Skip to the text

2. De scientia utilissima homini mortali, quae est scire mori

Cum omnes homines natura scire desiderent, o summa et aeterna Sapientia, et in te universali prin- cipe et naturae auctore, ad quem nobis sermo, omnes thesauri sapientiae et scientiae sint absconditi, sisque omnium artifex, omnem habens scientiam, omnia prospiciens: hinc avido cordis desiderio peto, ut thesaurum sapientiae tuae mihi aperias, scientiamque sanctorum et de rebus magnis instruas, et ut materias quoque subtilissimas ac profundissimas nunc pertractandas in medium proponas.

Sapientia respondit: Fili mi, noli altum sapere, sed time! Audi me, et docebo te utilia. Tribuam tibi donum electum1. Doctrina mea, ipsa erit vita tua.

i Igitur exordium disciplinae salutaris a timore Do- mini inchoantes, qui initium est sapientiae, docebo te hic per ordinem: Primo qualiter moriendum sit: Postea qualiter vivendum: Deinde qualiter me debeas sacramentaliter recipere, et demum quomodo pura mente me debeas iugiter laudare.

Cui discipulus: Hoc est, Domine mi, quod semper optavi et votis omnibus exquisivi. O si scirem has artes utilissimas, videlicet feliciter mori, et bene vivere, te affectuose recipere, ac devote laudare: quid amplius vellem requirere? Sed, quaeso, dic mihi, ad quid prodest haec doctrina moriendi, cum mors non habitus Sed privatio esse cognoscatur.

Ad haec Sapientia: Multum per omnem modum2.

Du y " } 4

; UN i EAE Scientia utilissima et cunctis artibus praeferenda est haec scientia, scire videlicet mori. Scire quidem se esse mortalem, omnibus commune est, cum nemo sit, qui semper vivat vel qui huius rei fiduciam habeat. Sed paucissimos invenies, qui scire mori sciant; quia hoc donum Dei permaximum est. Scire namque mori, est paratum habere cor et animam omni tempore ad superna, ut quandocunque mors venerit, paratum eum inveniat, ut absque omni retractione eam recipiat, quasi, qui socii sui dilecti adventum desideratum exspectat. Sed proh dolor in nonnullis religiosis, sicut et in saeculi hominibus vanis, valde multos invenies, qui mortem hanc tantum abhorrent, ut vix eius memoriam admittere velint. Discedere de hoc mundo nolunt, quia scire mori nondum didicerunt. In vaniloquiis et iocis et scurrilitatibus ac ceteris similibus supervacuis rebus multum de tempore suo expendunt; et ideo cum extemplo mors supervenit, quia . male paratos invenit, miseram animam de corpore .rapit et ad gehennam deducit, sicut et quondam tibi j| quoque frequentius frenum imposuerat et te secum abducere volebat, si manus miserationum Domini i non obstitisset. Tu autem nunc vacua vacuis re- linquas et doctrinae meae intendas, quae fibi magis . proderit, quam aurum electum3 et prae libris omnium philosophorum. Et ut ardentius te mea haec 1 doctrina moveat et in corde tuo semper fixa permaneat, ideo sub exemplo sensibili doctrinae huius mysterium tibi tradam: quod tibi valde proderit ad salutis initium, et ad cunctarum virtutum proficiet stabile fundamentum. Vide ergo nunc similitudinem hominis morientis, et tecum pariter loquentis. Discipulus haec audiens, coepit se ab exterioribus . colligere, et in seipso similitudinem propositam dili- gentissime considerare. Erat autem ante eum similitudo iuvenis pulcherrimi, qui morte praeventus, in proximo migraturus erat, et de salute animae suae nihil disposuerat. Qui huiusmodi voce miserabili clamabat: Circumdederunt me gemitus mortis; dolores inferni circumdederunt me4. Heu me, Deus aeterne, ad quid in hunc mundum nascebar? Natus ex utero cur non statim perii?5. En principium vitae meae fuit cum fletu et dolore; nunc autem finis et exitus meus exstant cum miserabili planctu et moe- rore. O mors, quam amara est memoria tua cordi iucundo et in deliciis enutrito! Horribilis praesentia tua ei, qui et aetate iuvenis et robore fortis et qui potitur successibus prosperis. O quam parum credidissem, quod tam cito mori debuissem! Sed nunc mors, o misera, repente quasi ex insidiis erumpens irruisti super me. Comprehendisti atque mille funibus ligasti, et in vinculis ferreis tecum trahis, sicut trahi solet damnatus ad supplicium mortis. Nunc prae dolore complosis manibus rugitum emitto. Cupiens mortem effugere, et non est locus diffugiendi. Circumspicio ad omnem plagam, et deficit consiliator et adiutor. Fixum est, mutari non potest. Vocem mortis horribilem audio, intonantem atque dicen- tem: Filius mortis es tu. Nec opes nec ratio nec cognati aut amici valebunt te liberare de manu mea. . ' Finis venit, venit finis. Decretum est, impleri opor- tet. O mi Deus, oportet me iam mori? Non potest haec sententia mutari? Debeo iam tam cito de hoc mundo recedere? O mortis immensa crudelitas, o impietas et indignatio miseranda! Parce, quaeso, parce iuventuti, parce nondum maturae aetati! Non sic crudeliter agas, nec me subtrahas ab hac luce tam improvise!

i í d 1 à A Di

Discipulus haec audiens, conversus ad eum dixit: Amice, verba tua non mihi videntur sapere disciplinam. Nescis, quia aequum est iudicium mortis? Personam non accipit, nec alicui parcit, sed se aequaliter omnibus condividit. Nec iuvenis aut senis miseretur. Ignorat nobiles, et potentes non veretur. Divitem ut pauperem similiter perdit. Quinimmo plures ante perfectam completionem annorum suorum de medio sublati sunt. An putabas, quod tibi soli mors parcere deberet, et tabernaculum tuum fictile ingredi non auderet? Et prophetae mortui sunt.

Respondens autem similitudo mortis dixit: Vere consolator onerosus es tu. Nec verba mea sonant imprudentiam, sed hi potius insipientibus similes censendi sunt, qui impie usque ad mortem vixerunt, et, quae digna sunt morte, egerunt, nec tamen mortem timent vicinam. Caeci sunt et iumentis insipientibus similes, novissima sua et, quae post mortem ventura sunt, non providentes. Non defleo iudicium mortis, sed fleo damna indispositae mortis. Non ploro, quod hinc exiturus sum, sed plango et lugeo damna dierum, qui inutiliter et sine omni fructu pertransierunt.. Qualiter vixi? Erravi a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit mihi, et sol intelligentiae non est ortus mihi. Lassatus sum in via iniquitatis et perditionis, et ambulavi vias difficiles; viam autem Domini ignoravi. Heu quid mihi profuit superbia, aut quid divitiarum iactantia contulit mihi? Transierunt omnia illa tamquam umbra praeteriens, ef tamquam nuntius cito percurrens, et tamquam navis, quae pertransit fluctuantem aquam, cuius, cum praeterierit, non est vestigium invenire, neque semitam carinae illius in fluctibus: aut avis, quae transvolat in aére; nullum invenitur argumentum itineris illius, sed tantum sonus alarum verberans levem ventum, et scindens per vim itineris aérem commotis alis transvolabit, et post haec nullum signum invenitur itineris illius: aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum; divisus aér continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius. Sic et ego natus con- tinuo desivi esse, et virtutis quidem signum nullum valui ostendere; in malignitate autem propria consumptus 'sum. Spes mea tamquam lanugo, quae a vento tollitur, ei tamquam spuma gracilis, quae a procella dispergitur, et tamquam fumus, qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei praetereuntis6. Et ideo sermo meus nunc in amaritudine est, et verba mea plena ` sunt dolore7. Propterea factum est moestum cor meum, ideo contenebrati sunt oculi mei8. Quis mihi det, ut sim iuxta dies antiquos9, quando stola forti- tudinis et. decoris indutus eram et annos plurimos ' ante me habebam, ut praecognoscere possem mala, quae irruerunt super me in hac hora? Non curabam temporis pretiositatem immensam, sed datis fla- - tibus navi10, et freno concupiscentiae laxato, dies in vanitate deducebam. Pretiositatem vero eius non attendebam, sed me quasi onagrum11 liberum natum putabam. Nunc autem sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves comprehenduntur laqueo, sic captus sum in tempore malo, quod mihi extemplo supervenit (T). Tempus praeteriit, dilapsum est. Revocari a nullo hominum potest. Non fuit hora tam brevis, in qua non spiritualia lucra, suo valore incomparabiliter omnia terrena excedentia comparare potuissem. Heu me miserum! Ideo nunc stillat prae dolore oculus meus, et palpebrae fluunt aquis, quia revocare, quod praeteriit, non possum. O mi Deus, quare neglexi? Quare tardavi? Quamobrem dissimulavi ?

Cur tot gratiosos dies longissimis et. vanissimis lo- cutionibus expendi, et meipsum in tantum neglexi?

O cordis mei gemitus inenarrabiles! Quare studui vahitati, et quare non tota vita mea didici mori? Eia vos omnes, qui adestis, qui meam miseriam videtis, qui flore iuventutis adhuc gaudetis, et qui adhuc tempus aptum habetis, me respicite measque miserias considerate, et in meo periculo damnum vestrum declinate! Florem iuventutis vestrae cum Deo expendite, tempus sacris actionibus occupate, ne similia facientes similia patiamini. Heu grata iuventus, qualiter te perdidi! O Deus aeterne, tibi conqueror miseriam, quam patior. Verba increpationis iuventus lasciviens odivit; docentibus me acquiescere nolui; pie admonentibus, inclinare aurem neglexi. Detestatus sum disciplinam et increpationibus non acquievit cor meum12. Ah mi Deus, nunc in foveam profundam cecidi, laqueum mortis incurri. Melius mihi erat, si natus non fuissem, vel in utero matris periissem, quam quod tempus mihi ad poenitentiam concessum tam inutiliter expendi, et ipso in superbia abusus fui.

Respondens autem discipulus dixit: Ecce omnes morimur, et quasi aquae dilabimur in terram, quae non revertentur13; nec vult Deus perire animam, sed.

retractat cogitans, ne penitus pereat, qui abiectus est. Audi ergo vocem meam, et age poenitentiam de transactis, et convertere ad Dominum Deum tuum, quia benignus et misericors ests et si finis erit bonus, sufficit ad salutem.

Ad haec similitudo praedicta snd Quis est hic sermo, quem loqueris? Debeo poenitere? Debeo - me convertere? Nonne vides angustias mortis me prementis? Ecce timore et horrore mortis tam ver Leer TOPs Pn oa m mn E d vehementer perterritus sum! Vinculis mortis alliga- tus sum, et anxietatibus nimiis mens mea premitur, ut, quid agendum sit, penitus non videam. Sed quemadmodum perdix, cum sub unguibus accipitris mox discerpenda comprimitur, prae angustia mortis quodammodo exanimis redditur: sic omnis sensus a me recessit, nil cogitans nisi hoc, si quomodo evadere possem mortis discrimen, quod tamen evadere nequeo. Mortis imperium me premit, et separatio amara laedit me. Haeccine separat me amara mors14.

O felix poenitentia et conversio matura, quia secura! Qui autem tarde poenitentiae se committit, dubius et incertus erit, quia nescit utrum vere an ' ficte poeniteat. Vae mihi, quia tam diu vitam meam corrigere distuli, quod tam diu salutem meam retardavi! O longa nimis protractio emendationis meae, qualiter me neglexisti! Propositum bonum.

sine inchoatione, voluntas sine operatione, promissa bona sine exsecutione perdiderunt me. O cras, cras, quam longam restim fecisti, et in barathrum mortis me procrastinando pertraxisti! Decepisti me, et deceptus sum. Nonne haec miseria superat omnem miseriam huius mundi? Nonne super his merito affligitur cor meum, et sauciabitur anima mea? En omnes dies mei pertransierunt; triginta anni aetatis meae dilapsi et perditi sunt, et miserabiliter perierunt. Transierunt tam negligenter, quod nescio, si unquam diem ex omnibus his expendi in voluntate Dei, in exercitio cunctarum virtutum, tam laudabiliter et perfecte, sicut forte potuissem et debuissem: vel si unquam placitum famulatum conditori meo exhibui tam gratum et acceptum, sicut status meus requirebat. Heu me proh dolor! Hoc est ergo, unde vulnerantur omnia interiora mea.

Y E M: nra LL ro is SPAM

Ah Deus aeterne, quam verecunde coram te et sanctis. omnibus ad iudicium stabo, cum reddere rationem de transactis commissis et omissis cogor.

Et quid adhuc dicam? In proximo est tribulatio mea, ut de hoc mundo recedam. Attendite ad me nunc, quaeso, diligenter! Ecce in hac hora magis gauderem de brevi oratiuncula, puta salutatione angelica devote pro me dicta, quam super milia auri et argenti15. O mi Deus, quanta bona neglexi! Quam male accidit mihi, quod haec non providi, quando bene providere potui. Quot horas nunquam redituras perdidi! Quam modica facta et negotia inutilia tractans, tam multa et pretiosa bona neglexi. Negotiis non necessariis me implicavi, et necessaria dimisi. Aliorum adiutorio plus, quam necesse fuit vel mihi expediebat, intendebam, et meipsum negligebam. Eorum manibus me commisi, et meipsum perfecte iuvare neglexi.

Vere nunc cognovi, quod ad magnitudinem praemiorum caelestium plus mihi contulisset sollicita custodia. cordis mei et omnium sensuum meorum cum animi puritate, quam hac neglecta vel per affectum inordinatum infecta, triginta: anni, quibus quivis alius per prostrationes suas apud Deum mihi praemia obtinere niteretur. Audite, audite omnes, qui meis interestis miseriis! Quia tempus, ut videtis, mihi deficit, accessi omnes amicos, requisivi singulos, de quibus spes mihi erat, petens eleemosynam sterilem et tenuem mihi dari de abundantia divitiarum spiritualium et bonorum operum suorum in supple- tionem egestatis meae et in emendam delictorum - meorum: et frustratus sum. Repulerunt me di- centes: Ne forte non sufficiat nobis et vobis16. Ah-

Deus piissime, misericordiarum pater mitissime,

Haec respice et compatere patienti. Heu quanta bona in tanto tempore sano corpore potuissem fecisse, et non feci! Quam immensas divitias spirituales et thesauros caelestes potuissem congregasse, et neglexi! O Deus meus, et quam nunc minima opera satisfactoria mihi grata et accepta essent! Cupiens recreari de micis, quae cadunt de mensa dominorum meorum17, et nemo mihi dabat. O vos omnes, compatimini mihi et miseremini mei; et, quamdiu vires suppetunt et tempus iuvat, congregate in horrea caelestia thesauros caelestes, uf, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula18, et non relinquamini vacui in tali hora vobis superventura, sicut me vacuum et bonis omnibus privatum videtis.. Discipulus autem rursus dixit ad eum: Amice dilecte, video dolorem tuum vehementem esse-nimis, et ideo ex corde tibi compatior, adiurans te per omnipotentem Deum, ut mihi des consilium, ne periculum simile mortis indispositae tam subitaneae incurram. Ad haec imago praedicta respondit: Optimum consilium summa prudentia et maxima: providentia in hoc consistit, ut per veram contritionem et puram ac integralem confessionem te disponas, sanus et fortis, et per satisfactionem condignam; cuncta quoque noxia a salute aeternà te retrahentia ac impedientia proicias, et te iugiter omni tempore sic teneas, acsi hodie in huius diei spatio vel cras vel ad longius in hac septimana discessurus sis de hoc mundo. Pone in corde tuo acsi anima tua iam sit in purgatorio, et decem annos fornacem ignis ardentis. in poenam pro delictis suis receperit, et solus iste praesens annus in adiutorium tui ipsius sit concessus. Sic igitur ipsam crebrius intuere inter flammeos globos ardentem, et attende vocem ipsius miserabilem ad te clamantem et dicentem: O amicorum omnium . dilectissime, succurre miserae animae tuae. Memento incarcerati, miserere mei et praebe auxilium deso- lato! Ne diutius me permittas affligi in hoc carcere caliginoso, quia derelictus sum ab hoc mundo. Non est, qui fidelitatem ostendat, non est, qui manum . porrigat egenti. Singuli, quae sua sunt quaerunt, et — . me uitricibus flammis desolatum derelinquunt. A

Ad haec discipulus respondit: Utilissima prorsus haec doctrina esset, si quis eam per experientiam haberet sicut tu. Sed licet verba tua motiva valde et acuta videantur, parum tamen apud multos proficiunt. Avertunt faciem suam, ne videant in finem. Oculos habent et non vident, aures habent et non audiunt. Diu se vivere arbitrantur, et quia mortem indispositam non metuunt, ideo miseri praevidere damna ipsius contemnunt. Cum nuntius mortis, infirmitas gravis, adest, conveniunt amici et socii ad aegro- . tum gratia visitandi. Omnes, quae bona sunt, pro- | phetando promittunt, et nequaquam mortem adesse, sed neque omnino sibi timendum esse, vel etiam periculum immineře attestantur, sed fluxum transeuntem, vel qualemcunque humorum deordinationem, aut membrorum aut nervorum oppilationem in brevi transituram. Sic amici corporis inimici animae fiunt et miserum negligunt, quia, dum singulis momentis infirmitas ingravescit, et aegrotus semper de convalescentia sperat, tandem exhaustus improvise deficit, et sine fructu salutis spiritum infelicem exhalat. - Sic et hi auditores tui, qui videlicet prudentiae humanae innituntur, verba tua post dorsum proiciunt, et nequaquam consilio tuo salubri acquiescunt.

Ad haec mortis imago respondit; Idcirco cum laqueo mortis capti fuerint, cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit, quando venerit super eos tribulatio et angustia: clamabunt et - non exaudientur, eo quod exosam habuerint sapien- tiam, et consilium meum audire contempserint19. Et sicut nunc pauci valde inveniuntur, qui ex verbis meis compuncti vitam suam in melius corrigant, sic revera propter malitiam temporis et defectum fervoris spiritualis, ac mundi senescentis malignitatem, paucissimi reperiuntur tam perfecte ad mortem dispositi, qui in tanta abstractione et cordis devotione exsistant, ut prae desiderio vitae: aeternae mori cupiant et cum Christo esse20 totis visceribus concupiscant; sed morte amara praeventi indispositi inveniuntur, sicut et ego praeventus sum. Et ideo non tam hinc exeunt, quam violenter quodammodo rapiuntur, ita ut bene sibi iam reputent accidisse, qui non velut pecora sine omni ratione moriuntur. Et Si vis scire causam tanti et tam communis periculi: ecce honoris appetitus inordinatus, corporis cura superflua, amor terrenus, et sollicitudo nimia quaestus rei familiaris excaecant multitudinis corda diversa, et ad haec perducunt discrimina.

Tu vero, si cum paucis ab hoc periculo mortis indispositae salvari desideras, audi consilium meum, et hanc meam, quam vides, tristem personam frequenter oculis tuis obicias et ad memoriam iugiter reducas, et statim senties doctrinam meam tibi fore utilissimam. Ex ea namque proficies, ut non solum mori non timeas, verum etiam mortem cunctis viventibus terribilem tamquam laboris terminum et aeternae felicitatis initium exspectabis et excipies cum desiderio cordis tui. Hoc tantum facias, ut me cotidie profunde recogites, verba mea diligenter advertas, et ea in corde tuo conscribas. Ex visis'in me doloribus et angustiis considera et pensa ea, quae tibi in proximo superventura sunt. Memento iudicii mei;

13 — Horologium Sapientiae.

sic enim erit et tuum. Mihi heri, tibi hodie. Respi in me, et memento noctis huius quoad vixeris.

O quam beatus es, Arseni, qui semper hanc horam ante oculos habuisti! Beatus, quem cum venerit | Dominus et pulsaverit ianuam, invenerit vigilantem! : Felix, quem bene paratum hac hora invenerit, quia feliciter migrabit, si etiam amaritudine mortis immensa afflictus fuerit. Quacunque enim morte praeoc- . cupatus fuerit, in refrigerio erit21. Purgabitur et | ad visionem gloriae Dei disponetur, a sanctis angelis custodietur, a supernis civibus deducetur, et a cae- lesti curia suscipietur. Exitus sui spiritus erit aeternae patriae felix introitus. Sed heu me miserum, ubi putas . in hac nocte deget22 spiritus meus? Quis suscipiet | miseram animam meam? Ubi hospitabitur vel per- . noctabit? Vel qui erunt, qui eam suscipient in illa . regione ignota? O quam desolata erit anima mea, o quam derelicta et abiecta super animas universas! | Vel quis est, qui ei fideliter adsit, et qui iuvare eam efficaciter velit? Ideo mihi ipsi compatiendo, inter . verba amara, lacrimas quasi torrentem effundo. Sed . quid valet me àmodo flere et verba amarissima exaggerare? Conclusum est, mutari non potest. Conclusit vias meas inimicus, insidiator factus est mihi sicut leo in abscondito, replevit et inebriavit ze amari- | tudine23. Deduxerunt in lacum mortis vitam meam. -

O mi Deus! Nunc finem verbis meis impono, ul- . terius plangere non valeo. Ecce venit hora, quae me aufert de terra! Heu me, nunc video, nunc experior, quia vivere amplius non valeo, et quod mors est in. propinquo. En manus invalidae incipiunt rigescere,

(3). "Liren.^ 3,957107: 15;

dari ac transverti. Ah me miserum! Puncturae mortis amarissimae circumdant me, et cor debile suffocare nituntur. O cordis angustiae et pressurae mortiferae! En pulsus incipit caprizare, halitus deficere et quasi ex profundo se colligere. Lucem huius mundi amplius non video. Et ecce iam statum alterius mundi prae oculis mentalibus quasi meditando prospicere incipio. O mi Deus, quam miserabilis aspectus! En cruentae bestiae, larvales daemonum facies, nigri Aethiopes innumerabiles circumdant me, insidiantes et exspectantes miseram animam, in proximo exituram, si forte torquenda eis in sortem tradatur. O districtissime iudex, quam severissima sunt iudicia tua, quam multum ponderas in iudicando me miserum ea, quae pro sui modicitate pauci etiam curare praesumunt. En sudor mortis adest, membra penetrans, et victam naturam esse et iam succubuisse attestans. O terribilis aspectus iusti iudicis mihi iam praesentis per timorem, subito venturus per exhibitionem! Nunc valete, socii et amici carissimi, quia hinc iam exiturus, oculum mentis ad purgatorium, quo iam deducendus sum, converto, inde. non exiturus, usque dum reddam minimum quadrantem. Illinc oculo cordis intueor miseriam et dolorem, poenam et afflictionem multiplicem.

Heu me miserum, ibi inter alias poenas illi loco debitas exsurgere video flammas ignium, et involvere et reimpingere quasdam animas miserorum, quae velát scintillae flammivomae in medio ignis candentis discurrunt, sicut cum magna villa tota in incendio ponitur, et in igne et fumo scintillae pariter sursum ac deorsum feruntur, ululantes et prae dolore cruciatuum clamantes singulae ac dicentes: Miseremini mei, 1 miseremini mei, saltem vos, amici mei! Ubi est nunc amicorum meorum adiutorium? Ubi sunt promissio- nes bonae consanguineorum et aliorum, per quorum inordinatum affectum nos ipsos negleximus et hanc poenam nobismetipsis adauximus? Heu, cur hoc. fecimus? Laboravimus placere eis volentes, et male remunerati sumus. Ardemus et aestuamus, nec ab | eis adiutorium recipimus. Heu, cur de salute nostra nobismetipsis non providimus? En minor afflictio purgatorii huius, quod patimur, superat supplicium quodcunque illius mundi temporalis24. Unicae | horae istius, quam experimur poenalitatis acerbitas, centum annos in se putatur habere saeculi transeuntis miserias. Sed super omnia cetera tormentorum genera laedit nimium illius divinae faciei felicissimae absentia. Haec in ultimo agone constitutus tibi pro. memoriali relinquo; et his dictis agonizando exspiro. Ad hanc visionem discipulus valde ingemuit, et prae timore contremuerunt omnia ossa eius25. Conversusque cum lacrimis. ad Dominum dixit: Ubi est aeterna Sapientia etiam nunc? Numquid dereli- | quisti me, Domine, famulum tuum? Docere me sa- | pientiam voluisti, et nunc usque ad mortem deductus sum. O mi Detis, quantum me tenet mortis in se praesentia! Sic me totum imago mortis rapuit, ut paene ignorem, utrum hoc, quod vidi, sit in re vel in simili- tudine. O Dominator Domine terribilis et misericors, | tibi gratias refero, et emendam promitto. Magno namque nimis perterritus sum timore. Neque enim in. | tota vita mea sic evidenter adverti indispositae mortis | pericula sicut in hac hora. Ego pro certo credo, quod | 4 haec horrenda visio semper valebit animae É | |

(D S. Thomas. 4, dist-/21, dw. T, à. 1; qu. OARA purgato i minima excedit maximam poenam huius vitae. — S. Augustinus, sermo 104, n. 5: Ille purgatorius ignis durior erit, quam - i quidquid potest in hoc saeculo poenarum aut cogitari, aut videri, aut sentiri. DÀ

Certissime nunc Cogn0ScO, quia non habemus hic manentem civitatem; et ideo ad futurum animae z immutabilem statum me toto nisu extendere cupio. Discere mori propono. Differre poenitentiam nolo, prolongare conversionem nullatenus volo. Emendare vitam meam absque retractione dispono. In tantum quippe territus sum de sola memoria: quid ergo fieret de praesentia? Tolle, tolle nunc a me lectisterniorum mollitiem, vestium pretiositatem, torporem somni me impedientem. En tantum laedor, tantum affligor, tantum crucior de minimis: et quid fieret de maximis? Difficulter possum sustinere modicas laesiones. Heu me, et qualiter possem tam immensos pati dolores? O si sic mortuus fuissem, vel si iam decederem, quantam in me ignis ille materiam invenisset, propter peccatorum multitudinem et incompletam satisfactionem! Scio nunc quid faciam; quia dilectam animam meam non sic perire permittam, sed ei in transitorio et brevissimo hoc tempore per tolerantiam laborum et exercitium virtutum providebo, ut in hora tali extrema non poenam, sed quietem inveniat. O sancte et misericors Salvator, tam amarae morti ne tradas me! En coram te provolutus cum lacrimis peto, ut me hic ad libitum punias, neque in finem iratus reserves mala mea. In illo enim loco horrendo tanta est miseria et afflictio, ut nullus dicere sufficiat. O quam insipiens hucusque fui, eo quod mortem indispositam et poenam purgatorii immensam tam parum "curavi; et quam magna sapientia est, saepius prae oculis habere ista. Sed nunc paterne admonitus, oculos aperio, et ipsam vehementer pertimesco. Respondens autem Sapientia dixit: Haec, fili mi, f, dum adhuc iuvenis es et sanus ac robustus, et emen- A dare vitam tuam poteris, omni tempore memorare! Sed cum in veritate ad hanc horam perveneris, et iuvare te aliter non potes, nihil restat, nisi ut te misericordiae

Dei solius committas, et passionem meam inter te et iudicium meum interponas, ne iustitiam. meam ultra, quam necesse est, pertimescens excidas a spe tua. lam vero timore nimio perterritus animaequior esto, sciens, quia timor Domini initium est sapientiae. Scrutare scripturas, et invenies, quam multa bona conferat homini mortis memoria. Si annis, inquit . sapiens, multis vixerit homo, et in omnibus his laetus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis et dierum .. multorum: qui cum venerint, vanitatis arguentur prae- — terita (1). Memento ergo creatoris tui in diebus iuventutis tuae, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinguent anni, de quibus dicas: non mihi placent; . antequam revertatur pulvis in terram suam, unde erat, et spiritus redeat ad Dominum, qui dedit illum26. . Tu autem benedic Deum caeli ex toto corde tuo et gratus esto, quia paucorum valde est sic aure cordis . percipere huius temporis instabilitatem, mortis omni tempore insidiantis dolositatem, et futurae patriae | permansuram felicitatem. Leva oculos tuos, circum- . spice diligenter et vide, quam multi sunt, qui mente excaecati claudunt oculos, ne videant in finem, aggravant aures, ne audiant et convertantur et sanentur (3). Quorum perditio non tardabit. Illorum quoque turbam innumerabilem, quos discrimen mortis indispositae iam perdidit, considera! Dinumera, si ` potes, multitudinem eorum copiosam! Attende, quam multi sunt, qui temporibus tuis pariter tecum commorantes, obierunt et sublati sunt de terra. Quanta fratrum et sociorum ac ceterorum tibi notorum multitudo in tam paucis annis te adhuc iuvenem praecesserunt, qui ad modicum tempus te post se relin- quentes dormierunt. Hos intuere, ipsos alloquere, et veterem hominem cum ipsis reputa transisse. In-

Cum fletu et gemitu respondebunt tibi, et dicent: 0 quam felix, qui haec novissima providet, qui sibi a peccatis cavet, qui consilium tuum non negligit, qui

$e omni tempore ad hanc horam disponit. Igitur postpositis retrahentibus cunctis, dispone domui tuae (1). Praepara te ad viam universae carnis, ad horam mortis; quia pro certo nescis, qua hora veniet, et quam prope est. Ecce in ianuis est! Et ideo sicut viator in portu navem velociter pertranseuntem longinquas partes petentem stans prospectat, ne se negligat: sic omnis vita et actio tua ad hoc dirigatur, ut obitum beatum obtineas, et pervenias ad locum immortalitatis ac felicitatis aeternae.

Footnotes

  1. Prov. 4, 2; Sap. 3, 14. ↩

  2. Rom. 3, 2. ↩

  3. Eccli. 29, 14; Baruch 3, 30. ↩

  4. Psal. 17, 5-6. ↩

  5. Iob 3, 11. ↩

  6. Sap. 5, 6-15. ↩

  7. Tob 23, 2; 6519; ↩

  8. Thren. 5, 17, (7T) Eccle. 9, 12. ↩

  9. Mich. 7, 14. ↩

  10. Act. 21, 15. ↩

  11. Iob 11, 12. ↩

  12. Prov. 5, 12. ↩

  13. 2 Reg. 14, 14. ↩

  14. 1 Reg. 15, 32. ↩

  15. Psal. 118, 72. ↩

  16. Matth. 25, 9. ↩

  17. Luc. 16, 21. ↩

  18. Luc. 16, 9. ↩

  19. Prov. 1, 27-29. ↩

  20. Phil. 1, 23. ↩

  21. Sap. 4, 7. ` OMM ↩

  22. Caesar. Dial. Il, 26: «domus illa in qua deget». Gregor. Dial. I, 5: «in Anconitana urbe per annos multos in monachico | habitu deguit ». ↩

  23. Is. 6, 10. ↩

  24. Eccle. 11, 8. ↩

  25. Ier. 23, 9. ↩

  26. Eccle. 12, 1, 7. ↩

Chapter 19 of 25