9. De munditia cordis a vitiis et passionibus occultis
Es A epee mundo corde. g RO), Munda cor tuum a vitiis: ut vere sis bonus. Quare miser vis laudari de bonis quae non habes? Vere despicabilis es in multis, quod merito erubescere possis: quamvis libenter hoc non audis tibi dici ab aliis. Qui sunt qui vanitatem amant? Qui humanam laudem affectant. Humilis et sibi ipsi vilis in veritate stat et numquam se de bono elevat: sed semper se humiliat et peccatorem fatetur et dolet. Inspice te recte et interne: et noli leviter credere linguae alienae et famae ventosae. Vidi laudantem socium suum in facie: et post tergum detrahentem pessime. Consideravi arguentem amicum in caritate seriose: et excusantem eum publice ipso nesciente. Quando veritas et caritas sibi obviant: tunc quae pacis et salutis sunt pariter is tractant. Lava manus tuas ab opere perverso, et prohibe labia tua a verbo otioso: oculos a visu nocivo; cor a cogitatu maligno: et eris mundus coram Deo. Saepe lavas manus et faciem ne displiceas hominibus; multo magis lava conscientiam tuam a vitiis: ut placeas Deo et angelis eius qui vident abscondita cordis.
Chapter 9 of 10