4. De certamine contra cotidiana vitia
D Ra Eenum caelorum vim patitur: et j Q violenti rapiunt illud. Idcirco indue arma sanctae crucis: certa sicut fortis miles; stude ut bonus clericus: ora ut devotus monachus; labora ut fidelis Dei servus: et eris in caelo gloriose coronatus. Clavus clavo expellitur: vitium virtute superatur. Ira silentio compescitur: gula ieiunio refrenatur. Otium labore fugatur: risus dolore cassatur. Odium amore necatur: hostis beneficio placatur. Pax cordis patientia acquiritur; et qui alios leviter arguit: indignationem cito incurrit. Parva enim rerum implicatio: multae pacis est acquisitio. Saepe hoc dicitur: et saepe repetendum est ut benes custodiatur. Nil dictu facilius: nil facto beatius Christo referente. Si scitis haec: beati eritis si feceritis ea. Verbosi multi: taciturni autem pauci. Cupidi multi: pauci paucis contenti. Nemo perfecte contentatur: nisi summo bono plene fruatur. Inops est omnis mensa pane carens et sale. Insipida refectio si desit sacra lectio: et affluunt inania verba. Optimum ferculum animae: verbum Dei audire et bene masticare. Ille dulci cibo pascitur: qui sacris verbis delectatur. Diu aridus et indevotus erit: qui vana libenter audit et quaerit.
Chapter 4 of 10