Skip to the text

Adnotatiunculae in Threnos (pars 8)

Vocasti quasi ad diem solemnem. LITTERAL. Ac si diceret: Inimici quidem semper ad nocendum parati sunt; sed tamen, nisi vocentur, venire non possunt. Non igitur arguit, sed honorat Deum iste, qui nihil viribus inimicorum tribuit, sed divinam potentiam etiam in sui oppressione extollit. Vocasti, inquit. Quasi diceret: Eorum fuit velle, tuum concedere, ut ex hoc ipso attendas, quod et tuum est liberare. Vocasti quasi ad diem solemnem, id est ad diem laetitiae et gaudii: non quod bonitas tua in nostra miseria delectata sit, sed quia malitia eorum in hoc exsultavit, ut idipsum te ad miserendum provocet, et citius nobis compatiaris, dum eos inique super nos gaudere conspicis.

Qui terrerent me de circuitu. Qui me undique arcerent, ne manus persequentium evaderent, ad similitudinem venatorum qui clamore feras in retia compellunt. Notat tempus illud quando Judaeis fugientibus Babylonios finitimae nationes circumquaque eis fugae praesidium obstruxerunt, ne evaderent manus inimicorum quando Sedechias cum exercitu bellatorum fugiens in campo Hiericonteo comprehensus est, et reductus in Reblata ad regem Babylonis, ibique filiis ejus coram eo interfectis, ipse caecatus est, et abductus in Babylonem. Unde sequitur:

Et non fuit in die furoris Domini qui effugeret, et relinqueretur. Relinqueretur, subauditur, vivus; vel relinqueretur in terra sua, et non abduceretur captivus.

Quos educavi, et nutrivi. Educavi ad disciplinam, et nutrivi ad fortitudinem: qui magis plangendi.

Inimicus consumpsit eos. Id est, usque ad internecionem delevit.

Vocasti quasi ad diem solemnem: qui terrerent me de circuitu. ALLEG. Potest non inconvenienter in hoc loco tempus extremi examinis designari: quae dies vel ideo solemnis dicitur, quia tunc gaudia justorum inchoabunt, sive quia tunc omnia in medium discutienda deducentur. Quod nimirum tempus ita nemo sine terrore exspectat, sicut nemo est, cui sine culpa praesentis vitae cursum transire contingat. Electi vero dum se pro praesentis vitae miseria lamentis afficiunt, etiam mala quae restant ante oculos mentis adducunt, et sollicite futuros terrores considerando, ut ibi judicium evadant, hic se judicant. Considerant saevissimos exactores daemones, ad quorum praesentiam etiam electi terrebuntur: qui undique arctabunt judicandos, ita ut nemo locum evadendi habeat, nisi misericordia judicis districtionem temperaret ultionis. Quando multos, qui hic in disciplina Ecclesiae educati, et doctrina veritatis enutriti inter filios Dei computandi videbantur, inimicus consumet et secum ad perditionem trahet. Potest etiam de paganis et haereticis, sive quibuslibet infidelibus dici, praecipue in tempore Antichristi, quando diabolus undique in membris suis ad persecutionem fidelium laxabitur. Qui dies ideo solemnis dicitur, quia tunc iniqui de oppressione bonorum laetabuntur; quia non est qui effugiat et relinquatur, dum alios in veritate persistentes corporaliter puniunt, alios autem sibi consentientes spiritualiter occidunt. Unde sequitur: Quos educavi, et nutrivi, inimicus consumpsit; quia nimirum multi tunc ad infidelitatem corruent, qui in disciplina Ecclesiae educati, et doctrina enutriti fuerunt. Educavi, inquit, et enutrivi, non solum nutrivi, quia fortes etiam, quos pondus tribulationis oppressit, inimicus consumpsit. Bonos quidem persequendo affligere inimicus potest, consumere autem non potest; qui autem tribulatione superatur, ille ab inimico consumitur.

Vocasti quasi ad diem solemnem, qui terrerent me de circuitu. Vita humana quasi circuitus quidam est, quae post excursum actionum temporalium, illuc tandem redit per mortem, unde prodiit per nativitatem. Sed in hoc circuitu fidelis anima diem solemnem celebrat; quia, dum per internum gaudium in amore aeternorum figitur, ab omni foris illicita occupatione feriatur. Cum vero animus anteacta mala ad memoriam revocat, et ex eorum consideratione amplius per compunctionem accenditur, quasi de circuitu celebraturi ad solemnitatem invitantur. Sicut per Psalmistam dicitur: Reliquiae cogitationum diem festum agent tibi (Psal. LXXV). Sed quia peccatoris mentem ante compunctionis ardorem praeteritorum malorum recordatio quodam sui reatus terrore concutit, recte istos de circuitu, et ad solemnitatem pariter, et ad terrorem vocatos dicit. Sciendum tamen est quod aliter ille terretur qui nihil boni egisse se meminit, atque aliter ille qui bonis actibus suis quaedam, pro quibus timeat, mala admista cognoscit. Quando igitur homo circumspicit actiones suas, et in eis quaedam invenit ubi confidat, quaedam vero pro quibus timeat: terretur quidem, sed non de circuitu, quia in altare peccatrix conscientia ex memoria sui reatus stringitur; ex altera parte in fiducia boni operis dilatatur. Sed dum peccatoris animum ex omni parte facta sua accusant, tunc quasi in circuitu terretur; quia hinc inde omnia formidanda conspiciens, per solam angustiam intra semetipsum coarctatur. Hoc etiam convenienter in persona peccatricis animae dicitur quando de corpore exiens undique malorum suorum memoria occurrente turbatur. Unde et recte dictum est: Vocasti. Homo namque quandiu in hac vita est, debet ante acta mala assidue ad memoriam revocare, ut se ipse spontaneo terreat ad poenitentiam, sicut Psalmista de se testatur dicens: Peccatum meum coram [contra] me est semper (Psal. L). Et in alio loco idem ait: Cogitabo pro peccato meo (Psal. XXXVII). Quisquis autem hic malorum suorum recordari noluit, illic ea Deus in testimonium damnationis ante oculos mentis ejus vocabit, quatenus ex memoria eorum ibi terreatur ad poenam, qui hic salubriter noluit terreri ad poenitentiam. Sicut divina vox per eumdem Psalmistam loquitur, dicens: Arguam te, et statuam contra faciem tuam (Psal. XLIX). Cujus vocationis modus adhuc demonstratur cum dicitur: Quasi ad diem solemnem. Dies enim solemnis, est dies quietis; dies vocationis quando operari non licet, sed iis quisque tunc cum gaudio frui incipit, quae prius cum labore sibi praeparavit. Quid ergo est dies mortis, nisi dies solemnis, in qua jam amplius non restat facultas operandi; sed quisque operum suorum mercede et praemio incipit praeteritorum laborum perfrui? Sequitur:

Et non fuit in die furoris Domini qui effugeret, et relinqueretur. Dies furoris Domini, finis uniuscujusque est: quando quisque cum magna districtione ad reddendam rationem compellitur: qui prius in vita sua quasi in die misericordiae benigne ad poenitentiam exspectabatur. Recte ergo de die furoris dicitur: Non fuit qui effugeret, et relinqueretur. Effugeret, scilicet conscientiam: relinqueretur ad poenitentiam. Notate, quod dicitur: Effugeret, scilicet conscientiam. Magnum tormentum est conscientia mala. Sed peccatores hic conscientiam suam effugere possunt: dum exterioribus delectationibus dediti, mala, quae intrinsecus tolerant, interim quodammodo oblivioni tradunt. Minus enim nunc spina conscientiae cor pungit: quando eam (ut ita dicam) terrenae delectationis fascia obvolutam contegit. Ibi autem conscientiae tormentum effugere non potuerunt: quia cum sensus carnis in morte foris clauditur, horror praeteritorum malorum intus animo aperitur. Tunc infelix anima licet sero compuncta vellet jam per poenitentiam emendare, quod non potest per conscientiam effugere. Sed justo Dei judicio, quae prius tempora poenitenti indulta sibi neglexit, jam non relinquitur, quia semel irrevocabili sententia emissa, amplius in hac vita ad poenitentiam non differtur. Recte ergo dicitur. Non fuit in die furoris Domini qui effugeret, et relinqueretur. Quia cum mortis hora supervenerit, tunc quisque ad conscientiam suam redire compellitur, ut ipsa comitante ad excipiendam sententiam judicis sine dilatione ab hac vita transferatur. Sequitur: Quos educavi, et enutrivi, inimicus consumpsit eos. Ne solam conscientiae poenam peccatoribus praeparari putes: quos educavi, inquit, et enutrivi, inimicus consumpsit eos: quia nimirum virtus, et pulchritudo mortalium corporum, quae hic per illicita desideria pascitur, illic a tortoribus angelis in tormentis consumetur. Quae ideo consumi dicitur, non quod substantiam poena in nihilum redigat, sed quia dolor usque ad intima naturae percurrens, nihil intactum relinquat. Vel per educatos, et enutritos, ipsa carni desideria accipere possumus: quae educantur per superbiam, et enutriuntur per luxuriam: et quanto magis ea explendo pascimus, tanto magis ad appetitum inflammamus. Hos educatos, et enutritos consumit inimicus, id est, mors de qua dicit Apostolus: Novissime inimica destruetur mors (I Cor. XV): quia nimirum dum caro nostra in morte succiditur, omnia ejus desideria pariter exstinguuntur, sicut per Psalmistam dicitur: In illa die peribunt omnes cogitationes eorum (Psal. XLV). Et considera quam convenienter in fine lamenti novissima poena peccatoris animae plangitur: ut intelligamus ea mala, quae praedicta sunt, quanta miseria consequatur.

Chapter 51 of 62