Skip to the text

Caput XXV.

Tribus autem modis, ut mihi videtur, peccatorum purgatio agitur. Agitur aliquando secundum solam severitatem, aliquando secundum solam pietatem, aliquando secundum moderationem utriusque, ut miseratio ipsa non sit sine nonnulla severitate nec severitas sine miseratione. Siquidem in igne purgatorio est intolerabilis afflictio sine totius consolationis remedio. In voluntaria satisfactione est afflictio cum multiplici consolatione. In lavacro regenerationis plena emundatio nihil habens afflictionis. Prima purgatio agitur per incendium, secunda per flagellum, tertia per lavacrum. Per incendium purgatorii ignis scoria peccati excoquitur, per flagellum satisfactionis palea peccati excutitur, per lavacrum regenerationis peccati macula absque poena diluitur. Sunt multi qui in extremis veraciter poenitent, sed morte praeventi tempus satisfaciendi non habent, et his quidem in eorum peccatis quod iniquitatis et impietatis est ad veram eorum poenitentiam remittitur, quod vero turpitudinis et impuritatis purgatorio igne excoquitur. Ex his dictum intellige quod in Psalmo habes: Beati quorum remissae sunt iniquitates! (Psal. XXXI.) Alii cum magna devotione ad confessionem veniunt, et cum omni studio et sollicitudine satisfactionem exsolvunt, et turpitudinem suam charitatis operibus et virtutum varietate obducunt. Fit itaque in eis quod alias legis, quod Charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV). In his adimpletur prophetica illa sententia: Beati quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI). Multi post multa flagitia, et blasphemias, de Judaeis vel gentibus venientes in Christo regenerantur, quibus tamen pro praeteritis malis nihil satisfactionis injungitur, quia renatis in Christo de anteactis malis nihil imputatur. Pro ejusmodi quolibet puta esse dictum: Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum (ibid.) Et sunt nonnulli qui tam profunde et intime poenitent, et tanto devotionis ardore in ipsa sua poenitentia fervent, et tantum de Domini pietate praesumunt, ut hoc ipsum eis ad peccatorum suorum expiationem sufficiat, et Dominum sibi per omnia placabilem reddant. Testatur hoc ipsum tam sero poenitens ille evangelicus latro, qui statim audire meruit: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII). Ejusmodi quilibet in eorum meritum quibus a Domino non imputatur peccatum, sed dimittuntur eis peccata multa quoniam diligunt multum. In his igitur quae jam diximus luce clarius videtur quod per Psalmistam audimus: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata · beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum.

Chapter 25 of 51