Adnotatiunculae in Threnos (pars 7)
Consurge, lauda in nocte in principio vigiliarum. LITTERAL. Quantum ad litteram pertinent, tres sunt vigiliae noctis, singulae trium horarum spatio distinctae. Et mirabili satis dispensatione propheta peccatores ad poenitentiam invitans, non statim ipsam poenitendi perfectionem proponit, sed paulatim exhortationem promovet, ut quod fortassis mens infirma simul non caperet, facilius divisum ferre possit. Supra peccatoribus praeceperat, ut pro peccatis suis lacrymas poenitendo funderent: hic jam praecipit ut in tribulatione sua etiam justitiam Dei laudent; ibi in nocte flere, hic etiam in principio vigiliarum ad fletum consurgere jubet. Plus ergo est ad fletum consurgere, quam solummodo flere; plus in principio vigiliarum, quam in nocte. Sequitur:
Effunde sicut aquam cor tuum. Sicut aquam cor effundit, qui ex intimo cordis affectu lacrymas producit, quod adhuc planius insinuans adjungit:
Leva ad eum manus tuas. Elevatio namque manuum cordis affectum exprimit. Vel certe qui manus elevant, in necessitate se esse, et auxilium desiderare demonstrant. Et ideo recte populus in tribulatione constitutus, manus ad eum levat, ut se non in suis viribus, sed in solo Dei auxilio spem habere ostendat. Sequitur:
Pro anima, id est pro vita, parvulorum tuorum: qui fame pereunt in capite omnium compitorum. Capita compitorum sunt, ubi plures viae e diverso venientes in unum concurrunt. Quae loca magis ab hominibus frequentari solent, ut amplior confusio inibi tabescentium insinuetur. Et vide quomodo in arcto reposita est: ubi de vita impetranda causa agitur, quando parentes pro anima parvulorum suorum exorare jubentur. Idcirco autem parentes pro anima parvulorum suorum exorare jubentur; idcirco autem parentes pro parvulis suis supplicare debent, quia pro culpa parentum parvuli poenam sustinent, ut inde remedium veniat, unde venit periculum.
Consurge, lauda in nocte, etc. ALLEG Quid per noctem, nisi vita peccatorum signatur? Quales erant aliquando ii quibus Paulus loquitur, dicens: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V). Monet ergo propheticus sermo sanctam Ecclesiam, ut surgat, et laudet in nocte. Surgit enim, cum pro salute proximorum, quos periclitari videt, de quiete contemplationis ad opus praedicationis se erigit. In nocte laudat, quando peccatores ad poenitentiam provocans divina eis magnalia manifestat. Sed multi sunt peccatores, qui verbum veritatis audire etiam contemnunt, et eo magis aurem cordis ad laudem Creatoris non inclinant, quo in suis peccatis considerandis minus evigilant. De quibus in psalmo legitur: In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra (Psal. CXXXVI). Et in Evangelio: Nolite margaritas vestras ante porcos projicere (Matth. VII). Et ideo cum dixisset: Lauda in nocte, recte secutus, adjunxit, in principio vigiliarum. Ac si diceret: Illi peccatores laudem Dei audire possunt, qui in suis peccatis considerandis vigilare coeperunt. Sequitur:
Effunde sicut aquam cor tuum. Quid per cor, nisi profunda intelligentia? et quid per aquam, nisi doctrina facilis figuratur? Cor ergo sicut aquam effundit, qui hoc, quod intus solidum gustat, infirmis auditoribus facili foris eruditione insinuat. Quemadmodum Psalmista dicit: Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam (Psal. XVIII). Qui autem pro amore Dei infirmis auditoribus sponte condescendit, is procul dubio coram Domino cor suum sicut aquam effundit. Sequitur:
Leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum. Per elevationem manuum affectum cordis, per parvulos, infirmos fide, et necdum sensum maturum habentes, accipere possumus. Sancta ergo Ecclesia pro anima parvulorum suorum manus ad Deum elevat, quia pro salute eorum, qui adhuc pusilli fide sunt, non solum se in verbo praedicationis exercet, sed etiam humili devotione divinam jugiter misericordiam interpellat. Vel per manus, opera accipere possumus, quia ille nimirum pro anima parvulorum manus ad Deum elevat, quia ad provocandos animos carnalium spiritualibus studiis insistens, etiam licita quaedam humanae conversationis negotia devitat. Sicut Paulus, qui ut occasionem accipiendi pseudoapostolis tolleret, stipendia praedicationis, quae secundum consuetudinem, imo secundum divinam institutionem accipere licuit, propriis manibus victum quaerens omnino accipere recusavit. De quibus parvulis adhuc subditur:
Qui defecerunt fame in capite omnium compitorum. Quid per compita, nisi humanas actiones? et quid per caput compitorum, nisi concupiscentiam carnis, quae causa est et origo omnium humanarum actionum, intelligere debemus? Parvuli ergo in capite compitorum fame deficiunt, quia carnales quique quanto magis terrenis desideriis inhiant tanto magis a pastu spiritualis alimoniae jejunant.
Consurge, lauda. MORAL. Nova quaedam vita hic mihi oriri videtur. Consurge, lauda. Quam pulcher ordo, primum transacta mala fletibus tergere, postea ad bona agenda consurgere, deinde laudare? Non est enim laus speciosa in ore peccatoris (Eccli. XV); neque potest veraciter bona agere, qui prius non studuerit efficaciter mala praeterita emendare. Lauda, inquit, in nocte in principio vigiliarum. Peccator sub flagello positus gratum Deo sacrificium immolat, si et de sua tribulatione Deum laudat. Unde recte cum dixisset propheta, lauda in nocte, hoc est in tribulatione, statim adjunxit: In principio vigiliarum. Primum etenim peccator evigilat, quando mala sua agnoscere incipit. Secundo evigilat, quando mala sua agnita poenitendo corrigit. Tertio evigilat, quando ad bona agenda se convertit. Quarto evigilat, quando bona opera sua custodit. Istas quatuor vigilias in nocte praesentis vitae custodire debemus, ne videlicet nos vel in consideratione peccatorum nostrorum ignorantia fallat, vel in correctione negligentia, sive contemptus praepediat. Ne vel ad bona agenda desidia torpentes reddat, vel ad bona conservanda praesumptio minus cautos efficiat. Ille ergo in nocte in principio vigiliarum Deum laudat, qui mala, quae patitur, ex consideratione iniquitatis suae, justo Dei judicio se sustinere fatetur. Sequitur: Effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini. Caeteri liquores, cum effunduntur, vel quadam pinguedine superlinita, vel sapore infecta vasa relinquunt; sola aqua sic effunditur, ut munditia vasis nullis ejus reliquiis maculetur. Qui ergo peccata sua confitentes, aliqua vel negligentiae vel erubescentiae causa effundere timent, quasi in vase cordis spissi liquoris reliquias retinent. Qui vero cuncta quidem peccata sua per confessionem ejiciunt, sed adhuc tamen peccandi affectum non derelinquunt: ab his quidem quamvis noxius liquor prorsus ejectus sit, vasa tamen sapore infecta permanserunt. Quisquis autem per puram confessionem, et contritionem cordis sui secreta revelans, nihil aut per affectum retinet, aut per silentium tegit: ille quasi aquas cor suum ante conspectum Domini effundit. Possumus adhuc in effusione aquae aliquid aedificationis attendere, quia sicut aqua effusa sordes abluit, sic confessio peccata ejiciens, conscientiam mundam reddit. Et bene ante conspectum Domini cor sicut aqua effundi dicitur, quia nisi quis cum opere pravo, etiam affectum peccandi a corde suo excludat, teste conscientia plene coram Deo non excusatur. Sequitur: Leva ad eum manus tuas. Per manus operatio significatur. Manus ergo suas poenitens ad Deum elevat, quando per exhibitionem bonorum operum coram Deo praeteritas offensas excusat. De quo adhuc subditur: Pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt fame in capite omnium compitorum. Per parvulos, non incongrue infirmos animae cogitatus accipimus, per caput omnium compitorum, concupiscentiam carnis: quae omnium terrenorum desideriorum et actionum, quasi multarum viarum caput est et origo. In capite ergo compitorum parvuli nostri fame deficiunt; quia tenerae cogitationes nostrae dum desideriis carnalibus inhaerent, spiritualis alimoniae pastum perdunt. Sed nos pro anima parvulorum nostrorum manus ad Deum elevamus, cum per studium bonorum operum ad nutriendos animae cogitatus spiritualis desiderii gratiam in nobis renovari exposcimus. Qui videlicet parvuli nostri in capite compitorum fame deficiunt, quia tenerae cogitationes animi, quas intrinsecus bona desideria non pascunt, mox per carnis concupiscentiam (quae omnium malorum desideriorum caput est) emollitae, omne virtutis robur amittunt. Vel ipsa concupiscentia fames est, in qua fame deficiunt quia semper esuriunt, et expleri non possunt.
Vide, Domine, et considera quem vindemiaveris ita. LITTERAL. Non desistit a proposito iste donec coepta ad finem perducat. Hactenus enim cum peccatoribus egit, ut eos ad poenitentiam inflecteret; nunc poenitentium causam suscipiens ad Deum sermonem convertit, ut eum pro peccatoribus exoret. Simulque poenitentibus formam orandi tribuit, aperte demonstrans quantum se in precibus peccator humiliare debeat; cum ipse pro alienis peccatis orans, tam humili devotione se pietati divinae prosternat. Quia enim causam difficilem se suscepisse considerat, nequaquam aperta postulatione aures divinae majestatis pulsare praesumit; sed cum magna reverentia, et tremore suae petitionis affectum insinuando demonstrat, dicens: Vide, Domine et considera quem videmiaveris ita. Quasi diceret: Populum tuum, quem tantum dilexisti, qui praeter te solum alium protectorem non habuit, sic vindemias, sic opprimis, sic devastas? Praesentem, quaeso, calamitatem considera, pristinum amorem ad memoriam revoca; ut si nostris precibus non flecteris, tuis saltem beneficiis ad compassionem et misericordiam movearis. Vindemiaveris, inquit. Ergo non saltus fuit populus iste, sed vinea cultorem habens, et fructum ferens. Attamen lignum vitis sine cultura et fructu inutile est, et universis lignis vilius. Cur ergo depopularis, quem colendo pretiosum, depopulando vilem, et inutilem reddis? Quem vindemiaveris, inquit, ita. Quomodo ita? tam horribiliter, tam monstruose, ut vinea ipsa devoret botros suos, et mulieres comedant filios suos. Ideo exclamat, et dicit:
Ergone, Domine, mulieres comedent fructum suum. Id est filios suos, parvulos scilicet ad mensuram palmae, id est teneros, vix dum palmae mensuram habentes; ut immanis crudelitas, imo crudelis necessitas, ostendatur. Bene autem mulieres, non matres: quia materno nomine appellandae non sunt, quae maternae pietatis memores non fuerunt. Fructum, inquit, suum comedent. Ac si diceret: Caetera germinantia ideo fructificant, ut natura generis, quae in parente consumitur, in prole germinis sui reparetur: homo vero naturae suae oblitus, fructum suum consumit, per quem reparari debuit. Sed ne sic exaggerando miseriam Deum non poscere sed provocare videatur, et quasi injustum arguere, qui tam crudeliter populum suum punierit; post commemoratam poenam, culpam etiam subjungit: callida quadam concessione utens, ut scilicet dum in culpa confitenda a justitia Dei non discrepat, in misericordia quaerenda petitionem suam citius ad effectum perducat, dicens.
Si occiditur in sanctuario Domini sacerdos, et propheta. Ac si diceret: Quia prophetas tuos, et sacerdotes tuos in sanctuario tuo occiderunt: sicut de Zacharia legitur filio Joiadae sacerdotis, quem Joas rex interfecit: quia, inquam, eos occiderunt, ideo mulieres fructum uteri sui comederunt, sicut de Maria filia Eleazari legitur: et in libro Regum scriptum est (II Par. XXVI), et Josephus quoque testatur. Quod autem dicit, si occiditur, sic est ac si diceretur: Quamvis tantum peccaverint, nunquid tamen tam immani ultione plecti debuerunt? In quo tamen judicium Dei non reprehendit, sed culpam concedens, et poenam aggravans, misericordiam quaerit. Quasi diceret: Non est populus, quem tantum dilexeris: cui tanta beneficia contuleris; non est populus, qui tantum tibi peccaverit: non est populus, quem tantum dejeceris, tantum vindemiaveris atque destruxeris: et ideo, quaeso, vide, non transitorie, sed considera diligenter nostram miseriam, ut solitam nobis iterum impendas misericordiam.
Vide, Domine, et considera quem vindemiaveris ita. ALLEG. Ecclesiam sanctam vineam appellari plurimis Scripturarum testimoniis comprobatur. De quibus est illud evangelicum, ubi paterfamilias operarios in vineam suam misisse dicitur (Matth. XX): quia videlicet Deus Pater, dum praedicatores ad erudiendam Ecclesiam dirigit, quasi ad excolendam vineam suam operarios mittit. Nam quemadmodum vitis magno quidem studio et labore excolitur, sic nimirum vita fidelium non nisi magno studio et labore ad virtutem informatur. Et quemadmodum vinea, si fecunda fuerit, quidquid sibi laboris impenditur, fructuum ubertate restaurat: sic nimirum vita fidelium, si studio disciplinae et eruditionis ad virtutem profecerit, omnem adhibitam diligentiam pretioso fructu recompensat. Item sicut lignum vitis sine fructu inutile est, et universis lignis vilius: sic profecto ii qui per fidei doctrinam excoluntur, et tamen fructum boni operis non afferunt, pejores sunt illis qui ad agnitionem veritatis nunquam pervenerunt. Et fit nonnunquam ut hos tales Deus gratiam subtrahendo, tanto profundius deserat, quanto diutius post impensam gratiam ingratos tolerabat. Quorum tamen lapsum perfecti quique ex compassione charitatis plangunt, et qui eos jam per fidem ejusdem secum corporis membra esse gaudebant praecisionem eorum sine dolore ferre non possunt. Ex quorum voce hic dicitur: Vide, Domine, et considera quem vindemiaveris ita. Malos Deus vindemiare dicitur, cum eos, quos ipse prius per praedicatores suos excoluit, subtracta gratia, steriles et inanes derelinquit. Potest etiam vindemiatio ipsa ad electos referri: quia nimirum cum quidam per infidelitatem ab unitate Ecclesiae subtrahuntur, ipsa sancta Ecclesia nuda sibi, et quasi spoliata remansisse videtur. Unde cum magno pietatis affectu pronuntiandum est hoc, quod dicitur. Vide, Domine, et considera quem videlicet populum tuum, pusillum gregem tuum, vindemiaveris ita. Quomodo? Subjungit: Ergone comedent mulieres fructum suum, parvulos ad mensuram palmae? Per mulieres recte malos praelatos accipimus sensu carnali et fluxis moribus emollitos: qui fructum suum comedunt, quia de labore ministerii sui in praesenti vita remunerationem accipiunt. Econtrario bonis doctoribus dictum est: Posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat (Joan. XV). Electorum namque fructus permanere dicitur: quia in eis pro labore non transitoria merces, sed praemium aeternum conservatur. Mulieres ergo comedunt fructum suum quia carnales quique dum in hac vita laboris sui mercedem accipiunt, quasi fructum non conservant, sed consumunt. Quis sit autem fructus iste, declaratur, cum dicitur: Parvulos ad mensuram palmae. Parvulos hic non aetate, sed fide intelligere debemus. Per palmam vero initium boni operis non inconvenienter accipimus. Quid est ergo quod fructus mulierum parvuli dicuntur, nisi quod fides credentium doctoribus ad praemium reputatur? Quos videlicet carnales praelati comedunt: quia nimirum dum terrenis inhiant, infirmos fide et incipientes per exemplum mali operis ad interitum pertrahunt, quos prius per verbum praedicationis in fide genuerunt. Vel certe tunc mulieres parvulos suos comedunt: quando mali praelati in Ecclesia subjectos quosque, quos cibo coelestis alimoniae pascere debuerant, rebus suis amare spoliando per inopiam affligunt. Sequitur: Si occiditur in sanctuario Domini sacerdos, et propheta? Per sacerdotem, et prophetam, eosdem hic intelligere debemus quos paulo ante per mulieres significatos accepimus: praelatos scilicet qui et per verbum prophetae sunt, et per ministerium sacerdotes. Per sanctuarium autem cultus divinus exprimitur: ac si diceretur: Si praelati spiritualia indigne administrando pereunt: quare ergo scelera eorum subjectos innocentes involvunt?
Vide, Domine, et considera quem vindemiaveris ita. MORAL. Congrua similitudine anima a Deo vindemiari dicitur, quando donis virtutum malis meritis suis exigentibus justo Dei judicio spoliatur. Sed est quaedam vindemiatio caeteris perniciosior. Minus namque periculosum est virtutem perdere, quam de virtute superbire. Qui enim virtutem perdit, saltem detrimentum suum agnoscit: qui autem de virtute superbit, damnum tolerat, ignorat. Propheta plangens animam, non solum peccatricem, sed et de virtute falsa inaniter gloriantem - Vide, inquit, Domine, et considera, quem vindemiaveris ita. Et quasi quaerens quomodo ita? exclamando subjungit, et dicit: Ergone comedent mulieres fructum suum? Mulieres namque fructum suum comedunt, quando carnales animae de virtutis opere se per inanem gloriam pascunt. Fructum comedunt, quia inde virtus ipsa consumitur, unde mens illicita refectione delectatur. Fructum, inquit, suum. Qualem fructum? Parvulos ad mensuram palmae. Per parvulos, accipere possumus virtutes teneras, et nondum ad robur virile promotas: per palmam vero, boni operis initium. Parvuli ergo ad mensuram palmae sunt virtutes tenerae, et ad initium bonae operationis noviter productae. Quid est ergo quod mulieres parvulos ad mensuram palmae comedere dicuntur nisi quod mentes carnales etiam de initio boni operis gloriantur? Sequitur: Si occiditur in sanctuario Domini sacerdos, et propheta? Mens justi, quae sanctuarium Dei est, duo in se habere debet: prudentiam scilicet et devotionem: prudentiam, per quam instantia mala prospiciendo calcet; devotionem, per quam mala praeterita supplicando abstergat. Quid ergo devotionem, nisi quemdam animae sacerdotem expiationis sacrificium jugiter in conspectu Domini offerentem; et quid prudentiam, nisi prophetam accipimus? Quia ergo sacerdos, et propheta, in sanctuario Domini occiditur, mulieres parvulos suos comedunt: quia nunquam mens hominis de se virtute sua extolleret, nisi prius per negligentiam, et praeteritotorum malorum memoria, et futurorum cautela in ea tepuisset.
Jacuerunt in terra furoris puer, et senes [senex]: virgines meae, et juvenes mei in gladio ceciderunt. LITTERAL. Vel sic distinguendum est: Puer et senex in terra jacuerunt, virgines et juvenes in gladio ceciderunt. Sive ita: Puer, et senex, et virgines in terra jacuerunt, et juvenes in gladio ceciderunt. Quod propterea fortassis magis congruit: quia virgines in bello gladio perimi non solent, sed in direptionem, et depraedationem adduci, nisi ex hoc ipso atrocitas hostium designetur, qui nec virginibus parcerent. Dicit ergo populum bellatorem cum regibus et principibus gladio corruisse, reliquam multitudinem diversi sexus et aetatis in captivitate distractam. Puer, inquit, et senex, et virgines: infirma aetas, infirmus sexus, in terra jacuerunt, sine misericordia, sine humanitate abjecti, in terra furoris. Non solum in terra, quod ad poenam sufficere posset ejusmodi, sed in terra furoris. Vel in terra sua, quam Dominus in furore suo vastari, et depopulari permisit: vel in terra aliena, ad quam furor Domini eos expulit. Sequitur:
Interfecisti in die furoris, percussisti, nec misereris [misertus es ]. Quasi dicat: Tibi, Domine, nostram calamitatem ascribimus: de nostra miseria tecum cansam inimus. Quia plagam, quam hostis saevientis furor intulit, ira tua nostris prius peccatis provocata, dictavit. Interfecisti eos, qui in gladio ceciderunt: percussisti eos, qui in terra jacuerunt: nec misereris, ut cum tot jam periisse videas, ab iis saltem, qui superstites adhuc sunt, flagellum tuae indignationis avertas. Quaeso, Domine, obsecro, Domine, miserere: ut exitium, quod te irascente incidimus, te miserante, evadamus.
Jacuerunt in terra puer, et senes. ALLEG. Sicut populus, sic et sacerdotes. In terra jacuerunt, in terrenis desideriis quieverunt. Nec solum quieverunt (quod superius significatum est, cum dictum est: sederunt in terra, conticuerunt senes), sed et dormierunt: quia jacuerunt, ut jam se ipsos nesciant: et omni ratione sopita unde venerint, non considerent, aut quo tendant. Quibus per Paulum dicitur: Surge, qui dormis: et exsurge a mortuis, et illuminabi te Christus (Ephes. V). Heu! quam male jacent, qui in terra jacent! quam male dormiunt, qui in terra dormiunt! qui in terra requiescunt, et cum evigilant, nihil divitiarum in manibus suis inveniunt! Quidquid enim temporaliter amatur, quasi somnium est, et evanescit, cum homo in morte evigilare coeperit. In terra, inquit, furoris jacuerunt. Quid per terram furoris, nisi hunc mundum accipere debemus: in quo genus humanum propter primi reatus vindictam, de paradisi felicitate ejectum, et exsilio damnatum est? Quanta ergo vesania, ut in hac peregrinatione homo requiem quaerat, quo se in ira divinae ultionis projectum esse non dubitat? Sequitur: Virgines meae, et juvenes mei in gladio ceciderunt. Per gladium in hoc loco doctrina haereticorum signatur, de quibus in psalmo dicitur: Lingua eorum gladius aculus (Psal. LVI); quia dum aliquos ab unitate catholicae fidei ad suos errores pertrahunt, quasi membra a corpore praecidunt. Per virgines autem et juvenes, fideles signantur, qui et virgines sunt, quia integritatem fidei pravis operibus corrumpunt; et juvenes sunt, quia per constantiam mentis adversis ingruentibus non cedunt. Quid est ergo quod virgines in gladio cadere dicuntur, nisi quia, testante Apostolo, bonos mores mala colloquia corrumpunt (I Cor. XV), et dogmata haereticorum, in quibus fidei castitatem violare praevalent, postmodum etiam bonorum operum integritatem subvertunt? Juvenes in gladio cadunt, cum ii quorum constantia adversis superari non potuit, dolis verborum succisi ad infidelitatem corruunt. Vel si alteram distinctionem sequimur, virgines in terra jacent, quando ii mente terrenis desideriis inhiant, qui foris per exhibitionem operis castitatem simulant intentionis. Per juvenes etiam, superbos, et de suis viribus praesumentes intelligere possumus, quia vita homini in hac praecipue aetate et calore et robore viget. Juvenes ergo in gladio cadunt, quia cum, Deus, superbos despicias, ii qui haereticorum erroribus subvertuntur, constat quod nequaquam a cognitione veritatis caderent, nisi prius alta de se sapuissent. Sequitur: Interfecisti in die furoris; percussisti, nec misereris. Interfecit eos, qui per infidelitatem corruerunt; percussit eos, qui in lapsu pereuntium per passionem charitatis vulnerati sunt. Non miseretur, quia dum lapsos non erigit, etiam dolorem stantium non consolatur.
Jacuerunt in terra furoris puer, et senes. MORAL. Terra furoris est caro nostra mortalis, quae ante peccatum primi hominis virtutum germina protulit; postea autem ex maledictionis sententia spinas et tribulos vitiorum germinare coepit Parvulus autem est sensus carnis, quia, quantum in se est, semper puerilia quaedam et vana appetit. Sicut autem per parvulum sensum carnis accipimus, ita per senes judicium et appetitum mentis intelligere non inconvenienter possumus; quia et in discernendo mens esse debet matura, et in appetendo non temeraria. Parvulus ergo cum senibus in terra furoris jacet, quando id etiam nostrae corruptionis, quod vindicta praevaricationis intulit; carnalis mens non solum secundum sensum, sed etiam secundum judicium, et appetitum sibi ad delectationem substernit, et ibi se putat requiescere, ubi projecta est vapulare. Sequitur: Virgines meae, et juvenes mei in gladio ceciderunt. Per virgines, castas cogitationes; per juvenes, fortitudinem atque constantiam animi; per gladium, tentationem adversarii accipere non inconvenienter possumus. Quia enim aetas juventutis ampliori robore viget, quid aliud fortitudo bene agendi et perseverandi constantia, quam quidam juvenes sunt in animo rationali? quia et ad inchoandum opus prompti sunt, et in coepto opere sine defectu persistunt. Recte ergo prius senes in terra jacuisse dicuntur, ac deinde virgines et juvenes in gladio cecidisse memorantur; quia ex quo judicium mentis et appetitus terrena delectatione corrumpitur, superveniens tentatio facile et bonarum cogitationum integritatem violat, et fortitudinem atque constantiam animi subnervat. Quia enim, ut saepe dictum est, cogitationes ab affectibus prodeunt, dum ex corruptis cogitationes corrumpuntur, quasi ex infecta radice rami amaritudinem trahunt. Cumque carnalis animus extra carnem nihil appetit aut discernit, omnis mox fortitudo ejus atque constantia, in tentationem carnis emollescit. Neque hoc praetereundum est quod cum senes in terra sedent, virgines capita sua cinere spargunt; cum senes cilicio induuntur, virgines capita in terram abjiciunt, cum senes in terra jacent, virgines in gladio cadunt; quia profecto secundum corruptionem affectuum crescit corruptio cogitationum. Sequitur: Interfecisti in die furoris, percussisti, nec misereris. Quasdam virtutes Deus aliquando in animo per tentationem perimi, quasdam vulnerari permittit, ut dum tentatus aliqua adhuc bona se retinuisse videt, prorsus in desperationem non corruat; dum vero quaedam se perdidisse aspicit, de suis viribus non praesumat; et tanto verius id, quod amisit, recuperet, quanto subtilius suo damno edoctus, idipsum, quod retinuit, ex se non esse jam videt. Sed quia multi non ad correptionem, sed ad subversionem tentari permittuntur, idcirco homo, qui suae tentationis causam semper scire non potest, periculum semper timere debet, propter quod recte ex voce trepidantium subjungitur: Nec misereris. Quae nimirum sententia timoris est, non assertionis. Quia enim cito a tentatione non liberat, ideo tentatus flagellum suum irae, et non misericordiae esse putat; quod tamen desperantis non est, sed timentis, ut diximus.
Chapter 50 of 62