Skip to the text

5. Qualiter aeterna Sapientia sit ex toto corde et ex tota anima iugiter omni tempore laudanda

Obaudite me, divini fructus aquarum, et quasi rosae plantatae super rivos aquarum fructificate ! — Quasi Libanus odorem suavitatis habete ! Florete flores quasi lilium, date odorem et frondete in gratiarum — — actione; et collaudate canticum, et benedicite Dominum — in operibus suis! Date nomini eius magnificentiam, et confitemini illi in voce labiorum vestrorum, in canticis labiorum ac citharis, et sic dicetis in confessione: ^ E

Opera Domini universa bona valde1. Benedicentes Dominum exaltate illum, quantum potestis; maior est enim omni laude2.

DISCIPULUS: O dilecte mi, quis mihi det, ut cor languidum in tuo amore et prae desiderio te laudandi sitibundum, conceptum laudis huius ante mortem vicinam ad effectum perducere valeat, ut ignis ille in interioribus aestuans foris erumpat, et latitudinem .totius orbis pertranseundo, universa corda in laude tua sursum erigat et in tuo amore vehementer accendat. O utinam cuncta suavia instrumenta musicalia, caelestes quoque harmoniae ac terrestres melodiae de corde meo sursum procederent, et condignas laudes tam dulciter personarent, ut oculis divinae maiestatis tuae gratae fierent, ac totam cae- lestem curiam novo quodam et ineffabili gaudio lae- tificarent. : Sed quid dicam? Memetipsum, Domine, tua laude indignum esse cognosco. Quamobrem precor, ut sal- tem ceterae creaturae nobilitate praeclarae, imperfectum meum dignentur supplere. Igitur opto et ex toto corde desidero, ut orbes planetarum ac caelum sidereum limpidissimo lumine radiosum, florifera quoque germina vernali decore conspicua pulchrisque coloribus adornata nec non et omnia ignitae caritatis desideria de cordibus te vehementissimo amore diligentium procedentia te laudent et benedicant in saecula. Ad laudis tuae solam memoriam, Domine mi, cor meum liquescit, sensus stupet, miratur ratio, verba deficiunt et in memetipsum conversus altius suspiro. Nam quoddam ineffabile desiderium, quod omnem naturae supergreditur facultatem, te sum- mum bonum laudandi in me invenio, quod tamen

T (i) Eccli. 39, 17-21. (2) Eccli. 43,33.

ciosa vel gratiosa considero, te super haec omnia ineffabiliter gratiosum esse, immo quod plus est, haec | informe relinqui sua ex impossibilitate deploro. Nam, si te intelligentiis seu intellectualibus creaturis comparare voluero, in infinitum te supergredi cunctas creaturas certissime invenio. Si bona ac dulcia, spe- omnia spiritualiter et essentialiter esse verissime cognosco. ;

Unum est, quod dicere volo, quod ex eiusmodi occursione in me actitari sentio. Cum interdum pulchrae species et ad videndum delectabiles, habilesque ad amandum, oculis mentis vel etiam corporis nonnunquam ultro se offerunt, subito haec verba cordi meo clara voce, sed mentali, subiungunt: Eia respice et animadverte, quam formosus est ille, qui me formosam creavit. Quis ille, inquis? Certe pulcherrimus ipse. Denique meditatione curiosa caelum perambulo, circueo terram, polum arcticum intueor, D: perscrutor maris abyssum. Mundum hunc cum suis oblectationibus considero, nemora foliorum viriditate conspicua, admiror, prata virentia ac floribus . multicoloribus perornata complector. Transeo campos, montes ascendo, transilio colles, valles percurro; et cum omnia considero, et singula intueor, velut dulci quadam harmonia, haec omnia concentu parili cor meum accendunt in laudem creatoris.

Cum autem speculatione quieta diligenter considero, quam pulcherrite et optime, o tu divina Sapientia, cuncta creata, bona pariter et mala, iusta et iniusta, ordinas, ita, ut in tuo universo nihil in- ordinatum relinquas, qui facturam tuam in sua operatione taliter disponis, ut eius ex sagacitate opus naturae censeatur quodammodo opus intelligentiae; qui certis legibus cuncta vallasti et terminos singulis imposuisti; qui cum magna reverentia disponis nos: vehementer exsultare incipio, et voce gratulabunda prorumpere cogor in haec verba: Opes Domini universa bona valde. Porro, cum haec omnia supergredi incipio, et te summum bonum, increatam et " aeternam Sapientiam prae cunctis electam cordis mei unicam esse sponsam et amicam recogito: prae stupore et exstasi ultra spiritum non habeo, sed totus in me deficiens, in te vehementer exsulto. Eia ergo,

Domine mi, respice nunc praecipuum cordis mei affectum, et doce me laudare te, et glorificare nomen tuum gloriosum, quia hoc est, quod prae cunctis mundi huius gaudiis appeto et requiro.

SAPIENTIA: Numquidne amorosus sapientiae di- scipulus laudare cupit suam amicam aeternam Sa-

:

pientiam?

DISCIPULUS: O Deus aeterne, ut quid affligis gratis animum te diligentis? Quid quaeris de cognitis?

b Ut quid protrahis animum angustiantis? Domine, tu omnia nosti. Tu scis, quia hoc ex intimo corde a pueritia mea semper desideravi et votis omnibus exquisivi.

SAPIENTIA: An ignoras dictum propheticum,- quoniam videlicet rectos decet collaudatio, et quia non est speciosa laus in ore peccatoris3?

DISCIPULUS: Utique, Domine. Et ideo vae mihi, quia, quid dicam, non habeo. Aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerim ? (2). Si iustificare me voluero, os meum condemnabit me4. Sed numquid ideo te non laudabo, quia immundum me esse cognosco? Nonne et vermes et ranae immundae, ex putredine - generatae, coaxitantes in paludibus, te suum creatorem laudare cupiunt prout sciunt et possunt?

Nd) Psal. 32; 1; Eccli. 15, 9. (3) Iob 9, 20. EO Is. 38, 15.

Nam, etsi velut alaudula et philomela dulciter can- tare nesciunt, sed neque velut homo rationalis te. cognoscere possunt, saltem hoc faciunt, quod te cognoscentibus materiam tribuunt tuae laudis. O Pater misericordiarum, scio et vere cognosco, quod me miserum peccatorem magis deceret coram te iacere prostratum et cum fletu ac gemitu peccatorum veniam flagitare, quam te ore polluto laudare. Sed tamen de tua piissima bonitate ac ingenita dulcedine omnibusque mortalibus promulgata virtute confisus, te laudare cupio ex intimis praecordiis, obsecrans viscera miserationum tuarum, ut me vermem immundum, canem mortuum et cadaver putridum non despicias, Domine Deus meus. Nempe virtutes caelorum te condigne laudare nequeunt: quanto minus homo fragilis, putredo et vermis. Bonorum quidem meorum non indiges; sed tuam superexcellentem bonitatem tanto magis nobis manifestam facis, quanto infirmitatibus nostris magis miserando condescendis, et gratiam gratis ex sola liberalitate largiris.

SAPIENTIA: Umbram nititur apprehendere et sequitur ventum, qui se ex condigno laudare me aestimat. Impossibilia . attentat, qui me ad plenum laudare laborat. Nec tamen ideo a laude cessandum est, sed tibi pariterque omnibus creaturis laudare convenit suum creatorem, quia nulla creatura est, quae opificem suum non laudet, vel saltem laudabilem reddat. Pensandum quoque est, quod in auribus divinae maiestatis dulcius sonat meditatio sancta quam verba sonora sine sensu prolata, et gemitus cordis quam clamor solius oris, et humilitas sincera quam vox fracta. Et, ut melius, quod dixi, vivo intelligas sub exemplo, attende in me et vide, quod licet tota 'vita mea in terris fuerit ad gloriam summi Patris, excellentius tamen quodammodo in me. clarificatus

P?

fuit, cum ipsum in cruce confitendo et genus humanum - redimendo dolores mortis ex oboedientia sustinui. Sunt nonnulli, qui verbis declamatoriis me laudant, factis vero displicibilibus irritant; labiis me honorant, cor autem eorum longe est a me. Et sunt nonnulli, qui prosperis successibus Deum laudant, in adversis autem eventibus impatientiam exaggerant: quorum laus Deo grata non est, quia pura non est. Gratissima r autem et acceptabilis apud Deum laus est eorum, qui in adversis sicut in prosperis ex toto corde suo omni tempore Deum confitentur et multipliciter flagellati et afflicti gratias agunt.

DISCIPULUS: Loquatur, quaeso, servus tuus ad «or Domini sui verbum. Vere fateor me in praedictis ^ hucusque minus habuisse magisque confessionem laudis tuae in prosperis quam in adversis extulisse. 7. Sed nunc me totum in holocaustum voluntati tuae offero, animum habens promptum ad haec, ut, si quaevis mala seu adversa mihi evenirent, te ex hoc non minus vellem laudare, quin potius in omnibus gratias agere atque universa haec patienter propter te sustinere. Item, si pro gloria tua esset magis mors mea quam vita, utique vitam iuventute adhuc gratam morti libens vellem exponere; et reliquos annos, quibus vivere poteram, si morte praeventus non fuissem, taliter Domino meo cuperem offerre. Optarem namque ex intimis praecordiis meis, ut, si iuventus «elerius consummata5 annositatem Mathusalem €oaequasset, quod unusquisque annus tam longaevi temporis praedicti et unusquisque mensis annorum eorundem et unaquaeque hebdomada horum men- hora dierum illorum ac quodlibet minutum horarum

16 — Horologium Sapientiae;

sium et quilibet dies hebdomadarum et quaelibet praedicti temporis te ex persona mea acsi haec omnia in persona propria complevissem: Et quod huius laudis frequens innovatio sua infinitate omnes excederet species numerorum.

Adhuc quoque, si, quod absit, voluntatis tuae be- ..

neplacitum et laudis praeconium in hoc consisteret, quod anima a corpore exuta aut ignem purgatorii aut certe inferni supplicium in poenam suorum criminum recipere deberet: nihil de laude Domini mei vellem diminuere, sed prompto animo vellem, si tamen possem, omnium negligentias supplere hominum, et omnem irreverentiam a saeculo tibi exhibitam emendare. Sed et supposito per impossibile, quod in inferno, ubi tuae laudis nulla est confessio, . :

anima mea hoc modo, videlicet ex caritate te laudare cupiens, iam esset posita: utique de profundissimis inferorum tenebris in vocem tuae laudis tam efficaciter vellem erumpere, ut vox altisona totum inferorum terminum ac machinam mundialem, aéris quoque ac caelorum altitudinem penetraret, et perveniret usque ad solium gloriae tuae excelsum. Quid plura? Fac de me hoc, quod tibi placuerit; quia, quam diu est halitus in naribus meis, a tuae laudis praeconio non cessabo.

Sed et, cum virtus loquendi mortis hora defecerit, et meum lesum amplius prae debilitate proferre non valebo: peto, ut saltem nutus oculorum vel extensio digitorum sit innovatio et confirmatio omnium desiderabilium affectuum et verborum atque operum praeteritorum et futurorum, quae usque ad extremam iudicii diem tibi cum devoto famulatu offerre vellem, si tamdiu vivere possem. Insuper, dilecte mi, haec adicio, desiderans corde affectuoso, collaudarent, tam devote et affectuose, quantum unquam aliquis | de numero beatorum spirituum in splendoribus sanctorum te laudare in tanta duratione potuisset,

Eno: redactum et lapide clausum, quod de albe pulveris particula minutissima vox amoena laudis et gloriae tuae exsurgat, quae durissimum lapidem penetrans caelorum altitudinem transcendat et usque ad extremam iudicii diem vivae laudis praeconium t extollat, donec in resurrectione beata corpus et anima pariter unita in tuae laudis glorificatione d. aeternaliter copulentur. Sane, quamdiu adhuc sum in hoc corporis ergastulo, peto informari, qualiter ad hoc perveniam, ut ex toto corde et ex tota anima et ex omnibus viribus meis omni tempore quadam incessabili iugitate te valeam laudare. Istius namque rei prae maximo desiderio saepius intra me corde fervido dicebam: O primi mobilis motus velocissimus, quid festinas? Cur tam velociter pertransis? Quamobrem sic properas? Obsecro te hoc, quod est 1 impossibile, fac possibile et sta paulisper! Morosius agel Sol contra occasum non moveatur, donec in UE hoc puncto et in praesenti ictu oculi huius horulae E Dominum meum, dilectum meum et unicum cordis ^. mei gaudium centies millies collaudem et glorificem D. intimis visceribus praecordiorum meorum. Hoc quoque saepius mihi fateor accidisse: cum me pro tempore animus ad diversa abstraxisset, ad me re- 4 versus et in me conversus subito aiebam: O dilecte mi, mille annorum pertransierunt spatia, ex quo te dilectum non habui in actuali memoria. Eia ergo, praecordialis amor, aperi thesaurum tuum mihi, et doce, quaeso, quamdiu adhuc vivo et subsisto, quaiter te iugiter absque ullius interruptionis impedimento, quantum possibile est, valeam laudare!

SAPIENTIA: Quicunque in omnibus actibus suis Deum intendit et sibi a peccatis cavet, et exercitia virtutum non deserit: Deum iugiter laudare non de- nosse debes secundum notas tibi Patrum sententie W quod, cum mens humana a terrenis vitiis expurgata cunctisque emundata faecibus passionum fuerit et, | quantum humanae fragilitati conceditur, ad immo bilem tranquillitatem mentis ac perfectam puritatem pervenerit: hic ad indiruptam laudis meae perseve- | | rantiam, quae finis et consummatio totius perfectio m : 4 nis hominis spiritualis esse dignoscitur, perveniet. Cumque mens tali fuerit tranquillitate fundata vel | ab omnium carnalium passionum nexibus absoluta p et illi uni summoque bono tenacissima adhaeserit | mentis intentione: sine intermissione Deum lau- t dabit. Hac enim puritate, si dici potest, sensu mentis E absorpto ac de terreno situ ad spiritualem atque an gelicam similitudinem reformato, quidquid in se receperit, quidquid tractaverit, quidquid egerit, purissima ac sincerissima laus Dei et oratio erit.

DISCIPULUS: Nunc quoque superest, o amantis- sima Sapientia, ut post haec verba tua dulcissima de promptuarie divinae Sapientiae allata, de quibusdam dubiis me informare digneris. Et primum est, . „ubi maximum incentivum et praecipuam materiam tuae laudis valeam invenire.

SAPIENTIA: In contemplatione illius summae a divinissimae et superexcellentissimae maiestatis, in . qua sicut in suo fontali principio omnia bona sim- | plicissime ac uniformiter ab aeterno continentur. Deinde in rivulis bonorum particularium ab illo summo bono profluentium, quae diversimode a creaturis participantur, secundum plus et minus, prout ea causa causarum dignatur singulis communicare.

DISCIPULUS: Ad contemplationem illius altitud à dinis divinae maiestatis, aegrotus nequaquam assur- ' gere valeo, sed hoc cedris Libani, videlicet fortioribu: P elinquo; sed cum htm locum mihi proportionatum in imo requiro. Verumtamen a laude tua ea propter non tacebo, si quomodo fortassis ex impo- tentia mea saltem potentibus occasionem videar ministrasse. Sic nimirum videmus, quod plerumque inter dulcissimas nemoris aviculas et tintinnantes philomelas corvi quoque crocitantes adsunt, in hoc eodem modico, quod acceperunt, creatori suo subservientes. Sic et ego quoque, peccator cum sim, cantum ad manus habeo peccatorum, et, prout possum, Deum meum per ipsum laudo et glorifico in aeternum. Siquidem aliud de Deo dulcius canere nescio nisi hoc videlicet, quoniam suavis Dominus universis, et quod misericordia eius super omnia opera eius.6. O Deus meus, misericordia mea! In hoc laetatur anima, exhilaratur conscientia et gaudio immenso irrigantur omnia ossa mea. Hoc suave canticum anima mea usque in saeculum inter spirituale genus avium, cum laeto dulcique canit carmine. Quoties- cunque etenim mente revolvo, qualis aliquando fui, qualia discrimina evasi, a quantis periculis me pro- texisti et a quibus malis me eripuisti; dirupisti vincula mea, sanasti vulnera putrida, et laqueos periculosos contrivisti, et me dulciter ac paterne libe- rasti: cum haec, inquam, et similia bona mihi a te exhibita pertracto, mirum est, quod in horum omnium affectuosa recordatione meipsum prae amore possum portare; ardentissimis siquidem amoris ignibus incandesco.

admonuisti! Nescientem in benedictionibus dulce-

O Deus meus, quam diu peccatorem tibi recalcitrantem patienter exspectasti! Quoties et quam paterne nunc quidem dulciter, nunc vero dure me - dinis praevenisti. Filio prodigo et peccatis praegravato ac gratiis nudato in occursum veniens paterne c occurristi; ab iterante vias pravas -misericordem faciem non avertisti, sed semper et ubique pius et misericors . fuisti. Et quod his omnibus maius est, quod in his | omnibus bonis tam multiplicibus ingratus semper exstiti, nec tu, summa Bonitas, propter hoc destitisti, donec tandem me ad te dulciter traxisti. Ah | | summa et ineffabilis Pietas, numquid in his omnibus | 1 meipsum a laude tua continere potero? Nequaquam | Deus meus, misericordia mea, pro his omnibus et aliis innumeris beneficiis opto et desidero, ut talis | tamque iucunda laudatio tibi sit ex me, qualis fuit . beatorum spirituum laus tunc, cum in primo aspectu | tuae divinissimae maiestatis gaudebant se aeterna- . liter in tua laude confirmatos, malos vero a te sine fine detrusos. Itemque tam magna tamque iucunda li sit illa laudatio, quanta est animarum sanctarum, cum ' a carcere purgatorii ereptae vultui gloriae tuae primo | praesentantur, ut tuam iucundam faciem intueantur, et, quanta erit laus in plateis caelestis lerusalem post ' finalem omnium resurrectionem, quando electi a ij malis segregati, Deum iucundo corde laudabunt, ac de sua salvatione aeternaliter gloriabuntur. X O dulcis et pie magister, nunc quoque vellem a te ^ scire, qualiter affectiones interdum in me exsurgentes, de quibus dubito, utrum naturales sint vel gratuitae, in laudem tuam possim convertere. Itemque, qualiter non solum bona, sed etiam mala, ut videlicet im- missiones malignas per angelos malos factas, atque universaliter omnia visa et audita et sensibiliter percepta, in laudem possim convertere mei creatoris.

SAPIENTIA: Ad haec tria per ordinem talia tibi damus responsa. Et primo dicimus, quod horum affectuum praedictorum difficulter haberi potest distinctio, propter eorum maximam similitudinem. Et | ideo omnes tales affectiones, puras quidem et sin- ceras, ut est gaudium et exsultatio, te ad hilaritatem quandam provocantes vel etiam, ut interdum fieri solet, ad dulces lacrimas vel ad similes affectiones, de quibus nescis, unde veniant aut quo vadant, incitantes: has omnes pingues.et irriguas affectiones statim, ut senseris, debes devota quadam exhibitione sursum ad rerum omnium auctorem erigere ad modum acceptabilis sacrificii, quod Abel Deo obtulit, ut eius in laude expendantur, qui et auctor est naturae et gratiae largitor; et sic quidem gratiae tales, quae ut sic sunt naturales nec meritoriae, ex fine suo quo- dammodo possunt fieri supernaturales, idest meri- toriae. Quotiescunque vero senseris malignorum spirituum blasphemas suggestiones introrsus incipere sibilare, statim exsurge et dic: O Deus altis- sime, ut anima mea huius maligni spiritus locum vel .

Officium, quo te in perpetuis aeternitatibus laudare debuerat, si perstitisset, subripere valeat in tantillo, opto et desidero, ut quotiescunque hic malignus spiritus has abominandas cogitationes contra voluntatem menti immiserit, toties ex voto omnium desideriorum meorum ineffabilis laus et gratiarum actio inenarrabilis tibi sit in perpetuas aeternitates! Et quotiescunque haec nefanda susurria immissa sustineo, toties laudis sacrificia gratissima tibi offero cum affectu. `

^ Sic igitur, ut vides, diligentibus Deum omnia .

cooperantur in bonum7, cum etiam talis suggestio pestifera eis possit cedere in utilitatem. Porro de ultimo, quod quaesisti, sic faciendum est. Quandocunque videris vel perceperis quomodocunque rerum aliquarum. praeeminentiam singularem, puta nemus frondosum, pratum floribus, gratiosum, campum onustum seminibus, arborem repletam fructibus et in cordis tui affectibus: O generosa et pulcherrima Sapientia, secundum speciosissimas et excellentes huius | rei praerogativas et gratias, milia milium caelestium à agminum tibi ministrantium te ex me salutent et decies milies centena milia tibi assistentium te glori- $ ficent, et universalis melodia omnium creaturarum te ex me collaudet nunc et in aeternum.

DISCIPULUS: O Deus aeterne, si tam iucunda est laus viae, qualis erit laus patriae? O si tantum delectat eius memoria, quid erit de praesentia? Sed proh dolor, per hanc tuae laudis miram et ineffabilem dulcedinem, o divina Sapientia, cor meum pariter iucundatur et tamen introrsus quasi dolore gravi sauciatur. Cum enim in hac valle miseriae me esse " cogito et a perfecta laude beatorum me adhuc tam . longe distare prospicio: inter vocem laudis erumpunt - pariter et lacrimae moeroris. O quando veniet dies illa desiderata, “quae me liberabit de corpore mortis: huius! (1). Quis enim non cupiat et vehementer desideret dissolvi et cum Christo esse (2), et transire de

„Statu miseriae, de loco pugnae, in libertatem gloriae .

filiorum Dei? Tempus est, Domine. Sufficit mihi! Tolle animam meam! Neque enim melior sum quam. patres mei. Ecce, quam periculosus huius mundi status incipit esse! Ecce, quot mala incipiunt ex omni parte succrescere! Vae, vae parturientibus et nutrien- — . tibus in istis diebus (3). Felix, qui bene paratus mor- — tem exspectat propinquam! Sed ego feliciorem dixerim, qui iam de loco mortalitatis transiit et ad aethereum thalamum feliciter pervenit. Ego autem, qui neutrum *

; d debet interim in tof laboribus et angustiis prementibus reficere vel laetificare animam meam?

SAPIENTIA: Ecce habes, unde interim tibi aliqualiter consulere possis, videlicet hanc paginam iucundae laudis divinae, quam frequenter replicando consolari poteris in adversis. Namque laetitia spi- .

ritualis et alacritas laudis divinae, est quasi quoddam praeludium -caelestium gaudiorum, ubi ore pleno et corde iucundo omnes electi me laudabunt et glorificabunt in aeternum. Haec laus divina mentem in adversis reficit, animum sursum trahit et tristitiam inordinatam depellit. Ipsa inimicos spirituales fugat, Deum placat, angelos laetificat, animas a purgatorio liberat et toti caelesti curiae gaudia nova propinat.

DISCIPULUS: O surge, surge nunc, anima mea, et loquere canticum (1), canticum utique laudis in voce exsultationis. Cymbala concrepent, corda coniubilent! Tellus omnis resultet in laudem creatoris! O amantissima Sapientia, bonitas aeterna, te precor ut omni mane diluculo, cum ad te surrexero et oculos aperuero, simul quoque cor meum in laude tua aperiatur et quodam lucifero splendore ac flammeo ardore laudis tuae facula immensa ex eo simul exsurgat, in se continens tui amoris intensissimum gradum cordi humano unquam desursum concessum: similitudinem quoque ardoris in se gerens spiritus illius, qui inter supremi ordinis caelestia agmina in te et - de te ardentia, maxime tuo calet in amore: ad exemplar nihilominus illius supersubstantialis et superes- sentialis ac ineffabilis caritatis, in qua tu, o Pater .

caelestis, ferventissime diligis tuum Unigenitum in

Spiritu Sancto. Et peto, ut haec laus tam suaviter ac blande resonet in corde tuo paterno, sicut sonare. consuevit suo modo omnium citharoedorum ac mu- . | sicalium instrumentorum suavis modulatio in corde iucundo, statu iuventutis florido. Et in hac. laudis facula simul ascendat tuae laudis tam odorifera fumi virgula (1), tam gratiosa, acsi esset composita ex omnibus aromatibus myrrhae et thuris et universi pulveris pigmentarii: Tam speciosa, sicut cum vernali tempore flores herbarum pullulant in campis pulchris coloribus et arbores stant frondibus ornatis gratis odoribus. Sitque laudis huius facula tam amorosa ac deliciosa, ut in eam oculi tui delectabiliter ferantur, totaque caelestis aula resultet.

Et haec iugiter sine intermissione fervidissimo aestu et rapidissimo calore tui amoris sursum exsurgat, ex corde per devotam meditationem, ex labiis per fervidam locutionem, et ex omnibus operibus meis per sanctam ac caelestem conversationem. Et ^. haec laudis facula sua virtute omnes inimicos re- ^. pellat, gratiam augeat, finem beatum obtineat, et ` gloriam aeternae beatitudinis acquirat, ut finis huius laudis temporalis sit initium aeternae laudis patriae caelestis. Amen!

Footnotes

  1. Sap. 4, 16. ↩

  2. Phil. 1, 23. ↩

  3. Psal. 144, 9. ↩

  4. Matth. 24, 19. — ↩

  5. Rom. 8, 28. ↩

  6. Rom. 7, 24. — ↩

  7. Iud. 5, 12. ↩

Chapter 22 of 25