Skip to the text

7. Qualiter multi fideles possint Sapientiam divinam desponsare et quomodo per cotidiana quaedam levia exercitia debeant se continue in eiusdem amore renovare

Venite, filii, audite me! Venite et audite, et narrabo vobis, omnes, qui timetis Deum, quanía fecit Dominus animae meae1. Fecit enim mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius2. Plane spectabilia . et magnalia sunt haec, tamquam insignia, ut ex his non immerito admiretur omnis homo, magnificans Deum ac dicens, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius3. Quamobrem, si ego . quidem inter haec sobria quadam ebrietate videar mente excedere, Deo concedendum est. Caritas enim Christi urget nos4. lamque os nostrum patet; sed et cor nostrum dilatatum est5. Auditum ergo hunc iucunditate et exsultatione plenum, multorum pro salute indultum, magno cordis desiderio vobis eructare cupio festinanter. Etenim sacramentum regis abscondere bonum est; opera autem Dei revelare et «confiteri honorificum est6. Audite ergo nunc, populi omnes! De regalibus nuptiis venio, ex vino caeli potatus madeo, nuptiali thalamo potitus gaudeo. Insuper bonum nuntium porto cunctisque nova gaudia fero. Et ideo meipsum prae iubilo non capio, sed totus iucunditate infusus exsulto in Domino.

Quaeris, unde tam rara tamque insolita gaudiorum

` 17 — Horologium Sapientiae.

d:

materia sit in terra nostra suborta. Nimirum ex hoc, quod in his paschalibus gaudiis, videlicet regalibus - ac spiritualibus nuptiis, ipse rex summus ac imperator divinus suam mihi unicam ac dilectam, aeternam scilicet Sapientiam in sponsam copulavit. Sponsalia contraxit et me quodammodo suum generum fecit. O quis ego, qui sim gener regis ?7. Quis ad tantam dignitatem audeat aspirare? O quam magnum est hoc, quod tam pauper et modicus, tam vilis et indignus, nullis meritis praecedentibus, ad tantam dignitatem debuit sublimari. Quis aestimare queat haec dona carissima omnique gratiarum actione dignissima? Sed neque his contentus rex magnificus, adauxit munera, cumulavit beneficia, ampliavit dona et gratiam copiose dilatavit.

Nam humilis ille huius sapientiae discipulus, in ea- visionis gratia quodam novo et mystico nomine ab ipsa vocatus Frater Amandus, dum in cordis cubi- culo, nuptiali thalamo, tum divinissima sponsa sua - secreta silentia petisset et inter ipsius amoris brachia dulciter soporatus obdormisset, cordis tamen fervido affectu admodum perfecte vigilaret, atque de aliorum pariter salute secum tractaret: praedicta sponsa huiusmodi verba nimium dulcia intellectualiter ac supernaturaliter omniumque mortalium vocum conditionibus dissimiliter depromebat dicens:

Ex te namque egredietur, in quo omnes gentes bene- . dicentur. Ex quibus verbis caelitus prolatis nimium delectatus pariter et admiratus, gratitudine praecipua ad eam conversus dicebat: O lumen oculorum meorum, o desiderium animae meae et gaudium mentis meae, quod voce exprimi non potest: Amica dulcissima nimium formosa, et prae cunctis incompara- biliter generosa omnibusque gratiis decentissime perornata: ecce tu nosti hanc esse conditionem ac proprietatem amoris intensi, ut hoc, quod quis intense amat, hoc aliis et placere cupiat, et a ceteris omnibus id amari ac laudari, sine sui tamen praeiudicio concupiscat. O amorosi iam praesens mei conditio cordis, tot miscens interim ignita suspiria verbis. Sed ecce tu unica et sola es illa cunctis optabilibus bonis supereffluenter cumulata, talisque te ipsa tradente est tua singularis praerogativa, ut quanto quivis amator te pluribus sine invidia communicaverit; tanto perfectius te in semetipso possidebit. Quapropter, o benigna de salute cunctorum sollicita, da modum aliquem, excogita viam congruentem, per quam hic tuus amor ac spiritualis desponsatio multiplicetur vel etiam, sicut iam in nonnullis desidiosis antiquata est, aliqualiter renovetur! Nam et natura a te optime instituta, quibusdam providit de necessariis reme- 3 ES per quae eorum continua defectio, quam universa temporis legibus subiecta incurrere certum he - est, continue restaurantur. Sic revera et m

: O mi Deus, si multi scirent per TER despon- sationem tuam esse adeo iucundam! O si nossent tam modicum ipsius esse laborem, et remunerationis tam immensam mercedem! Totus aestuo, cum P cogito, quod tanta bona de prope posita a multis megliguntur: et quod messis tam multa, et operarii tam pauci inveniuntur. O quantum huius rei prae desiderio flagrabat doctor ille egregius Apostolus Paulus, qui fraterna caritate permotus cupiebat ipse haec consiliaret connubia. Quid denique ait? Despondi, inquit, vos uni viro8. Sed et divinus ille Do- anathema esse pro fratribus suis9, ut spiritualia ~ minicus, ; pater noster inclytus, depone ans yiii quasi caelestis quidam paranymphus cupiebat seip: sum vendere10, ut totus posset impendi et super impendi pro animarum salute huiusque divini amori instauratione. Sic et socius ipsius individuus evan: gelicus ille Franciscus omnia arbitratus est ut ster cora, ut ad amorem hunc pretiosum omnes trahere multosque amatores Christo lucrifaceret. Similite et multi alii Deo dilecti ab initio mundi fecerunt, qui |. se huius rei causa tormentis et periculis innumeris exposuerunt, tanto feliciores huius desponsationi participes se fieri arbitrantes, quanto plures potuis sent sibi attraxisse consortes et consodales.

Nunc ergo, Domine mi, paternis devote inhaerendo vestigiis ego quoque huius amoris iaculo vulneratus et zelo fraternae caritatis medullitus tactus, genua cordis mei ad te flecto et ex totis praecordiis cum sin- ~ gultu et lacrimis te flagito, ut hanc tuam spiritualem desponsationem in diebus nostris non sic perire per- | mittas, sed gratiam renovationis ipsius aliqualem cordibus diversorum infundas. Fac nobiscum, D sed de tua immensa pietate confisus, coram te prostratus iaceo, de terra non surrecturus, donec € et propitius fias, consensum praebeas, ac te nu quoque sicut olim desponsari permittas.

Ord. Praedicat, Y, p. 27).

ritualia connubia consentire, si tamen essent, qui huic desponsationi vellent legitime operam dare.

rant arrham habere, verumtamen pro eius adeptione nolunt laborare. Verum quidem, si sine labore haec meri me sibi in amicam eligerent. Quis enim nisi insanus auri immensum pondus sibi gratis allatum E . non tollat et vadat? Nunc vero sic est, quod sapientia trahitur de occultis (1); et qui voluerit ipsam possidere, necesse habebit eam cum labore et sollicitudine quasi pecuniam quaerere, et effodere quasi thesauros11.

E. Non enim invenitur in terra suaviter viventium (3). Si- : E quidem consilio divino decretum est, quod nullus hanc dignissimam sponsam accipit, nisi prius stre- Es muissime in acie propter ipsam militaverit et adversa sustinuerit multa. Et quicunque in his tribulationmibus viriliter usque in finem perseveraverit in hoc mundo eius in obsequio, hic tandem feliciter eidem -

4 copulabitur sine fine in regno suo glorioso. Nec mi- P rum, quod labor praeire solet mercedem. Quis nam- : que eti in hoc brevi tempore optando et non operando obtinet, quod vult? Et ideo digni non sunt ipsius perfecta desponsatione, qui adversa dedignantur 3 eius ob amorem sustinere.

DISCIPULUS: Utique, Domine. Nam et catelli S.

E. edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum12. Et ideo saltem hoc fiat, ut ex participatione illius perfectae desponsationis divinae, quibus-

E — (1) Iob 28, 18. (3) Iob 28, 13. B QPrw 2,4. , . (4) Matth. 15, 27.

tempore hoc, MUN petit Sh et án TA. ex i E Sed mirum in modum multi sunt, qui hanc deside- mea felicissima desponsatio obtineri posset, innu- dam singulariter collatae, tuis quoque infirmis ac .

fragilibus, prout invenerit manus tua (1), providere digneris. Condescende, quaeso, infirmitatibus nostris et malitiae temporis huius instantis, et da modum aliquem hanc gratiam secundum diversos gradus participandi! Nam et diversos gradus habes in entibus. Aut numquid unam tantum benedictionem habes, pater ?13. Da igitur modum aliquem facilem et tam generalem, ut omnes te per ipsum colere cupientes, sive tibi caritate perfecta iungantur, ne fragilitate humana praepediti ab hac retrahantur, seu etiam postmodum igne purgatorii condigne purgentur, mereantur benedictionis ipsius esse con- Sortes. Nec universalia, ut soles, documenta de hac re proponas, sed ad singularia ac particularia et quae- t dam levia et communia descendas, tamquam si nu- $ trix parvulis suis lac praebeat, non solidum cibum (3). Haec namque impotentibus quibusque ac simplicibus suavius sapiunt et facilius adimplentur.

SAPIENTIA: Quoniam ex evangelico statui pro- misso, me cum fidelibus esse usque ad consumma-. tionem saeculi (4) naviculamque Petri, licet multi- E pliciter quassatam, nequaquam deserere velle usquequaque: ideo secundum diversa tempora ad excolendam vineam meam operarios destinavi, eique salutis aeternae remedia contuli ac saepius collata renovare —. non omisi. Sed et ab initio per nationes in animas sanctas me transfundo, amicos Dei ac prophetas constituo. Quamobrem et in praesenti nunc quoque m pietatis quaedam opera ac dilectionis consueta satis exercitia, quibus a multis diversorum graduum ac 3 statuum hominibus desponsationis huius aeterna ha. salus diversimode comparticipari possit, tibi indi-.

cabo. Simulque, qualiter amor meus iugiter renovari valeat, demonstrabo. Adiciens nihilominus, quod hi, qui eiusdem sapientiae doctrinae super firmam petram :

catholicae et apostolicae veritatis fundatae exstiterint devoti imitatores, benedictionis quoque ipsius, quae per semen fidelis Abrahae repromissa est, in Christo Iesu erunt in sempiternum heredes.

Igitur, quicunque desiderat aeternae Sapientiae amabilis fieri discipulus, cuiuscunque conditionis sit vel status, aut sexus seu ordinis aut etiam religionis: debet diligenter servare ea, quae sequuntur, quae sic sunt temperata, ut nihil difficultatis importent, et quilibet possit ea facere sine omni praeiu- . dicio suae professionis et status. Siquidem divina. Sapientia non intendit per ista statuere aliquam obligationem vel professionem aut astrictionem. qualemcunque, sed solum quandam novam dormitantis devotionis spontaneam excitationem: in qua, qui se exercitare voluerit, bene facit et laudabiliter; qui autem hoc non facit, pro tanto non peccat nec delinquit.

Ante omnia igitur quilibet Sapientiae discipulus debet amorem carnalem, si habet, relinquere et ipsam praeclaram aeternamque Sapientiam divinam in sponsam sibi assumere et amicam. Quodsi fortassis quispiam adeo ligatus esset per amorem aliquem privatum, quod sibi ipsi tam subito vim inferre asperum iudicaret esse ac nimis durum: saltem bo- mum habeat propositum, ut ab-hoc amore nocivo se velit abstrahere, cum adiutorium divinum occasione aliqua inventa sibi senserit efficaciter arridere.

Hi autem, qui terreno amore ligati non sunt, sed alias desides hucusque ac tepidi atque negligentes eius in amore fuerunt: debent hanc spiritualem sponsam quasi de novo desponsare et se in eius amore recenter renovare, pio quodam devotionis affectu.

Hoc autem sic dicimus esse faciendum, ut eidem, | cui prius servire solebant tamquam Domino per timorem, sibi nunc pariter studeant placere et adhaerere tamquam dulcissimae sponsae per spiritualem et. intensum amorem: semper cogitantes excellentiam et pietatem huius divinissimae sponsae, et quam beati sunt illi, qui eius amicitia in hac vita meruerint decorari. Et haec desponsatio vel desponsationis antiquae innovatio. propter ferventiorem devotionis excitationem debet fieri non solum ab intra in anima, sed et exterius, licet occulte, per aliqua signa, puta per tres prostrationes, seipsum in eisdem tantae sponsae dando, offerendo et exhibendo et arrham desponsationis ab ea petendo, scilicet aliquam novam gratiam in signum mutuae dilectionis et fidelitatis, quam neque mors neque vita, neque quaecunque | creatura in perpetuum debeat violare. Et quia plerumque facta plus movent quam verba: factum quoddam valde notabile ac rarum multumque motivum, spectans ad propositum, tibi revelabo. i , Erat quidam iuvenis fervidus amator, ipse Henricus- Suso, qui amore terreno relicto sponsam hanc caelestem, divinam scilicet Sapientiam sibi in amicam | elegit. Cupiensque vehementer dilectam hanc intimis | visceribus cordis sui plenius incorporare, secretum | locum petiit; et prae amoris stupenda vehementia Surgens et vestimenta sua a parte superiori corporis. extrahens, arrepto ferro acuto, super nuda praecordia pectoris sui, in ea parte, ubi cordis vitalis pulsus praecipue videtur vigere, praedictum ferrum carni | suae infixit tam valide, ut singulis ictibus cruor sanguineus erumpens sequeretur ictus ferientis, et sanguinis undae desuper praecordiis deorsum defluentes decurrerent minutatim. Sicque tot acutas puncturas saevasque fixuras hinc inde fecit, donec | tandem hóc modo nomen praeclarum suae sponsae, conscriptum, sed in tabulis carnalibus cordis, atque signatis, se gestare indelebiliter in suis praecordiis

" crescere notabiliter sentiens ex praesentia tanti no- 2 minis memoriam iugiter admonentis, cupiensque ' quoslibet devotos divino in amore proficere: suasit. eis proinde huius nominis maiorem curam habere: non quidem, ut idipsum facerent et se periculo in- — ~ consulte committerent, neque illud ullo modo imitari ^ ^. - tiferum qualitercunque formatum vel conscriptum, alias ad libitum pro divini amoris excitatione semper deferrent. Sane praedictus adolescens Amandus me- A RUN moratum amoris opus ideo fecit, ut quotiescunque en

E 2-Cor. 3, 3, EU quod est Es magnis èt EDDalibus litteris super Tu latitudinem cordis sui exaravit. Cum autem haec - amoris vulnera recentia et sanguinolenta sibi nimium i dulcia, in carne livida aliquamdiu cum multo amoris.

incendio portasset, tandem post multos dies sanatus, clare et perfecte praedictum nomen caro illa in eodem.

loco integraliter conservavit. Postmodum igitur cum hic divinus amator quemlibet terrenum amatorem suae sponsae vanum nomen in veste saeculari, ut a

< nonnullis fieri solet, deferri videbat: ex intimis prae- cordiis ad divinam sponsam suam conversus, eiusque amoris superexcellentissimas praerogativas commemorans, ipsius nomen non in tabulis lapideis aut .' vestimentorum picturis, rubrica vel atramento (1) - litteris sanguineis, rosea vernantibus floratura conei D a gaudebat. Fructum vero salutiferum divini amoris inde sibi deberent, quod sibi ex singulari dono datum fuit. virtute divina superare, sed quod illud nomen salu- secrete quidem et latenter, aut in veste aliqua vel contingeret nomen praedictum sibi soli ac Deo ibi- dem cognitum a se videri, toties contingeret pri- stinam amicitiam rememorando quasi recenter in corde suo renovari.

Simile huius quantum ad intentionem facti le- gimus de Simone summo sacerdote, qui amicitiam, quam Iudas Machabaeus frater eius dudum cum Romanis statuerat, quasi iam inveteratam cum renovare vellet: clypeum aureum illuc in signum misit et antiquam amicitiam innovavit (1). Sic et ipse Dominus in signum foederis hominibus arcum in nubibus dedit. Sic et filii Israël inito foedere cum Domino aquam effuderunt et, vel aras aedificantes aut lapides ponentes, res aliquas corporales statuerunt, ut per exteriora signa interior fragilis humana iuva- retur memoria. Multi quoque sancti novi testamenti .

in transactis ante nos temporibus pro incitamento suae devotionis picturas diversas sibi fecerunt; quidam imagines .vel cruces iuxta se habuerunt; nonnulli etiam reliquias vel cetera similia apud se, ut legitur, huius rei causa detulerunt. Hoc ergo, ut praedictum est, faciat scilicet de nomine lesu, qui gratiam habuerit. Animus quippe humanus facillime a coeptis labitur, nisi frequenter in coeptis renovetur.

Item Sapientiae aeternae devoti cultores ac discipuli possunt, qui volunt, cotidie horas subscriptas (2), Scilicet cursum brevem eidem Sapientiae legere. Hi autem, qui legere nesciunt vel legitime occupati sunt seu etiam, qui eas commutare cupiunt, dicant loco earum septem Pater noster pro septem consuetis horis, pro qualibet hora unum. Haec autem debet esse eorum intentio in his horis, ut divina Sapientia custodiat eorum corda et corpora, ne ab hoc mundo .

stultissimo et moderni temporis vanitatibus ac malignitatibus pleno irretiantur, sed caute et sapienter ambulando a cunctis malis et periculis praeserventur. Item in mensa post benedictionem, antequam incipiant comedere, dicant unum Pater noster pro elee- . mosyna spirituali his animabus, quae maxime sunt indigentes in purgatorio: attendentes, quam periculosum sit gratis eleemosynam comedere et per continua suffragia fideliter eam non deservire, et quam pium sit in nullo se iuvare valentes iuvare, et cum quanta nihilominus gratitudine gaudeant se in tanta miseria vel minimam guttam aut micam unam, quae cadit de mensa dominorum suorum, recipere pro re- . frigerio qualicunque.

Et, ut hoc quoque exercitium pietatis magis gratum ac persuasibile devotis mentibus fiat, sciendum quod, dum devota quaedam approbatae religionis persona simul cum ceteris quibusdam has orationes faciendas de novo suscepisset, praecipue tamen magna devotione erga praemissum De profundis pro animabus desolatis dicendum flagraret: apparuerunt ei in quadam visione animae multae locis purgabilibus deputatae, quae ex vili habitu et gestu miserabili, quem praeferebant, suffragiorum se beneficio indigere deflebant. Inter quas tamen singulariter una ipsam accessit et flebiliter ab ea petiit, ut se permitteret esse hunc suum mendicum, cui cotidie in mensa De profundis praedictum pro eleemosyna erat largitura. Ex qua visione postmodum ferventius erga hanc agebatur eleemosynam spiritualem.

Item unum Pater noster dulcissimo et salutifero nomini aeternae Sapientiae, quod est Iesus, ut Dominus et Salvator noster omnes hos aeternae Sapientiae discipulos sanctamque matrem Ecclesiam salvet et custodiat a cunctis adversis et ab omnium tueatur hostium insidiis. Sane ob reverentiam tanti nominis die incipit annus, et secundum consuetudinem qua invicem in amicitia singulariter sunt iuncti, consue ©: verunt sibi mutuo strenas dare et bonum annum pu Christi Dei et nonet EU ebur aes eius in aeternum et ultra! Amen! Et de hoc exstant | indulgentiae. Ratio huius orationis de hoc nomine est, ut ille dulcis Iesus, qui proh dolor his ultimis tem- E i poribus de cordibus multorum quantum ad devotionis fervorem deletur et exstinguitur, et tam dam- nabiliter iam proiectus est, eo quod tam innumeri | sunt, qui, quae sua sunt, quaerurit, non,. quae lesu . Christi: ut, inquam, hoc mellifluum nomen aliquomodo reviviscat et cordibus fidelium inculcetur ac renovetur, praedictum fiat pietatis exercitium. Hanc nimirum proiectionem lesu a suis quondam dilectis | ipsamet divina Sapientia nonnullis in visione apparens conquesta est voce querulosa. Item prima die ab Ecclesia instituta pro historia Sapientiae cantanda, videlicet prima dominica mensis - Augusti et ante vigiliam Nativitatis, quando inchoatur ad vesperas antiphona O Sapientia, et diebus | sequentibus usque ad noctem illam gloriosam, cum in hunc mundunt Patris genitura aeterna Sapientia dignata est introire: fiat aliqua specialis memoria de ea in orationibus privatis per antiphonam vel col- . lectam vel orationem Dominicam. Si etiam aliquis, temporibus illis cum vacaret, missam privatam de aeterna Sapientia celebraret, gratum haberet. ^. Item discipulis et amatoribus Sapientiae tres adhuc dies in anno debent esse praecipue observabiles, ita. ut qualibet istarum trium dierum aliquod obsequium speciale faciant huic sponsae spirituali. i Prima est dies circumcisionis Domini. In hac enii

"rundam terrarum inveteratam hac die hi, qui s

; Cao ui E ERN optare. Sic igitur similiter pro excitatione dormi- tantis animae ad amorem divinum quilibet devotus Sapientiae discipulus et amator in hac die suám unicam ac dilectissimam sponsam divinam accedat et bonum annum pro strenis sibi ipsi et omnibus ipsius condiscipulis et sanctae matri Ecclesiae fideliter de- poscat aliquam orationem specialem faciendo vel etiam, cui hoc congruit, cereum accensum in honorem ipsius, qui aeterna lux est, ad altare vel ante crucifixum offerendo vel procurando in signum, quod omnem salutem suam fidelis discipulus in hoc insta- bili tempore recognoscit, et vult se a sola sponsa divina haberi et, quod amor eius solius in corde suo debeat ardere et lucere; et petat, ut, si hic amor fortassis aliqua occasione exstinctus est, tam misericorditer reaccendatur, ut de cetero nunquam exstinguatur.

Secunda dies est dominica in quadragesima, quae dies a plerisque appellatur carnisprivium; et haec ab huius mundi stultis amatoribus celebris habetur et cum vanitatibus supervacuis expenditur. Tunc enim amici et sodales convenire consueverunt, et solacia mundana ac peritura sibi invicem facere. In signum ergo, quod illa divinissima sponsa suo discipulo debet esse hoc totum, quod est gaudii ac solacii et amoris in hoc mundo et in futuro: ideo pro excitatione devotionis tepidi cordis sui faciat sicut prius.

Tertia vero est prima dies mensis Maii, cum vernalis serenitas omnibus grata et desiderabilis incipit in terrae germinantibus pulchre apparere. Nam tunc consuetum est et maxime in partibus Sueviae terrae Alamanniae, quod adolescentes de nocte silvas petunt et arbores viriditate foliorum venustas praecidunt et floribus ornatas prae foribus locant, ubi se putant habere amicas, in signum amicitiae et fidelitatis.

Sic ergo, ut ex iniquo principio confletur sancta devotio, sicut et de prima die mensis Augusti noscitur ab Ecclesia factum esse hoc, quod ab illis supervacue fit homini mortali, ab istis devote fiat omnium conditori, et tanto sollicitius, quanto haec divinissima amica omnes mortales in gratiis praecellere dubium non est. Unde illa die suae carissimae sponsae divinae ad incitationem suae devotionis lumen corporale offerant vel aliquam orationem devotam dicant, seipsos eidem affectuosius recommendando.

Discipulis quoque sapientiae summo cordis affectu honoranda est illa mater summi regis aeternae Sapientiae, quae eosdem tamquam filio proprio speciales in speciales sibi vult assumere filios et eorum curam gerere materno cum affectu. Unde, quilibet devotus Sapientiae discipulus debet eam cotidie honorare cum salutatione angelica novem vicibus dicta. Unum Ave Maria dicat cum genuflexione summo mane, cum primo surgat de lecto, omnia bona opera sua die illa facienda, reginae caeli ad manus devote porrigendo, ut, cum tàm reverenda et dilecta mater ea praesentaverit suo Filio, regi summo, grata et accepta fiant, ob reverentiam tantae mediatricis, quae fortassis modica ac vilia minusque grata fierent immediate praesentata per manus peccatoris. Similiter in sero faciat post omnes orationes, cum iam imme- diate ad lectum est eundum. Et, ut eo securius dor- .

miat, ab ea petat, ut quidquid illa die minus factum est, per ipsam suppleatur, quod male factum per ipsam pie relaxetur, et quod bene factum est, per eam conservetur et gratificetur. Item septem Ave Maria dicat cordi genitricis Dei dulcissimo omniumque peccatorum refugio piissimo, ut ipsa illud suavissimum aeternae Sapientiae triclinium cunctarumque miserationum Domini depositorium supereffluentissimum, misericorditer aperiat et inclinet ad j — 271 omnes huius Sapientiae, filii sui, discipulos in ultimo exitu spiritus sui, ut eos tunc pie defendere et ad caeli palatia concomitare dignetur.

Postremo vero omni anno proxima feria immediate sequente diem animarum pro eisdem videlicet harum orationum comparticipibus defunctis et pro ipsorum caris amicis missam dicant, qui sunt sacerdotes vel offerant aut centum Pafer noster dicant, qui sacerdotes non sunt. Subiungentes devote praemissis orationibus hanc supplicationem, ut Deus et Dominus. noster per suam aeternam Sapientiam misericorditer Ecclesiae suae dudum tribulatae subveniat et eam ad pacem ponat et tranquillitatem.

Compendiosius autem praedicta recapitulantes. Sciendum, quod amatores seu cultores aeternae Sapientiae secundum praemissa debent carnalem seu terrenum amorem, qui occasio multorum est malorum, deserere et aeternam Sapientiam in sponsam spiritualem assumere vel desponsationem hanc dudum contractam novo devotionis affectu renovare et ad maiorem devotionis incitationem tres prostrationes in loco orationis secreto facere, cum se primo ad hoc offerunt. Item possunt facere ea, quae sequuntur, videlicet cotidie dicere septem Pater noster pro septem horis Sapientiae, pro qualibet hora unum. Item in mensa ante sumptionem cibi dicant unum in eleemosynam spiritualem his animabus, quae sunt magis egentes in purgatorio. Item nomini Iesu dul- Cissimo unum contra omne malum et infortunium mentis et corporis eidem praemittendo vel subiungendo haec verba: Benedictum sit nomen Domini nostri lesu Christi Dei et gloriosae Virginis Mariae matris eius in aeternum et ultra! Et sic erunt in universo novem Pater noster. Et, qui habent gratiam, possunt pro incitatione et signo divini amoris nomen lesu secum occulte portare. Hi autem, qui sciunt le- gere, debent dicere pro maiori devotione cursum d Sapientia et intermittere septem Pater noster prim praedicta. Item beatae Virgini, cum primo surgunt, dicant unum Ave Maria, ut ipsa sit bonorum ab ipsis J ea die faciendorum praesentatrix; et in sero unum post omnes orationes, videlicet cum sunt in procinctu E. se deponendi, ut sit malorum commissorum ab ipsis.

reconciliatrix. Item cordi suo misericordissimo septem, ut horum omnium condiscipulorum in mortis arti- culo sit adiutrix. Et haec similiter erunt novem Ave - Maria. Item debent prima dominica mensis Augusti, d cum incipit historia de Sapientia, et ante natale Do- - mini, dum incipiunt sollemnes antiphonae O Sapientia et ceterae, aliquam orationem vel memoriam ad libitum de Sapientia facere. Item diem circumcisionis et dominicam in quadragesima et primam diem Maii debent in speciali obsequio habere, orationem faciendo vel, candelam accensam offerendo vel proc feria post diem animarum pro omnibus his Sapien- tiae aeternae discipulis defunctis et pro ipsorum caris | missam celebrare vel offerre vel centum Pater noster . dicere, secundum quod tunc congruit statui unius- [d cuiusque.

Si vero essent aliqui adeo debiles vel infirmi vel dictis impedirentur, vel, si essent tam duri cordis et saecularis animi, quod propter eorum ignaviam nescirent singula, prout dictum est, applicare: di- cant novem Pater noster cum totidem Ave Maria et. faciant suffragium praedictum; et haec faciant il intentione implicite, qua et ceteri explicite, et sufficit Si etiam aliqui essent, qui praedicta Ave Maria ve lent commutare in totidem Salve Regina et illud Pat noster, quod in mensa ante cibum pro animabus dicitur, in psalmum De profundis: bene facerent ad ho- norem Sapientiae aeternae, quae tst Benegicia in saecula.

Porro, ut ad propositum nunc paululum de considerare libet, quod haec mea, inquit divina Sapientia, perutilis doctrina, simplicitate quidem ser- rose foecunda, tibi erit devotione praecipua susci- pienda. Nam, ut ipse cernis et experiri potes, per eam- fervor devotionis accenditur, cultus divinus ampliatur, ^ proximus utiliter aedificatur; sed et animabus in locis purgabilibus degentibus pium inde adiutorium confertur; nullique nisi forte invido detractori vel tum et affectum induratum, poterunt haec iusto ipM probata displicere. Ordine igitur caritatis ' debito hic servato exinde primo devotionem tibi haurias, deinde proximorum provideas animarum saluti!

Footnotes

  1. Psal. 65, 15. ↩

  2. Luc. 1, 49. ↩

  3. Hebr. 5, 12. ↩

  4. 2 Cor. 5, 13-14. ↩

  5. 2 Cor. 6, 11. 43) Psal. 105, 1. ↩

  6. Tob. 12, 7. ↩

  7. 1 Reg. 18, 18. ↩

  8. 2 Cor. 11, 2. ↩

  9. Is. 10, 10. ↩

  10. 1 Mach. 14, 24. ↩

  11. Gen. 27, 38. ↩

  12. Matth, 28, 20. ↩

  13. Horas illas titulatas: Cursus de aeterna Sapientia, praetermittendas esse putavimus. ↩

Chapter 24 of 25