desolatos, et manibus plaudunt et ore sibilant, quando spirituales quique peccatores et per exempla virtutum ad bene agendum provocant, et per verbum consolationis ad spem veniae confirmant. Sequitur: Moverunt caput suum. Per caput non inconvenienter mentem accipere possumus, per motionem capitis, compassionem mentis. Bene ergo transeuntes post plausum et sibilum, etiam caput movent; quia profecto alienos dolores efficaciter consolari nequeunt, qui doloribus alienis veraciter compati non noverunt. Videte si Paulo aliquod horum defuit. Manibus plausit Paulus, quando dicebat: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI). Ore sibilavit, quando Corinthios post poenitentiam consolans: Scripsi vobis non ut contristemini sed ut sciatis quam charitatem habeam, abundantius in vobis (II Cor. II). Caput movit, quando dicebat: Filioli, quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis (Galat. IV). Sequitur in littera: Super filiam Jerusalem. Quid Jerusalem, quae visio pacis interpretatur, nisi coelestem patriam designat? Ac si peccatoribus diceretur: Tanto graviorem electis quibuslibet de vestri perditione luctum facitis, quanto jam certius est quod ad consortium, et societatem electorum pertinere debuistis. Et quemadmodum vestra salus omnibus gaudium faceret, ita quoque de ruina vestra dolor universorum et tristitia procedit. Et hoc est, quod sequitur: Haeccine est, dicentes, urbs perfecti decoris, gaudium universae terrae? Urbs namque in hoc loco, Ecclesia catholica intelligenda est, in qua portae et muri sunt ii qui alios et doctrina veritatis informant, et circumspectione ambiunt: quae videlicet Ecclesia tunc perfectum decorem habet quando, et in praelatis virtus ornat sapientiam, et in subjectis obedientia bonorum operum disciplinam. Hujus ergo civitatis decor, recte gaudium universae terrae dicitur; quia ejus disciplina jam per omnes mundi partes dilatatur. Dicatur ergo: Haeccine est urbs perfecti decoris, gaudium universae terrae? Quasi diceretur: Quomodo tam cito in desolationem venire potuit, quae prius decore suo universos per mundi circulum electos laetificavit? Sed quid est quod in ruina quorumdam tota Ecclesia quasi desolata plangitur nisi quia dum patitur unum membrum omnia membra compatiuntur: propter quod valde pertimescere debent ii qui in sua iniquitate charitatem aliorum contristant; quia profecto, sicut illi malis compatiendo sibi adaugent meritum, ita et isti bonos contristando aggravant reatum suum.

Chapter 48 of 62