Skip to the text

6. De vera et interna consolatione animae

W p Incenti dabo manna absconditum: et A nomen novum. Manna absconditum est consolatio sancti Spiritus de spe veniae et contritione peccatorum: cum proposito bono et firma zæ intentione se semper emendandi et proficiendi. Verax est Deus: et omnia verba eius vera sunt et firma. Fidelis et verus amicus non mentitur: nec agit in dolo cum proximo suo. Qui alium decipit: non est veritas in eo. Qui de bono superbit: non est gratus nec fidelis Deo. Noli superbire: ne perdas donum quod accepisti de caelo sine merito tuo. Curam (933953953 VI. VII ZeSSY es Sr ess ess habe de bono nomine; sed noli meliorem te fingere: nec sanctiorem aliis credere. Bona vita bonum nomen facit; et qui male se regit: bonum nomen perdit. Nomen novum iterum acquirit: quis malos mores relinquit. Ille veraciter quasi hodie natus vivere incipit; qui in spiritu ambulare proponit: et omnia nociva vitat et spernit. Melior est bona fama ex sanctitate vitae: quam odor ungenti pretiosi et divitiae multae.

Chapter 6 of 10