Skip to the text

3. Formula compendiosa vitae spiritualis

Memini me in diebus vanitatis meae, quibus frustra laboravi sub sole, legisse in doctrina sapientum huius mundi, qui communiter philosophi appellantur, quod finis habeat se in operabilibus velut principia in speculabilibus. Cum igitur tu, summa Sapientia, cordis mei desiderata sophia, tuam mihi tradideris pro principio artem bene moriendi: congruum est bonitati tuae, ut subinferas nunc doctrinam bene vivendi, et

P hoc compendiose et sub brevitate. Gaudent namque brevitate moderni. Faciendi quippe plures libros, nullus est finis. Denique iam a saeculi initio pertransierunt plurimi, et multiplex fuit scientia1. Mundus diversitate doctrinarum repletus est. Mille sunt modi vivendi, unus quidem sic, alius vero sic.

D 4 " USO Ue e

PN Ms D DW $ aaae i "a

Tot sunt codices de vitiis et virtutibus magistraliter tractantes, tot sunt quaterni quaestiones subtilis- - simas et propositiones diversas pertractantes, ut prius vita brevis deficiat, quam omnia studere, sed necdum perlegere contingat. Quis dinumerare posset omnia rationalia, naturalia, historialia, moralia, ac divina: Omnia scripta, cuncta commenta nova et vetera, elementationes, compilationes, singulosque tractatus, ac summas, quibus universa superficies terrae tamquam fluvio inundante irrigata est? Haec omnia taedioso et infirmo discipulo revolvere dispendiosum esset. Et ideo ex his omnibus brevissimam perfectionis formulam, quatuor verbis expressam, prout rudimentis militiae spiritualis congruit, peto mihi tradi.

Sapientia respondit: In illo choro sanctorum, qui velut astra matutina in nocte mundi istius refulgebant, et velut luminaria magna claritate scientiae coruscabant, invenies quosdam, qui vehementius non solum in actuali, verum etiam theorica virtute flagrabant. Quorum traditione et exemplo recipies vitae spiritualis, perfectissima documenta. Verum inexperientiae et ineruditioni tuae condescendere cupiens, quaedam tibi vitae spiritualis principia brevissime quasi pro memoriali tradam, quae semper ad manum habens dirigi poteris in agendis.

Igitur si optabilem cunctis vitae spiritualis perfectionem habere desideras, si viriliter ipsam aggredi affectas: debes teipsum abstrahere a societatibus et familiaritatibus nocivis, et ab omnibus hominibus propositum tuum impedientibus, et breviter a cunctis mortalibus, quantum possibile est, ex voto tuae professionis, salva semper oboedientia humili et prompta superiorum, semper captans opportunitatem, ubi et quando locum possis reperire quietis, et contemplationis carpere secreta silentia, praesentisque sae- culi vitare naufragia, et perturbationes mundi fugere perstrepentis2.

Omni tempore puritati cordis debes principaliter studere, ut videlicet continue velut clausis carnalibus sensibus in temetipsum convertaris, et cordis ostia a formis sensibilium et imaginationibus terrenorum, quantum possibile est, habeas diligenter serata. Puritas namque cordis inter omnia exercitia spiritualia sibi quodammodo tamquam quaedam finalis intentio, ac laborum omnium retributio, quae in hac vita miles Christi emeritus recipere consuevit, sibi vindicat principatum. Affectum tuum cum omni diligentia absolvas ab his omnibus, quae libertatem ipsius impedire possent, et ab omni re possibilitatem habente alligandi et tenendi ipsum affectum ad inhaerendum, iuxta illud legis mosaicae: Maneat unusquisque apud semetipsum, nullus egrediatur ostium domus suae die sabbati, et sabbatizabit populus3. In semetipso namque esse est, dispersiones cordis sui et affectiones ad unum, verum, et simplicissimum bonum recolligere, et collectas habere. Sabbatizare vero est, cor ab affectione carnali animam inficiente, et a curis mundanis ipsam distrahentibus absolutum esse, et in pace cordis sui tamquam in portu silentii, in amore et fruitione conditoris suaviter quiescere.

Super omnia autem alia, hic tibi sit principalis semper conatus, ut animum tuum iugiter sursum in contemplatione divinorum elevatum habeas, ut divinis rebus ac Deo mens semper inhaereat, et: derelicta fragilitate terrena ad superna iugiter transferatur.

Quidquid autem ab his diversum est, quamvis magnum videatur, sicut corporis castigatio, ieiunium

:4 Cassianus, Collationes Patrum, Collatio I. (2) Exod. 16, 29.

o vel vigiliae, et similia virtutis exercitia, quasi secundaria et inferiora iudicanda sunt, et tantum expedientia quantum ad cordis proficiunt puri- tatem. Inde est, quod iam paucissimi ad/veram per- fectionem perveniunt, quia in mediis non multum proficuis tempus et vires expendunt, debita remedia ^ negligunt et postponunt. Tu vero, si recto tramite ad finem intentum pervenire desideras, debes summopere ad perpetuam cordis puritatem et mentis tranquillitatem anhelare, atque cor sursum iugiter ad Dominum elevatum habere.

DISCIPULUS: Quis in hoc fragili corpore potest huic spirituali theoriae semper affixus esse? (1).

SAPIENTIA: Nullus mortalium potest huic contemplationi iugiter inhaerere. Sed ideo dictum est, ut scias, ubi mentis tuae intentionem debeas habere fixam, et ad quam destinationem semper animae tuae revoces intuitum. Quam, cum potuerit obtinere, mens gaudeat, et a qua distractam se doleat, atque suspiret quotiescunque se ab illo intuitu deprehenderit separatam! Quodsi forsitan querulosa voce mihi obviare volueris, dicens te diu in uno eodemque statu permanere non posse: nosse debes, quod di- vina virtus plus potest facere, quam homo possit cogitare, et quod frequentia actus similem sibi ha- cohaerere cupimus audire. — Coll. 13: Inhaerere quidem Deo iugiter et contemplationi eius quemadmodum dicitis inseparabiliter copulari impossibile est homini ista carnis fragilitate circumdato.

Verum oportet nos scire, ubi mentis nostrae intentionem de- beamus habere defixam et ad quem destinationem semper animae nostrae revocemus intuitum... a qua distractam se doleat atque — suspiret, totiesque se a summo bono sentiat recidisse, quoties se ab illo intuitu deprehenderit separatam.

AL e eS near AS Sue IAS QE, nf bitum generare consuevit. Unde saepius contingit, | quod illud, ad quod fortassis homo in principio se astrinxit cum violentia quadam et difficultate, postea faciliter operabitur, et tandem cum magna delectatione, dummodo a coeptis non desistat.

Audi, filli mi, disciplinam patris tui (1). Attende diligenter verba mea, et ea in corde tuo quasi in libro scribe! Noli aemulari multitudinem eorum, qui iam retro conversi sunt post desideria cordis sui, in quibus devotio tepuit, caritas refriguit et defecit, humilis oboedientia prostrata est: qui placere hominibus cupiunt, honores quaerunt, ventri serviunt: qui supra modum diligunt munera, sequuntur retri- . butiones (2), qui in hoc mundo ipsum, quod quaerunt, pro mercede operis sui recipiunt, et in futuro vacui remanebunt. Sed illos egregios flores sanctissimos patres, qui incomparabili flagrabant studio sanctitatis, attende, et eorum festines propositum simili studio et conversatione suscipere, quemadmodum tibi iam propositum est. Sive igitur comedas, sive bibas, sive aliquid aliud facias5, semper haec vox pii patris resonet in auribus tuis, admonentis et dicentis: Fili mi, ad cor redeas, ab omnibus, quantum possibile est, teipsum abstrahendo. Mentis oculum semper in puritate et tranquillitate custodias, intellectum .a formis rerum infimarum praeservando. Voluntatis affectum a curis terrenorum penitus absolvas, summo bono amore fervido semper inhaerendo. Memoriam quoque iugiter sursum elevatam habeas, per contemplationem divinorum ad superna tendendo, ita ut tota anima tua cum omnibus potentiis suis et viribus in Deum collecta, unus fiat spiritus cum eo: in quo summa perfectio viae cognoscitur consistere.

Haec igitur brevis doctrina pro vitae tuae for- mula tibi sit tradita, in qua summa summarum totius perfectionis consistit. In qua si diligenter studueris, et fideliter effectui mancipare curaveris, beatus eris, et quodammodo aeternam felicitatem in hoc fragili corpore inchoabis. Haec est, fili mi, salutis via, quam tuus Arsenius ab angelo edoctus servavit, et servari suis discipulis mandavit. Fuge et tace et quiesce! Haec, inquiens, sunt principia salutis. Hanc quoque doctrinam clarissimam divina Sapientia cuidam discipulo suo, quem nosti, revelavit, cum eum de statu suo evidenter informavit. Praedictus namque discipulus, cum scientiis humanitus inventis adhuc specietenus insistere proponeret, coeperunt plurimae vanitates quasi post tergum suum stuccrescere, et coepit ad honores ac promotiones plus, quam oportuit, aspirare temporales. Cumque tempus eius, pro quo diu laboraverat, adesset, et sublevari ad honores desideratos debuisset, coepit cogitare intra se, quidnam magis ei expediret, vel quid Deo placeret. Quadam igitur vice post matutinas in oratione se prostravit, devotissime petens a Domino, ut, quid sibi faciendum esset, 5revelare dignaretur. Tandem ab oratione surgens, et super asserem se reclinans, vidit in visione quendam iuvenem decorum ad se venientem, qui ipsum per manum accipiens duxit ad quandam ecclesiam, in qua erat constructa quaedam parva cellula, quam inhabitabat solitarius quidam anachoreticam ducens vitam; et hic erat grandaevus et canus, prolixam habens barbam; et lucebat in eo gratia divina. Apparuit autem iuxta cellam eiusdem senis scala sursum erecta, in qua iuvenis praedictus quasi ascendendo et descendendo ludebat. Vocans igitur iuvenis ille fratrem, dixit ei: Veni et audi lectionem, quam tibi volo legere. Cui frater laetus accurrebat, cupiens primo videre librum, de quo lectionem auditurus erat. Et ecce in manu eius liber antiquissimus, parvae quantitatis, qui quasi nullius reputationis secundum faciem putabatur, et quasi abolitus non curabatur. Incipiens igitur iuvenis haec legebat: Fons et origo omnium bonorum homini spirituali est, in cella sua iugiter commorari. Quae verba ex ore iuvenis procedentia, de libro antiquo lecta, tam dulciter in auribus fratris resonabant, et in corde dulce- Scebant, quod totus sibi in amorem caelestem resolvi videbatur, ita ut ex efficacia verborum caelestium evidentissime demonstraretur, quisnam esset, qui praedicta legisset. Cum autem frater iuveni in- Staret, ut sibi praedicta verba iterato repeteret, statim petitionem implevit, et sicut prius eadem verba rele-, gebat, dicens: Fons et origo omnium bonorum homini spirituali est, in cella sua iugiter commorari. Tunc frater prae exsultatione spiritus sui dixit: O quam pretiosa et utilis est haec sana doctrina! Et subiunxit quaerendo, quisnam esset de numero sapientum, qui sententiosum hoc dictum protulisset. Iuvenis respondit: Summus ille philosophus Arsenius. Cui frater instabat, ut sibi plus de praedicto libro legeret. At ille iterum inchoavit legere in haec verba: E converso, fons et origo omnium malorum sunt discursus inutiles evangelizantium. Quod verbum praedictus frater cum aliquali cordis turbatione recipiens, nitebatur arguere in contrarium, adducens in medium discursus sanctorum apostolorum, qui per universum mundum sola evangelizandi gratia discurrebant: non attendens tunc, quod hoc simile, quantum ad hanc partem, locum in proposito non habebat, et quod ista verba ex intentione non plus tangerent evangelizantes, - "quam universaliter omnes Deo placere cupientes.

Manifestum quippe est, quod unicuique initium omnium malorum erit, si discursibus inutilibus frenum laxare voluerit. Ad haec autem praedictus iuvenis

QM a aa TUER NER S T nil respondit, sed cum omni mansuetudine dixit: -

Scias, frater, quod inutiles discursus praedictus philosophus multum detestatur. His dictis visio disparuit.

Saepe dictus autem frater consolationem caelicam sibi sentiens infusam, intra semetipsum resumere coepit, quae viderat et audierat, et cum admiratione multa cogitare, quisnam esset ille Arsenius philosophus. Siquidem illo tempore mundanae philosophiae studiose adhuc intentus erat, et eiusdem scien- tiae philosophis oculum dabat. De spirituali vero philosophia et eius tractatoribus nondum tantum curabat. Dicebat igitur intra se: Ecce, quot libros diversorum philosophorum legisti, et quot philosophos allegare audisti, et de hoc Arsenio in nulla philosophia unquam mentionem fieri audivisti! Tandem in se reversus, coepit cogitare dicens: Fortassis iste est Arsenius famosissimus, doctrinae christianae philosophus, anachoreta praecipuus, quem ante multos annos allegare audisti, licet tibi nunc a memoria exciderit. Et fortassis in argumentum huius est, quod vidisti praedictum senem cellam modicam inhabitantem, et iuvenem illum librum antiquum in manu tenentem et praedictà legentem: per quae dantur intelligi vitae Sanctorum Patrum et eorum collationes: qui liber a plerisque tamquam antiquus et abolitus parum curatur, licet nucleus totius perfectionis, et vera scientia christianae philosophiae in ipso esse certissima experientia cognoscatur. Surgens igitur praedictus frater diluculo, petiit a librario vitas Patrum, volens scire in veritate, utrumnam sic esset, et utrum praedictum Arsenium usquam in ipso contentum inveniret, de cuius dictis sibi pro tunc nihil omnino conscius erat. Cum autem librum aperuisset, subito praedictus Arsenius occurrit, et eandem sententiam in dictis suis, qualem iuvenis de libro antiquo legerat, clare invenit. Ex his ergo sufficienter informatus, se ad manendum contulit, et

— e ACT e in

Scholas, quas ab aliis salubrius regi aestimabat, de- serens, ipse tamquam animo infirmus resignavit, et se dictis praefati philosophi conformare optabat.

DISCIPULUS: Verba tua tamquam de caelesti scrinio assumpta, sic me totum movent, ut eorum suavissima dulcedine fervor devotionis augeatur, et via planissima vitae perfectioris audienti praebeatur, omni difficultate remota.

Footnotes

  1. Dan. 12, 4. ↩

  2. Cassianus, ib., Coll. 12: Postremo... quemadmodum mens vel in quo illi visibili et incomprehensibili Deo valeat inseparabiliter — ↩

  3. Is. 1, 23. ↩

  4. Prov. 1, 8. ↩

  5. 1 Cor. 10, 31. ↩

Chapter 20 of 25