Skip to the text

Adnotatiunculae in Threnos (pars 6)

Plauserunt, etc. MORAL. Qui peccatorem blanda exhortatione ad poenitentiam provocat, quid aliud quam aegroti vulnera ante sectionem palpat? Sicut igitur plaga, quae nec lenem quidem medicamentis tactum sustinere potest omnino insanabilis creditur, ita peccator, qui etiam blandam admonitionem respuit, quasi incorrigibilis reputatur. Hoc est quod propheta hic peccatrici animae cum gravi dolore exprobrat, dicens: Plauserunt super te, etc. Ac si diceret: Prius carnis suggestio facile tibi ad persuadendam iniquitatem praevalere potuit; nunc vero omnis sollicitudo et industria bonorum in tui correctione defecit, quantumque prius ad perpetrandum iniquitatem per contemptum fuisti temeraria, tamen nunc in ipsa iniquitate tua per desperationem es obdurata: Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam. Ut tanto gravior ruina ejus ostendatur, jam boni operis viam ingressam fuisse commemorat, et quasi in medio itinere collapsam. Unde et alios transeuntes vocat, ut aperte demonstret, quod ii, qui eam nunc merito virtutum praecedere incipiunt, aliquando posteriores fuerunt. Sed quia electos in ruina proximorum semper et charitas ad compassionem provocat, exemplum ad timorem, recte et transeuntes pariter, et plaudentes describuntur. Proficiendo enim transeunt; compatiendo plaudunt, quatenus sic de profectu suo gaudeant, ut tamen in infirmitate jacentes proximos despicere non praesumant. Plauserunt, inquit, manibus. Plausus manuum exemplum boni operis; sibilus verbum consolationis; motio capitis affectum compassionis designat, quia spirituales quique eos quos per iniquitatem corruisse vident, et exemplo provocant, et verbo confirmant, et quantum de eorum salute gauderent, ipso compassionis suae dolore demonstrant. Sequitur: Haeccine est, dicentes, urbs perfecti decoris? Idcirco commemorant quid esse debuerat, ut ad quam miseriam dilapsa sit, citius ex memoria praeteritae dignitatis agnoscat. Urbem vocant quasi sublimem et munitam virtutibus quae prius Deum in se regnantem habuit, quando adhuc dominio vitiorum per consensum subjecta non fuit. Sequitur: Gaudium universae terrae. Ac si dicatur: Quanto plures de ejus profectu gaudere debuerant, tanto plures nunc ejus ruina et desolatio contristat, ut si sibi parcere non vult, saltem alios in sui perditione affligere erubescat. Omnibus his modis convenitur indurata conscientia, ut tam multiplici medicamine adhibito, tandem ad poenitentiam emollescat.

Aperuerunt super te os suum, omnes inimici tui, etc. LITTERAL. Quasi diceret: Si non movet te quod a falsis prophetis illusa es, quod in calamitatem collapso, in signum et prodigium transeuntibus posita es; vel hoc insensibilitatem tuam compungat, quod inimicis tuis in praedam et conculcationem, in gaudium et subsannationem facta es. Aperuerunt, inquit, super te os suum omnes inimici tui. Apertio oris tui crudelitatem et subsannationem designat. Aperuerunt os avidi ad devorandum. Aperuerunt os superbi ad subsannandum.

Sibilaverunt, fremuerunt dentibus suis. Sibilus contemptum exprimit, fremitus iram et indignationem. Omnes inimici tui, Chaldaei, Romani. Gravis pressura ubi omnes premunt et omnes praevalent. Sequitur:

Et dixerunt: Devorabimus. Non parum nocere volunt, sed usque ad consumptionem delere; nec solum delere, sed devorare, qui pascuntur et delectantur in ruina tua. Unde sequitur:

En ista dies quam exspectavimus desiderando; invenimus quaerendo; vidimus exsultando. Ut quanto affligentium te major est laetitia, tanto amarior et intolerabilior sit miseria tua.

Aperuerunt, etc. ALLEG. Inimici sanctae Ecclesiae haeretici sunt, quia fidei ejus constantiam pravis dogmatibus impugnant. Sed isti contra eam os suum aperire non praesumunt, quandiu in conversatione ejus sapientiam simul et disciplinam florere conspiciunt. Contra sapientiam namque os claudunt, quia ab iis quos in cognitione veritatis stabiles vident, erroris sui documenta abscondunt. Contra disciplinam item os claudunt, quando in conversatione fidelium quod blasphemare possit, non inveniunt. Quod si forte sapientia disciplinam perdiderit, contra eam os aperiunt, ut blasphement; aut si disciplina sapientiam non habuerit, contra eam os aperiunt, ut errores disseminent; si vero nec sapientia, nec disciplina in ea fuerit, jam non solum contra eam, sed super eam os aperiunt, ut devorent, et quasi incorporando sibi omnes reliquias veritatis consumant in eis quos ad suum consortium trahere valent Sequitur: Sibilaverunt. In sibilo notare possumus versutas et blandas persuasiones, quibus incautos decipiunt, et quasi serpentes post lenem sibilum, venenum mortis infundunt. Quia vero blandimenta haereticorum non ex pietate, sed ex crudelitate procedunt: recte subjungitur: Fremuerunt dentibus suis. Ac si diceretur: Blandum erat quod locutio sibilavit, sed nimis crudele quod intentio fremuit. Sequitur: En ista est dies quam exspectavimus, invenimus, vidimus: Oppressionem bonorum, non noctem, sed diem nominant, quia inde ipsi per iniquam laetitiam lucent, unde alios tenebrae infidelitatis excaecant. Exspectavimus, inquiunt, scilicet desiderantes; invenimus quaerentes; vidimus exsultantes. Et nota quia quod occultum est invenitur; quod videtur, apertum. Ac si dicerent: Quod prius, vel in occulto invenire desideravimus, nunc manifestum videmus.

Aperuerunt super te, etc. MORAL. Daemones contra animam os aperiunt: quando erectum in bonis desideriis vocibus suggestionis pulsant. Supra autem eam os aperiunt, quando jacentes in prava delectatione non jam suadent iniquitatem, sed imperant. Vel supra eam os aperiunt, quam cum prius blandiendo ad culpam traxerunt, postmodum saeviendo ad poenam exposcunt. Unde subditur: Sibilaverunt, fremuerunt dentibus suis. Prius enim sibilant, ac deinde dentibus fremunt, quia sicut diximus, post blandam suggestionem crudeliter poenam exposcunt. De qua videlicet poena adhuc subinfertur, cum dicitur: Et dixerunt: Devorabimus. Quid namque est aliud devorare, nisi exeuntem a corpore ad damnationem aeternam absorbere? Sciendum vero est quod nunquam animam a corpore exeuntem devorare sufficiunt, quam prius in corpore positam igne vitiorum non excoxerunt. Et idcirco de futura damnatione hominis magna eis fiducia nascitur, cum ei in praesenti vita per iniquitatem dominantur. Postquam igitur dixerat, aperuerunt os, sibilaverunt, recte statim adjunxit, dicens: Fremuerunt dentibus suis; dixerunt: Devorabimus; quia ex quo homo suggestioni eorum per consensum peccati subjicitur, statim furore venturae crudelitatis accinguntur. Et quia escam diuturna decoctione jam emollitam aspiciunt, proximam sibi devorationem promittunt. In quo videlicet nomine devorationis, et vehemens eorum desiderium demonstratur, et simul acerbitas damnationis exprimitur. Sequitur: En ista est dies quam exspectavimus, invenimus, vidimus. Qui invenisse se dicunt, quaesisse etiam se priusquam invenirent innuunt. Prius igitur daemones quaerunt, quando secretam intentionem cordis nostri per suggestionem experiri satagunt; deinde exspectant, quia etsi quandoque tentandi licentiam accipiunt, nunquam tamen vim tentato ad consentiendum inferre possunt. Post inquisitionem autem et exspectationem inveniunt, quando post immissam suggestionem tandem spontanei consensus manifesta signa de corde prodire conspiciunt. Ad postremum etiam vident, quando consensus sceleris usque ad effectum procedit operationis.

Fecit Dominus quae cogitavit, complevit sermonem suum, etc. LITTERAL. Deinceps post increpationem, consolationem subjungit, dicens: Fecit Dominus quae cogitavit, etc. Primum consolatur moerentes per justitiam judicis; deinde per malitiam hostis. Per justitiam judicis, ne doleant de praeterito; per malitiam hostis, ne desperent de futuro. Magna enim est afflictis consolatio, quod ab illo poena illata est cui injustitia placere non potest. Magnam item de impetranda misericordia fiduciam praestat, quod ille nobis adversatur qui nostro quoque judici non placere cognoscitur. Dicit ergo: Fecit Dominus quae cogitavit. Ac si diceret: Hostes nostri exsultant, et suis viribus ruinam nostram ascribunt; nos autem insultationem eorum tanto levius ferre debemus, quanto verius mala nostra non ex fortitudine eorum, sed ex justo judicio Dei procedere scimus. Fecit Dominus quae cogitavit. Ordinatum esse ostenditur quod cum praemeditatione factum memoratur, maxime quia longe ante praedictum fuerat, ut murmurandi occasionem contra Deum non habeant qui periculum praescire poterant et cavere noluerunt. Unde sequitur:

Complevit sermonem suum, quem praeceperat a diebus antiquis. Praeceperat prophetis suis hunc sermonem narrare, et ut saltem diu exspectati poeniterent, non noviter, sed a diebus antiquis, id est longe antequam fieret. Sed quanto diutius per misericordiam exspectati sunt, tanto justius perseverantes in malo graviter puniri debuerunt. Unde sequitur:

Destruxit, et non pepercit. Haec proprie ad ultimam captivitatem referuntur.

Et laetificavit super te inimicum tuum. Quanto major opprimentis laetitia, tanto gravior oppressorum est miseria. Sed tamen facile inimici arrogantia contemnitur, si potestas ejus non ipsi, sed Deo tribuatur. Et notandum quod dixi, super te laetificavit inimicum tuum. Contra nos namque, non tamen supra nos inimicus laetificatur, quando nocere quidem permittitur, sed non opprimere; supra nos autem laetificatur, quando non solum affligit, sed etiam opprimit. Sequitur:

Exaltavit cornu hostium tuorum. In cornu fortitudo, et potestas significatur; per hostes, Chaldaei, sive Romani intelliguntur.

Fecit Dominus quae cogitavit, etc. ALLEG. Per haereticos facit Dominus quae cogitavit, quia dum ipsi quosdam de Ecclesia ad suos errores pertrahunt, alii in fide, et agnitione veritatis probatiores fiunt. Unde sequitur: Complevit sermonem suum, quem praeceperat a diebus antiquis. Sermo namque Dei, quem a diebus antiquis praeceperat, sacra Scriptura intelligitur, quae jam olim mundo edita est; sed adhuc ex magna parte occulta. Quae quotidie in mentibus fidelium completur, quando ipsi, haereticorum quaestionibus exercitati, ad majora virtutum studia succrescunt, et ad altiorem divinorum eloquiorum intelligentiam proficiunt. Sic nimirum mali etiam tunc divinae voluntati serviunt, quando ei contraire nituntur, quia sic per eos dispositionem suam complet, quatenus eorum erroribus et reprobos illaqueari permittat et bonos exerceat. Sequitur: Destruxit, et non pepercit. Quando ab Ecclesiae unitate quosdam per infidelitatem praecidi patitur; non parcit, quia eos etiam, qui persistunt in ruina fratrum, moerores compassionis affligit. Sequitur: Laetificavit super te inimicum tuum. Singularis inimicus Ecclesiae diabolus est, qui perpetuo odio fideles insectatur, sicut in Apocalypsi legimus de dracone, qui mulierem persequitur (Apoc. XII). Iste autem inimicus tunc supra sanctam Ecclesiam laetificatur, quando de illa etiam accipit per quos eam affligit. Sequitur: Exaltavit cornu hostium tuorum. Hostes Ecclesiae haeretici sunt, qui contra eam expugnandam quotidie aciem producunt. Quorum cornu tunc nimirum exaltari dicitur, quando, multis fidem deserentibus et ad consortium eorum transeuntibus, fidelium populus minor numero invenitur.

Fecit Dominus, etc. MORAL. Magna misericordia Dei est, quando peccatori in amaritudinem vertuntur ea quae perverse diligit, quia ex hoc ipso ad amorem Dei redire compellitur, quo sibi adversari conspicit ea quorum desiderio ab amore Dei trahebatur. Hinc est quod peccatrici animae in iniquitatibus suis afflictae, hoc primum in hoc loco ad consolationem adducitur, quod scilicet afflictio ejus Dei nutu dispensata, quatenus et eum timeat, cujus flagella sustinet, et de ejus simul misericordia confidat, a quo se visitari etiam per tribulationem videt. Fecit Dominus, quae cogitavit. Ac si diceretur: Quia tu noluisti facere quod praecepit, ipse fecit quod cogitavit. Et quia tu contempsisti complere sermonem illius quem tibi de tua salute praeceperat, ipse complevit sermonem suum quem tibi de tui tribulatione minatus erat. Videte quid in primo homine gestum sit. Praeceperat ei Dominus: De ligno scientiae boni et mali ne comedas; minatus fuerat: Quacunque die comederis ex eo, morieris. Noluit homo implere praeceptionem, et implevit Deus comminationem. Adhuc quotidie ad illicita, et vetita inhiantibus Deus dicit: Ne tetigeris, ne gustaveris, quacunque die comederis ex eo, morieris. Ego statui, ego praecepi, ut omnem illicitum affectum sua poena sequatur, comminatio mea vitari potest; praeceptum autem meum cassari non potest. A diebus antiquis hoc praecepi, a diebus antiquis verum esse ostendi. Propter hoc primus homo mortuus est, propter hoc mundus per aquam diluvii deletus est. Neque in te sententia mutari poterit, quae ab exordio mundi usque ad hoc tempus immutabilis semper permansit. Recte ergo afflictio dicitur, complevit sermonem quem praeceperat a diebus antiquis, ut eo patientius justitiam Dei in sua tribulatione toleret, quo ab initio mundi hanc in peccatoribus exerceri videt. Sequitur: Destruxit, et non pepercit. Quid est destruere, nisi ea quae homo ad illicitam delectationem praeparaverat, dissipare? Destruit autem, et non parcit, quando delectationem aufert, et simul per subsequentem tribulationem reatum punit. Sequitur: Laetificavit super te inimicum tuum. Singularis inimicus noster diabolus est, qui contra nos laetificatur, quando in iis quae foris nobis adhaerent potestas ei conceditur. Cum vero etiam in nosmetipsos saevire permittitur, tunc nimirum supra nos laetificatur. Sicut in beato Job factum legimus, cujus prius substantiam perdidit, postmodum carnem percussit. Vel tunc supra nos laetificari dicitur inimicus, quando nobis per consensum iniquitatis dominatur. Sequitur: Exaltavit cornu hostium tuorum. Quid rectius per hostes animae, quam desideria carnis accipimus, quae assiduis tentamentis eam impugnant? Quos videlicet hostes tunc nobis quasi tributarios facimus, quando motum carnis ad nutum rationis temperamus. Cum vero affectus peccati in nobis dominari incipit, et mens, non judicium rationis, sed appetitum carnis sequitur; tunc nimirum cornu id est fortitudo hostium nostrorum exaltatur. Haec Deus facere dicitur; quia justo judicio fieri permittit, ut dum adversarius in culpa nostra nil nisi permissus potuisse cognoscitur, etiam in poena non timeatur. Tantoque humilius mens humana justitia Dei se in flagella subjiciat, quanto certius experimento didicit, quod per se prius per patientiam diu culpam toleravit. Valde enim in afflicto animo pondus tribulationis allevat, si nec in sua poena aequitati judicis contradica

Clamavit cor eorum ad Dominum, etc. LITTERAL. Post aequitatem judicis, etiam per malitiam hostis afflictos consolatur; quia quod Deus juste permittit, ille inique peragit. Dum enim Deus per eum in peccatoribus injuriam suam ulciscitur, ipse per intentionem iniquam Deo injuriatur. Sicut in Isaia dicitur: Vae Assur virga furoris mei, in manu eorum indignatione mea (Isa. X), ipse autem non sic arbitratur, de quo et hic recte dicitur: Clamavit cor eorum ad Dominum super murum filiae Sion. In clamore etenim cordis vel crudelitatem accipere possumus, vel superbiam inimicorum. Crudelitatem contra eos, quos opprimebant; superbiam contra Deum, quem in oppressione populi sui blasphemabant, et impotentem esse ad salvandum credebant. Sed haec eorum cogitatio ad Deum clamat, quia eum quodammodo et ad miserendum suis, et ad puniendum adversarios provocat. Clamavit, inquit, super murum. Inde superbiebant quod praevaluerant, quod muros et munimenta urbium obtinebant. Sive per murum intelligere possumus divinam protectionem super quam inimici clamant; quia, dum populo Dei propter peccata ejus dominari permittuntur, divinae potentiae derogant: et hoc eum prohiberi non posse existimant, quod ipso permittente, et disponente fieri ignorant.

Clamavit, etc. ALLEG. Murus filiae Sion unumquemque veritatis defensorem significare potest, si per quem cor inimicorum clamat ad Dominum; quia tunc magis haeretici per elationem cordis veritatis auctorem despiciunt, cum non solum simplices quosque in Ecclesia, sed ipsos etiam defensores veritatis ad suos errores convertunt.

Clamavit cor eorum, etc. MORAL. Si per hostes animae desideria carnis accipimus, quid per cor hostium, nisi intimam delectationem carnalium desideriorum accipere debemus? Rursumque per murum filiae Sion; quia tunc delectatio carnis injuriosa Creatori efficitur, quando desideria mala per consensum animi virtutibus dominantur. De Deo namque dicitur: In pace factus est locus ejus (Psal. LXXV); quia nimirum in ea mente Deus suaviter requiescit, quae se ab hujus mundi distractione colligens, ad internam pacem componit. In qua et si foris quantum ad hujus vitae corruptionem pertinet, terrena desideria perstrepunt; si tamen non admittuntur, in consensum intro, ad aures usque Dei non pertingunt. Cum vero delectatio carnis per consensum usque ad interiora animae penetrat, tunc nimirum cor hostium ad Deum intrinsecus praesidentem clausit, ut jam ipse importuno strepitu commotus de illa sua quiete exsurgens dicat. Clamor Sodomorum, et Gomorrhaeorum multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis; sed descendam, et videbo utrum clamorem, qui venit ad me opere compleverint (Gen. XVIII). Et recte; quia iniquitas longe est a Deo, prava desideria non coram Deo, sed ad Deum clamasse perhibentur. Laus enim et gratiarum actio non solum ad Deum, sed etiam coram Deo clamant. Necessitas et iniquitas ad Deum clamant. Quando enim Dei virtutem et magnificentiam laudamus, sive quando de impensa nobis misericordia ei gratias agimus, tunc nimirum coram Deo clamamus. Quando vero inique agendo eum ad iracundiam provocamus, sive quando in necessitate constituti auxilium ejus exposcimus, tunc quasi de longinquo ad eum clamamus. Clamat ergo iniquitas ad Deum, clamat necessitas; sed illa clamat irritans, ista supplicans; illa provocat iram, ista flagitat misericordiam. De clamore necessitatis dictum est: Clamor filiorum Israel venit ad me (Exod. III), vidique afflictionem eorum, qua opprimuntur ab Aegyptiis. De clamore iniquitatis dictum est: Clamor Sodomorum, et Gomorrhaeorum multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. De clamore laudis dictum est: Clamabunt, etenim hymnum dicent (Psal. LXIV). De clamore devotionis dictum est: Clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus (Psal. XVII). Clamant angeli in coelo clamore laudis; clamat Moyses in deserto clamore devotionis; clamant filii Israel in Aegypto clamore necessitatis; clamant Sodoma et Gomorrha clamore iniquitatis. Sed tunc clamor iniquitatis ad Deum pervenire dicitur, quando in tantum excrescit malitia, quod amplius tolerari non meretur.

Deduc quasi torrentem lacrymas per diem et noctem. LITTER. Erectis per consolationem animis, exhortatio sequitur, in qua peccatores ad poenitentiam invitantur. Nec sine causa factum est quod ita quasi ex abrupto in media clausula subito aliam materiam arripit. Sed quia in ipso sermonis decursu occasio exhortandi se obtulit, magisque animos movere consuevit, quod subditum est, quasi ex praecedenti inferens, sic ait: Deduc quasi torrentem lacrymas, ac si diceret: Quia inimici tui per elationem Deum ad iracundiam provocant, tu per humilitatem poenitentiae ejus misericordiam implora; per torrentem autem vehemens motus compunctionis signatur. Cujus etiam perseverantia subinfertur, cum dicitur: Per diem et noctem. Instantia quoque adjungitur, cum subinfertur: Non des requiem tibi. Quasi diceretur: Nec intermittas, nec relaxes impetum lacrymarum, sed omni tempore et omni instantia fletibus insiste; quia et ipsae lacrymae vocem suam habent, et clamabunt pro te ad Dominum. Hoc est, quod sequitur:

Neque taceat pupilla oculi tui. Verbum misericordiae est illud. Pupilla, inquit, non solum marginem oculorum, sed ipsum visionis radium procella lacrymarum irrumpens obtenebret, ut dum id etiam, quod tenerum est, affligitur, citius ad misericordiam pietas judicis moveatur.

Deduc quasi torrentem lacrymas. ALLEG. Exhortatur propheticus sermo sanctam Ecclesiam pro membris suis infirmantibus lacrymas offerre Domino. Quas lacrymas torrenti comparat. Torrens enim rivus est ex hiemalibus aquis collectus, qui cum impetu quidem decurrit, sed cito siccatur atque pertransit. Quid autem vita praesens est, nisi hiems, in qua priusquam vitae aeternae claritas appareat, corda hominum nubila adhuc erroris involvunt? Bene ergo sancta Ecclesia lacrymas quasi torrentem deducere praecipitur, quia videlicet electi quique, qui ad gaudia patriae coelestis inhiant, de praesentis vitae miseria sine cessatione suspirant. Sed tunc sine dubio torrens iste lacrymarum venturae aestatis fervore siccabitur, quando, illucescente claritate aeterna, dolor omnis in gaudium convertetur, ut jam neque dolor ullus esse possit de perditis, neque timor de perituris. Sequitur: Per diem et noctem. Per diem prospera, per noctem significantur adversa. Quia ergo sancta Ecclesia quosdam per prospera hujus vitae decipi, quosdam per adversa frangi conspicit, utrorumque ruinam plangens quasi per diem et noctem lacrymas educit. Sequitur: Non des requiem tibi. Electi quique dum alios plangunt, sibi quoque requiem non dant; quia dum aliorum lapsus conspiciunt, amplius de sua salute solliciti fiunt. Sequitur: Neque taceat pupilla oculi tui. Pupilla oculi, per quam visus dirigitur, congrue spiritales quosque in sancta Ecclesia designat, quorum verbo et exemplo totum corpus Ecclesiae illuminatur. Qui profecto in periculo proximorum nequaquam tacere debent, sed eos, quantum possunt, et precibus sublevare et praedicatione erigere. Nam quia illorum periculum melius ipsis prospicere possunt, peccant revera si de illorum salute etiam plus ipsis solliciti, non sunt. Quod bene singularis illa pupilla, per quam omnes illuminantur, id est Dominus Jesus Christus, ostendit, quando ruinam perfidae civitatis praevidens ipsa exsultante flevit, et in passione positus, et pro persecutoribus orans de illorum salute sollicitus fuit. Pupilla ergo tacitas lacrymas habere non debet; quia spirituales quosque cum affectu compassionis exhibere etiam oportet verbum praedicationis.

Deduc quasi torrentem lacrymas. MORAL. Perfecta hic poenitendi forma proponitur. Vera namque poenitentia a compunctione inchoat, quae per aquam lacrymarum et sordes peccatorum abluit, et animam irrigando ad germina virtutum fecundat. Unde peccatrici animae dicitur, ut primum lacrymas deducat, hoc est deorsum ducat. Rivos namque lacrymarum quasi sursum ducimus, quando pro desiderio coelestis patriae suspiramus. Quando vero ex recordatione peccatorum compuncti ploramus, rivos lacrymarum nostrarum ad inferiora deducimus. Sed prius est ut quisque peccatorum maculas fonte lacrymarum abluat, ac deinde mundata conscientia, compunctionis suae tramitem ad amorem aeternorum convertat. In eo quoque, quod peccator lacrymas suas deorsum ducere praecipitur, poenitenti cum compunctione humilitas necessaria esse demonstratur, secundum sententiam Psalmistae, qui ait: Cor contritum, et humiliatum Deus non despicies (Psal. I). Possumus adhuc subtilius aliquid notare in nomine deductionis. Quod enim ducitur, per se quidem movetur; sed tamen motus ejus alieno arbitrio dirigitur. Sunt vero nonnulli, qui cum alios flentes viderint, habere siccos oculos erubescunt, et quadam violentia lacrymas extorquentes, humanos oculos simulata compunctione decipiunt. Quos profecto rectius lacrymas extrahere dicimus, quam deducere. Sunt item alii qui per impatientiam cordis pro accidenti extrinsecus molestia, lacrymas fundunt, quas tamen lacrymas nequaquam ipsi educunt; quoniam eas de motu cordis sponte quidem manantes ratione non praecedunt. Hi autem quos vere poenitet, lacrymas educunt; quia per se de ipso compunctionis fonte emergentes ratione praecedente dirigunt, ut nec scilicet per impatientiam erumpant, nec se in humanae laudis campum a secreto alvei sui laxius diffundant. Qualiter autem educendae sint lacrymae, pulchre insinuatur, quando dicitur: Deduc quasi torrentem lacrymas. Torrens namque cum magno impetu decurrit; sed quanto vehementius defluit, tanto citius pertransit. Recte ergo compunctionis fervor torrenti comparatur, quia quanto major vis doloris in compunctione fuerit, tanto citius divina consolatione superveniente, pertransit. Sed quia inchoare bonum parum prodest, nisi perseveranter teneatur, recte secutus adjunxit: Per diem, et noctem. Sunt namque nonnulli, qui post lacrymas, per inanem laetitiam mentem dissolvunt, et quia cor suum in moerore perseveranter tenere negligunt, quidquid compunctionis tempore obtinuisse poterant, perdunt. Peccatrix etenim conscientia, sicut ante compunctionis ardorem gravi saepe moeroris taedio ex recordatione peccatorum afficitur, sic nonnunquam post consolationem lacrymarum, si hanc diligens censura non premat, per ineptam laetitiam dissipatur. Et idcirco valde necessarium est ut postquam compunctionis gratia mentem a moerore erexerit, ne hanc postmodum sua lenitas per immoderatam laetitiam dissolvat, nunquam eam pristini moeroris custodia derelinquat. Recte itaque, peccator monetur per diem et noctem lacrymas deducere. Moeroris namque taedium quasi nox quaedam mentis est; dies vero mentis est gaudium compunctionis. Quasi ergo per noctem lacrymas deducit, qui in moeroris taedio animum per compunctionem relevat. Per diem lacrymas deducit, qui post compunctionis laetitiam mentem in moerore conservat. Dicatur ergo poenitenti: Deduc quasi torrentem lacrymas per diem et noctem. Ac si diceretur: Qui multum te peccasse consideras, necesse est ut nec in magnitudine nec in diuturnitate doloris tibi parcas. Sed quia multi coeptum quidem poenitendi studium non deserunt, sed tamen ab illo fervore suo, quo coeperant, paulatim tempore succedente tepescunt. Adjungit, dicens: Non des requiem tibi, quia item instantiam laboris devotio humilitatis commendabilem Deo reddit. Postremo subinfert et dicit: Neque taceat pupilla oculi tui. Quid enim per pupillam oculi, nisi humilem devotionem mentis intelligere debemus? Cum ergo requies non datur, pupilla quoque oculi clamat: si dum caro foris affligitur, intus mentis devotio orat.

Chapter 49 of 62