1. De recta via iustorum ad regnum caelorum
Ia iustorum recta facta est: et N » iter sanctorum praeparatum NS e est. Quomodo? Per dolorem e LY) et laborem. Sic enim itur ad regnum caelorum. Non est alia via10 ad vitam aeternam? Non. Recta sola via crucis? Ita est. Hanc Christus verbo docuit: et sancto exemplo suo sequendam omnibus praeostendit. Hanc omnes sancti secuti sunt usque ad mortem: iuxta illam Domini sententiam. Intrare per angustam portam: quae ducit ad vitam. O monache quid facis in cella? Lego scribo colligo mella. Haec animae meae solacia. Bene dixisti. Nam cella monachorum in labore et studio librorum flagrare debet. O clerice quid facis in choro? Lego canto crimina ploro. Recte respondisti. Nam chorus clericorum in canore et iubilo psalmorum occupari debet: et Deum scorde et ore laudare sicut angeli in caelo. O religiose quid edis in mensa? Fel Christi vulnera penso. Numero condoleo: per singula vulnera ploro, quantum potero. Iuste et optime pensasti. Nam mensa egenorum in maerore et fletu dolorum Christi versari debet: et Deo regratiari. O devote quid bibisti in cena? Bona dogmata nectare plena. Recte respondisti. Nam cena devotorum in sacra lectione et sensu verborum delectari debet. Nonne anima plus est quam corpus? Si sapit bonus haustus in ore: multo melius sapit bonus intellectus scripturae in corde.
Chapter 1 of 10