Skip to the text

4. Qualiter Christus in sacramento Eucharistiae sit devote recipiendus

Quoniam ad virtutum scholas, o summa et- aeterna Sapientia, ferventi desiderio properare, ac sedula mente eis intendere, doctrinae tuae utilitas et verborum tuorum gustata suavitas me provocavit, ubi, dum crebro invenio, qualiter mori ac vivere de- beo, fateor me in horum actuali exercitio propria ex fragilitate succumbere; atque ideo ad omnipotentiam tuam confugiens peto, ut, ad quae remedia in adversis recurrere debeam, ostendere tua pietate digneris.

SAPIENTIA: Septem Ecclesiae sacramenta, septem remedia sunt, per quae homo quodammodo in spiritualem creaturam regeneratur, fovetur et nu- tritur, et gratia mediante ad summum gradum per- fectionis promovetur. Inter quae tamen quodam excellentiori modo, divini amoris radius, ac caelestis gratiae quidam fluvius devotas animas feliciter incendens ac suaviter inebrians, de sacramento Eucharistiae noscitur peculiarius emanare. Nam sicut arida ligna materiam idoneam praestant igni materiali, et flammas eius faciunt in altum succrescere et se diffundere cir- cumquaque: sic revera hoc sacramentum, caloris spiritualis incentivum, igni divini amoris immensum praestat fomentum, et ipsum fovet, devote susceptum. Nam inter omnia amoris indicia, nihil est, quod adeo totum sibi rapiat animum diligentis, sicut dilecti desiderata praesentia: quae ceteris omnibus antefertur. Proinde in ultima cena dilectis discipulis memetipsum sacramentaliter obtuli, ipsisque ac omnibus huius sacrificii ministris in virtute verborum meorum potestatem hanc immensam delegavi, ut me corporaliter praesentem possint habere, qui per Divinitatis. praesentiam censeor esse ubique.

DISCIPULUS: Oro, Domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo! Tu es enim Dominus meus1, et ego servus tuus. Si bene adverti, dixisti te in hoc sacramento esse non figuraliter, sed realiter, non intentionaliter, sed corporaliter: quod an ita sit, precor humiliter edoceri, quia hoc magnam praestaret materiam te fervide | diligendi. |

SAPIENTIA: Certissime et veraciter et absque omni dubitatione in hoc sacramento contineor, Deus et homo cum corpore et anima, carne et sanguine, sicut cum prodii ex utero matris, et in cruce pependi, ac sedeo ad dexteram Patris.

DISCIPULUS: Ne, quaeso, indigneris, Domine mi, si loquar. Non enim ex radice infidelitatis sed ex admiratione immensa haec mea sententia. procedit. Valde namque mirabile videtur, si fas est dicere, qualiter corpus Domini mei formosum, cum suis debitis dim»nsionibus et omnimoda perfectione contineri possit sub Tomi minutis Aeclerum sacramentalium, sibi improportionaliter incommensuratorum.

SAPIENTIA: Qualiter corpus meum in sacramento contineatur, nulla lingua valet explicare, neque sensus aliquis percipere, nec ratio humana valet hoc apprehendere, sed sola fide convenit hoc scire. Hoc enim solius divinae virtutis operatio est immensa; et ideo fideliter hoc tibi credendum est, et cavendum a praesumptuosa perscrutatione. Verumtamen devotae simplicitati tuae prodesse cupiens, ad excitandum fervorem tuum, magis quam ad rei soli Deo cognitae manifestationem, verbis tuis simplicibus re- spondebo, viam sumens ex notis secundum se, tibi .- autem ignotis, ad ea, quae notitiam omnium mortalium excedunt. Dic igitur mihi tu, qui perspectivae Scientiae ignarus es, qualiter modica pupilla totum hemisphaerium caeli in se claudere possit, vel quonam modo speculum fractum in qualibet parte sui imaginem perfectam recipere possit, cum tamen haec sint inaequalia et improportionata. Et licet in hoc exemplo simplici maior sit dissimilitudo quam simi- litudo, sicut et quaelibet res naturalis maiorem im- portat in proposito dissimilitudinem quam similitudinem: nihilominus tamen ex his non incongrue accipi potest hoc videlicet, quod, si natura potest tot miranda in sua operatione, quare virtus auctoris naturae non se extendat ad longe maiora in sua operatione? Item, si possibile videtur, quod conditor orbis dixit et facta sunt universa ex nihilo, quare tam impossibilis videtur haec transmutatio? Et sive maior sit actus iste transubstantiationis creatione, sive minor sive aequalis, non inconsonum tamen rationi est credere, quod hic, qui mundum ex nihilo producere potuit, virtutem suam nequaquam ad hunc so- ]um actum limitaverit. Sed sicut omnia, quaecunque volüit, fecit; sic non eii iE po ssil PUEDAN om verbum, sed ei subest, cum voluerit, posse2. Unde ergo miraris unum, reliquum vero non miraris? Praeterea si credis, quod divina Sapientia de quinque panibus quinque milia hominum pavit: quaero, qualis.

fuerit materia, quae omnipotentiae suae tunc subser- jid viebat? H

DISCIPULUS: Ad haec respondere ex simplici- | tate mea nescio, nisi quod mirabilia opera Dei esse . 2 exclamo. J

SAPIENTIA: Sed et hanc quoque interrogationem simplicitati tuae congruentem subinferam. Dic, ` si credis te animam habere, vel aliqua entia invisi- | bilia esse.

DISCIPULUS: Ego non credo me animam habere, sed scio, cum huius rei cognitionem ex motu et sensu habeam et ceteris secundum traditionem sapientis huius mundi de anima diffinitivam. Item ratio dictat multa entia in rerum natura exsistere, quae nulli sensui subesse, poterunt; et fortassis plura operum Dei sunt invisa quam ea, quae sensus comprehendere potest: quod ex ordine universi optime dispositi diligens inquisitor faciliter invenire potest.

SAPIENTIA: Ex praemissis collige ad tuum propositum, quod videlicet longe plus intellectus cuiuslibet beati excedit intellectum cuiuscunque sapientis, quam intellectus sapientis intellectum alicuius idiotae; | et tamen experientia docet, quod multi illitterati pro impossibili habent ea, de quibus periti habent demonstrationem certissimam, sicut patet praecipue in geometria et astrologia. Sic in proposito, licet co- . gnitionem viatorum haec materia transcendat, qui et

: : 3 D irca manifestissima naturae intellectum caecutienem habere noscuntur: tamen hi, qui scientia beatorum perfruuntur, haec in Deo perfecte intuentur. Audi de hoc concionatorem ecclesiae dicentem! Est, inquit, homo, qui diebus ac noctibus somnum oculis non capit; e intellexi, quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem, eorum, quae fiunt sub sole. Quanto plus laboraverit ad quaerendum, tanto minus inveniet. Etiamsi dixerit sapiens se nosse, non- poterit reperire3. En quidam philosophus gentium pulcherrimum tibi de hoc protulit documentum! Cum enim numerum motorum or- bium sagacissime perquireret, et quaerendo deficeret, sic dicebat: Fortioribus haec relinquamus! Quot putas hi, qui sunt naturae profundissimi scrutatores, ratiocinationum subtilissimi venatores, et complexionum syllogisticarum acutissimi argumentatores, veri- tates scientificis deductionibus se habere in veritate gaudeant? Utique paucas. Nam et hoc sufficien-

"ter probat opinionum pluralitas, rationum contrarietas circa eandem conclusionem: quae tamen interdum adeo communis et accommoda est, ut per sua accidentia sensui subiaceat, ita ut videatur et sen- tiatur, quia est. Quodsi haec ita se habent in his, quae a natura sunt et quae in prospectu habentur: ea, quae in caelis sunt, et quae videri non possunt, sed omnem naturam excedunt, quis investigabit? Si terrena dixi vobis, ait Dei Sapientia, ef non creditis: quomodo, si dixero vobis caelestia, credetis?4. Tales sunt fidei, interdum surgunt ex hoc, quod homo ima- ginatur et iudicat de divinis esse sicut de humanis, et de supernaturalibus similiter sicut de natura constantibus. Sic autem non est faciendum, maximeque in proposito cavendum. Corpus namque Dominicum non est eo modo in sacramento, sicut corpus in loco, quod suis dimensionibus loco commensuratur, sed est ibi quodam speciali modo. Et si quaeris, qualis sit iste modus: dico, quod est talis, qui est proprius huic sacramento. Ad quem sciendum imaginatio tua pertingere non potest. Unde et intellectus tuus. tamquam caecutiens redigendus est im captivitatem in obsequium Christi5, et prae oculis habendum, quantum virtus infinita potest, cui omnis materia | oboedit ad nutum. Sed ef vocat ea, quae non sunt, tamquam ea, quae sunt6, licet homo haec videre non possit, ex defectu potentiae visivae oculi intellectualis. Exemplum commune satis de hoc habes de puero. in carcere nato et diu nutrito, qui pro mirabili haberet, si quis ei de cursu siderum et dispositione orbis ` multa narrare vellet. Proinde necessario valde divina. Sapientia ignorantiae humanae condescendens, prae- | dicta tamquam facultatem humanam excedentia | hominibus tradidit credenda: cui tamquam veritati | infallibili adhaerentes, solido fideles innituntur fundamento, maiorem inde certitudinem habentes, quam. si intellectui cuicunque sive proprio vel alieno in re. scita et proportionata inniterentur.

DISCIPULUS: Evidentissimis utique persuasionibus fidem mihi huius sacramenti astruis, et admi- b rationes noxias timidasque cogitationes animum in- | firmum impulsantes tollis. Ex his namque perpendo, |] quod stultus est intellectus quaerens impossibilia et perscrutari cupiens imperscrutabilia, qui operaki Dei solius magnalia scire contendit, et tamen in cognitione operationum naturae deficit. Quid amplius. necesse est mihi scire vel investigare? Scio et firmis- i A id7 2 Cor. 10, 5.8 Rom. 4, 17. s sime credo, quia tu es summa et infinita potentia, quae omnia potes: summa et aeterna Sapientia, qui omnia scis et vides: simplicissima et immutabilis veritas, quae mentiri et fallere non potes. Et ideo finis fidei meae, ancora spei meae, tu es nunc et in aeternum, sciens, quia beatus homo, qui sperat in te.

Quamobrem gaudete nunc viscera mea, quia, quod quaesivi, inveni, quod volui, obtinui, quod diu desideravi, nunc impetravi. Quare tristis es, anima med, et quare conturbas me?9.

lesum quaesisti, et lesum invenisti. Abesse dilectum tuum saepius hucusque causabaris, et cum quemlibet laetari de dilecti praesentia videbas, invidebas ac ingemiscebas eo, quod illum, quem tu diligebas, minime praesentem inveniebas. Dicebasque: O dilecti mei subtractio crudelis, cuius me sola pascit memoria! Litteras scribit, nuntios mittit; suam vero praesentiam subtrahit, et oculo quodam invisibili omnibus communi me respicit. Sed proh dolor, hoc amanti non sufficit. In lectulo meo per noctes ipsum quaero nec invenio10. In mensa circumspicio nec ipsum video. In lateribus domus meae vitem abundantem11 habere concupisco, et defraudor. Sic, inquam, dilectum habens, dilecto careo, quia praesentem mihi non invenio. Nubes eum de medio tulit; ad dexteram Patris consedit. Circa cardines caeli perambulat, nec nostra considerat12. O, utinam talis esset mihi dilectus, qui mihi etsi non semper, saltem frequenter adesset et conviveret, de cuius praesentia possem gaudere, et interdum de tribulationibus meis consolationem recipere. Sed nunc insperata mihi salus oriri visa est, et vox moeroris mutata est in vocem iucunditatis, et affectus quaerentis in affectum kd gratulantis. Nam; 4 quem plangebam abesse, nunc reperi adesse; et, quem longe esse credidi, nunc iuxta me esse inveni. Et ideo congratulamini mihi omnes, qui diligitis

Dominum, quia inveni dilectum meum, non solum |.

secundum divinitatem omnibus praesidentem, sed et secundum humanitatem sacramentaliter praesentem.

Inveni non quo aberat, sed ubi prius mihi non tam clare apparebat. Inveni, non ubi prius non fuit, sed quia me de sua praesentia novo quodam doctrinae radio illustravit. Occulta revelavit, absconsa in lucem produxit; et, quae prius sciebam tradente littera, nunc instruxit spirituali quadam et vivifica gratia. Mirum est, quod de cetero ab Ecclesia avelli potero, et quod non ibi die noctuque remaneo, ubi Dominum meum praesentem habeo, non solum spiritualiter, sed et corporaliter, non solum ut Deum, sed ut fratrem et amicum meum dilectum.

O quam gratus quandoque fuissem, si vel unicam guttam tam pretiosi sanguinis de dilecti mei apertis vulneribus in os meum recipere meruissem! Felicem me reputassem, si de eius pectore tam pretiosissimi liquoris stillicidium sumere potuissem. Nunc autem. diligentissima consideratione incipio advertere, quod. non solum unam guttam vel duas de manibus vel pedibus seu de pectore profluentibus recepi, quinimmo . totum sanguinem ipsius sumpsi, et corpus eius corpori meo sociatum est. O gaudium et exsultatio cordis —. mei immensa de tam ineffabili gratia mihi praestita a — dilecto! Nonne istud est maximum et praecipuum do- num et dignis laudibus extollendum, ad quod neque .

angelica natura audeat aspirare? Atque ideo utinam omnes artus mei, et tota virtus mea, et omnia inte- - riora mea in laudem tuam resolverentur, ut amori tuo pro posse meo respondere possem!

Tua praesentia meum vehementer accendit amo-

RE Re gu- d ue a pa.

rem; sed maiestas incutit timorem, Ratio consulit tantum hospitem revereri; amor cogit tam dilectum sponsum affectuose amplecti. Tu quidem es Deus meus et Dominus meus, sed et frater meus, et, si di- cere audeo, dilectus sponsus meus! En, quanta bona in te uno solo simplicissimo bono possideo! Non enim in te habeo hoc vel illud particulare bonum, sed summum bonum, in quo omnia bona tamquam in suo fontali principio continentur. O quam digne praesentia huius boni affectum debet movere! Et licet manifeste, prout in patria, hic videri in sacramento non possit, fervidus tamen affectus fidei fundamento innixus, in Deo tantum solidatus esse deberet, ut huius sacramenti praesentia in corde suo omnem terrenum affectum superaret.

Bene itaque appellatur sacramentum hoc. sacramentum amoris. Quid enim magis est amoris, quid dilectionis, quam coniunctio dilecti cum dilecto fa- miliaris? Nunc anima mea consolare, quia, quod quae- sisti, invenisti. Suscipe Christum praesentialiter et veraciter, quemadmodum Simeon ille iustus et timoratus ipsum praesentialiter suscepit. Nam diu in oratione hoc optasti; et ultra votum nunc, quod voluisti, obtinuisti. Licet enim Simeon ipsum visibiliter susceperit, tu autem invisibiliter, non tamen minus veraciter ipsum suscepisti. Denique sicut oculus meus corporeus nunc in sacramento non potest videre tuam humanitatem praesentem: sic nec prae- dictus Simeon te in ulnis portans videre poterat tuam divinitatem, nisi oculis fidei, sicut et ego nunc te praésentem video. Sed quid mihi de visu corporeo, cum beati dicantur oculi, non, qui vident secundum carnem sicut scribae et pharisaei, sed spiritualiter sicut electi discipuli? Quid ergo vis amplius, o anima, scire de tuo dilecto? Quid amplius requiris? Quid desideras? Certissime et absque omni dubitatione ipsum in sacramento habes praesentialiter, licet invisibiliter. : Sed attende divinam ordinationem! Nonne multo convenientius sub aliena specie quam sub propria forma hoc agitur mysterium? Quis enim tantae posset esse ferocitatis, ut ipsum praesumeret sub forma | carnis et sanguinis masticare? Unde divina Sapientia | optime disponens omnia providit, ut carne et san- . guine remanente sub specie panis et vini, quae communiter humanae refectioni deserviunt, hoc sacramentum sumatur. Quid aptius? Quid levius? Quid decentius poterat inveniri, quod et nobis congrueret et veritatem non desereret? Cum haec et similia opera tua magnalia et mirabilia tam peroptime disposita considero, o aeterna Sapientia, prae stupore deficio, exclamans in memetipso: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei13, qualis es in ipsa tua essentia, qui talis es ac tantus in rerum crea- — . tarum effluentia tam virtuosa! Nunc igitur rex meus et Deus meus, qui me non meis meritis ad officium sacerdotale dignatus es eligere et ministrum facere tantorum mysteriorum, ut possim te cotidie agnum immaculatum sumere et offerre: peto, ut doceas qualiter te digne valeam suscipere, ita ut sit ad gloriam tuam et salutem animae meae. Hoc sciens pro certo, quod nullus unquam rex tam magnus vel gloriosus tam honorifice et reverenter fuit ab aliqua susceptus civitate, nec aliquis carissimus amicus de via longinqua veniens. tam laetanter et affectuose . salutatus, nec sponsus dilectus a fideli sponsa tam — — gratanter et amorose receptus et reverenter tractatus, sicut anima mea te meum gratissimum imperatorem, dulcissimum amicum et hospitem, dilectissimum sponsum et amatorem hodie desiderat reci- pere et introducere in domum suam et in cubiculum cordis mei secretissimum, ibique tibi omnem exhibere reverentiam et impendere amorem ac deferre honorem a pura creatura creatori possibilem.

SAPIENTIA: Cum ad reverendum altare ascendis, sacrum Dei tui corpus et sanguinem fidei oculis respice, sic videlicet ut certissime et sine omni haesitatione, toto corde credas et ore confitearis, quod illa hostia consecrata sit verus Dei Filius, ex Virgine natus, qui mortuus est et resurrexit, iudex vivorum et .

mortuorum: ut sis de numero illorum, qui sunt veri Iudaei, non littera, sed Spiritu14, non secundum carnem, sed secundum promissionem; indutus confessione15 cordis et oris sicut vestimento, ut omnia interiora tua eum esse Dominum confiteantur, et omnia ossa tua idipsum proclament. Deinde cum reverentia debita et honore praecipuo occurrens Deo tuo, devotione quadam humili mirare, quod tantus

Dominus ad tantillum servum, et tanta nobilitas ad miserum vermiculum,, et maiestas tanta ad vilem leprosum dignatur venire; et dic cum metu et reverentia: Domine non sum dignus, ut intres sub tectum meum; sed confisus de tanta pietate et clementia, accedo infirmus ad medicum vitae, sitiens ad fontem misericordiae, egenus ad Dominum caeli et terrae, ovis ad pastorem, figmentum ad suum creatorem, desolatus ad meum pium consolatorem ac liberatorem.

Postea ardentissimo desiderio, manu cordis, haustu interiori, tam praeclarum suscipe sponsum, eius praesentia dulcissima delectatus. Et hoc est, quod super omnia deberet movere animum amorosum, cum scilicet cogitat se praesentem habere ipsum suum dilectum, suum amicum, pro cuius amore huic mundo cotidie moritur et omnem terrenum amorem - exsecratur. En huius mundi stulti amatores, quacunque die solummodo viderint domum, ubi dilectum esse meminerint, tota die illa amplius gaudent et laetiores redduntur! Perpende ergo ex hoc, quam digne gaudebit et vehementer exsultabit, qui non creaturam vilem, sed omnium creatorem, non stercus involutum, sed Dei Sapientiam humanatam recipit, sub hac visibili forma. Mirum, quod animus amorosus die illa, qua dilectum creatorem suum sumpserit, pro aliqua re temporali poterit contristari, quia absque dubio tam immensam pro tunc apud se materiam habet gaudiorum, quod merito omnem eventum contristabilem absorbere et annihilare deberet, sicut oceanus guttam in se receptam aceti.

Demum si sacramenti huius saporem tibi inexpertum experiri desideras, cura animam tuam prius abstrahere a negotiis saecularibus, a vitiis et carnalitatibus, ut eius sumptionem praecedat profunda contritio et pura, confessio. Itemque actualis devotio te potius trahat quam indulta consuetudo. Ardentissimis affectionibus et sanctissimis meditationibus tamquam rosis rubescentibus et liliis albescentibus hospitiolum cordis tui ei adorna, et thalamum tanto sponso per veram cordis pacem praepara! Et cum praesentem senseris, inter cordis brachia ipsum reclina, per exclusionem omnis terreni amoris et inclusionem sponsi caelestis! Deinde devota anima me audire faciat vocem suam, cantando mihi de canticis Sion. Cuius melodia ex triplici proportione composita suavissimum reddit sonum, videlicet ex perfecta oblivione terrenorum, fervido affectu aeternorum, et laudis quadam inchoatione spirituum beatorum. Felix, qui haec gustu interno percipere meruit, qui haec per veram experientiam magis quam per verba —- vel scripta cognovit! In hac felici unione si concessa fuerit desuper ineffabilis pausatio, raptica quaedam contemplatio et inusitata fruitio illius summi et veri praesentis boni, quae animam sursum trahat et ad puram contemplationem dilecti paulisper transmigrare faciat: gratias referat bonorum omnium largitori; nec se verbis effundat, sed secretum secretum teneat sciens, quia animalis homo non percipit ea, quae sunt Spiritus, sed stultitia illi videtur16. Neque alienus vescetur ex eo17. Sed cum profundo cordis gemitu in hanc vocem erumpat et dicat: Vere tu es Deus absconditus18; et quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis terrestris ascen- ' dit19, non solum, quae Deus electis suis in futuro reservavit, sed nec ea, quae in hac vita suis amatoribus dare consuevit. zn

DISCIPULUS: O mira et stupenda cordis mei caecitas et duritia ingemiscenda! In abundantia namque maxima spiritualium divitiarum tam longo tempore pauperrimus exstiti; in copia tantarum deliciarum miser fui; in redundantia gratiarum aridus remansi! Miser ego, Tantalus alter ego. HRubescentes rosas delectabiles de rosario tuli, nec earum suavem percepi odorem. Flores vernantes manu gestabam, et pulchritudinem | eorum non advertebam. Oculos . apertos habui, et ex ignavia ad tot mirabilia non respexi. Stillicidia caelestia recepi nec sensi. Ad mensam deliciosissimam cotidie invitatus fui, et vacuus ac macie confectus inde recessi. O mi Deus, tibi con- . queror cum intimo gemitu cordis mei, quod tam diu longe a te aberam, et tu mihi tam prope fuisti. Tu mecum eras et ego tecum non eram, quia me curis tationis cor meum tibi, meo amabili, cum affectuosa inclinatione exhibuit.

Propterea nempe, quia tu, Deus meus et Do- minus meus, amor meus es cordisque mei thesaurus pretiosissimus: ideo tuae praesentiae debuit cor aggaudere, animus applaudere, oculi laetanter arridere, os iubilare, labia te benedicere et glorificare, et singula quaeque membra et artus, tui ostendere signa amoris. Quis enim ignem in sinu suo potest tenere, ut non comburatur20, et amorem ignitum praesente amabili abscondere, ut non prodatur? Velit nolit proditur lumine ille suo. Vide ergo, quam ne- .

gligens amator tu es; atque ideo non amator, quia negligens. Intensus namque amator negligens esse non potest. Operatur enim magna, si est; si autem non operatur, amator non est. Quod fecit ille tuus symphonides, homo secundum cor tuum, qui nudatus velut unus de scurris, cum organis armigatis, totis viribus saltavit coram arca21: in qua solum fuerunt res corporales umbram futurorum habentes22, quae nunc veritate detecta ad lucem prodierunt. Nam hoc sacramentum continet manna, non quidem hoc, quod manducaverunt hi, qui in deserto mortui sunt, sed panem caelestem, quem qui manducaverit, vivet in aeternum.

Et ideo nemo mihi de cetero molestus sit23, si haec magnalia opera mirifice extollo; quia, si cuncta corporis mei membra innumerositate arenam maris excedentia, essent organa dulcisona, et omnes potentiae meae essent voces iubilosae: his omnibus te laudare cuperem totis viribus meis, conditor orbis.

S fuisti, negligenter et festinanter praeteriij quod neque vocem quidem devotae salu- c :

  • f x»:

Flens insuper ac dolens, quod hucusque ad hoc cae- leste mysterium intellectum habui tam excaecatum et affectum induratum, eo, quod nimis superficialiter transivi nec ponderanda ponderavi, et me ad tantam gratiam non melius habilitavi. Sed nunc expansis in modum crucis manibus et erectis in caelum luminibus, precor veniam de omissis. In tenebris namque desidiosae inconsiderationis fui usque adhuc. Nunc autem lumen sapientiae tenebras propulsavit et te mihi affectu quodam ineffabili demonstravit, desidiam depulit et fidem dormitantem excitavit. Restat ergo nunc, ut, quem tua grata praesentia veluti pane vitae et intellectus cibasti, potu quoque sapientiae , salutaris potando instruas, respondens tuo famulo ad quaesita. Primo igitur quaero, quid per tuam praesentiam - conferas homini te devote in sacramento suscipienti.

SAPIENTIA: Quaeso, unde procedit haec inter- rogatio? Amator es tu, an mercenarius? Putasne hanc interrogationem idoneam esse animo amoroso? In- tense amans, dummodo suum amatum habeat, non multum alia curat. Dilectum quaerit, et ideo di- lectum habendo bonum utile dissimulando transit.

Pro amore quaeris an pro amoris mercede? Quid melius, quid utilius, quidve pretiosius habeo memetipso? Qui habet hoc, quod noscitur amare, quid ulterius debet hic desiderare? Qui seipsum totum amico dedit, quid, quaeso, ei negavit? En in sacramento meipsum tibi tribuo, te tibi ipsi aufero, et te in meipsum converto. Non enim tu me mutabis in te, sicut cibum carnis tuae; sed tu mutaberis in me24. Sed fortassis nondum in amore perfectus es, non solum amorem sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me.

nix - EREN NES , | ^ MEE Va pari y PE.

sed eius aliqualem diligens mercedem. Ideo nunc tibi respondeo per interrogationem aequipollentem. Dic mihi, quid confert solis fulgor aéri, cum in tota vir- - tute sua absque nube rutilat, et ipsum quasi perpendiculariter penetrat in tempore meridiano? Vel quid praestant micantes pliades aut lucifer radiosus caliginosae nocti? Aut certe quid decoris affert vernalis serenitas terrae hiemali glacie constrictae?

DISCIPULUS: Multum utique fructum, et magnum decorem singula haec secum afferre dubium non est.

SAPIENTIA: Magna quidem haec tibi videntur atque gloriosa, quia nota sunt et comprehensibilia. Sed revera dona spiritualia in sacramento collata, suo modo sunt multo maiora. Nam minima gratia gratum faciens, quam in sacramento devote sumens .

meretur recipere, magis animam in futuro spirituali irradiatione clarificabit, quam aliquis solaris radius aérem purum possit illustrare, cum spiritualia incom- parabiliter excedant corporalia. Tacitis nihilominus divinis et .occultis quibusdam illuminationibus, quibus anima interdum etiam in hac vita aerumnosa meretur perfundi in tantum, ut sibi putet abys- sum claritatis aperiri: quae tamen a nullo sensu : comprehendi possunt, sed a solis recipientibus cognoscuntur. Item talis gratia maioris illuminationis:

in futuro seminarium exsistit, quam si omnia sidera caelestia in vicino terrae posita essent25, et hunc mundum tota virtute sua illuminarent. Item talis.

gratia fideliter reservata, maiorem praestabit animae in futuro venustatem et pulchritudinem spiritualem, quam aliqua aestas cunctis terrae germinantibus corporalem praestare potuerit unquam decorem.

Be.

ue qox:

Et, si vis haec omnia certius nosse, diligenter perpende conditiones huius sacramenti! Nonne divinitatis radius in hoc sacramento velatus, in patria autem clarus et manifestus, praestantior est ad clarificandam animam sibi hic per gratiam unitam, in futuro autem per gloriam, quam sol iste visibilis ad iluminandum totum aéris hemisphaerium? Nam ipse solus est, qui illabitur essentiae, et spiritus beatos seipso replet, ut unus iam cum eo spiritus fiant. O quanta erit gloria, quam immensa claritas, cum anima tota extra se posita, tota in Deum transformabitur! Item corpus meum glorificatum, hic fideliter cum gratia sacramenti sumptum, nonne totam caelestem curiam et quamlibet electam animam maiori venustate valet decorare, quam cursus siderum et varietas temporum terram hanc corporaliter possint adornare? Item anima mea nobilissima et verbo vicinissime unita, in hoc sacramento contenta, nonne maioris est luminositatis suo modo formaliter et effective, quam sint omnia astra matutina et sidera vespertina? Et haec omnia fideli animae ex sacramenti huius debita perceptione in futuro largientur, exceptis aliis gratiis et utilitatibus cotidianis, magnis et innumeris, quae et saepius replicantur.

DISCIPULUS: Stupeo, cum audio tot insignia de hoc glorioso sacramento mirabilia. Sed précor, ne spernas unam, quam propono, dubitationem. Ex quo tu, omnipotens Deus, hoc venerabile sacramentum tam innumeris et gloriosis effectibus spiritualibus dignatus es decorare, non solum in futuro, sed et in praesenti: quaeso, quare hoc totum sic est occultum t absconditum, ut paene a nullo percipiatur, nec eius virtus, si audeo dicere, credentibus satis apparere videatur? Quid circa alios agatur, nescio, cum non sim explorator conscientiae alienae. Hoc unum in me m liu.

aliquoties expertus sum, ET cum ad sacrosanctum. corpus et sanguinem Dominicum accedere volui, quo tanta bona procedere audivi, in tanta Du. duritia et mentis quadam hebetudine me inveni ac- cedentem et recedentem, quod omnium spiritualium illuminationum et divinorum charismatum de hoc sacramento procedentium, prout advertere potui, tam expers remansi, quod nec in aliquo suavem eius gustum in me sentire potui, sed sic sine fructu remansi, acsi penitus nullum effectum ipsum sacramentum in. se haberet. O magnum consilium altissimi! O, si auderet famulus insipiens et stultus reprehendere Dominum sapientissimum et irreprehensibilem, omnia peroptime disponentem! Quare, quaeso, tanta et tam immensa bona sic occultasti? Nonne melius esset, ut evidentioribus indiciis et manifestioribus experimentis fidem tantorum instaurasses mysteriorum?

SAPIENTIA: An ignoras, quia per fidem ambulas et non per speciem26? Sed, quod sensus indicat, experientia probat, fides qualiter potest recipere? Quinimmo necesse est fidem deficere, ubi demonstratio cognoscitur locum habere; et per consequens meritum fidei peribit praeclarum. Si ergo vis sacra- | menti huius mysterium experientiae committere, ne esse erit fidem et fidei merita de medio tollere. Et quid, si electus aliquis cogitationes timidas praetervolantes sentit, nec tamen consentit? Utique coronabitur, si legitime certaverit. Aperi, quaeso, librum cordis tui et vide, quam evidentissima cognitione huius sacramenti mysterium datur cognosci quorundam cordibus.

Equidem, etsi non semper, quandoque tamen ex gratia et privilegio speciali datur quodammodo inef- fabiliter percipi veritas huius sacramenti, ita ut, si ru j AAE E : Rec X : Ü ris I. 2 possibile sit esse aliquam scientiam maiorem et cer- tiorem scientia fidei, per hanc datur sciri et cognosci huius inaestimabilis sacramenti verissima exsistentia, ut pro tunc fides quodammodo actualiter cessare videatur, et res putetur transisse in veram perfectamque cognitionem. Hoc quidem dixerim non secundum communem cursum, cum omnium scientiarum elementa et principia haec excedat cognitio. Nec ipsis quidem carissimis haec gratia semper aderit, Deo melius eis per fidei principia providente27; sed solum interdum, cum videlicet anima ad superna rapitur, et ad caelestia mysteria cognoscenda elevatur, prout tunc divina gratia: haec vel his similia dignatur ma- nifestare, quae revelat occulta de tenebris28, et aenig- maticas ac sensibiles interdum dat supergredi manifestationes, et ad invisibilia et arcana secretorum29 Dei extollit.

A quibus tamen cum avulsus fuerit, rursus re- dibit ad consueta fidei documenta, priorum paene ignarus. Igitur ex his patenter collige, quod hoc sacramentum non ideo minus verum est, quia spiritualis eius effectus invisibilis vel sensibiliter imperceptibilis est. Nam praesentia divina ibidem exsistens lux est, non quidem talis, quae ab oculo corporeo videri possit vel quae se ad exteriora diffundit, sed quae a solo intellectu divino vel saltem ab ipso bea- :

tificato videri possit, et quae in suiipsius essentia lux essentialiter exsistit. Nam et substantiae spirituales, quanto fuerint nobiliores, tanto simpliciores. Minima nempe quantitate, sunt maxima virtute.

DISCIPULUS: O quam pauci sunt in hoc mundo, qui diligenti sollicitudine curent ponderare sacra- d menti huius pretiosissimam virtutem et utilitatem! Accedunt quidem arida quadam ducti consuetudine, morem communitatis sectantes: festinantes, non ut accedant, sed ut recedant: festinantes non ex affectu. devotionis, sed ex defectu divini fervoris; et ideo sicut vacui accedunt, sic et inanes ac sine gratia recedunt. Et hi sunt sicut animalia non ruminantia, quae in lege tamquam immunda reiciebantur[^30]. Non enim studiose recogitant neque pertractant, quem recipiant, vel quanta bona seu mala hinc inde sequantur bene vel male recipientes. Sed, etsi super- ^. ficialiter fortassis et quasi perfunctorie hoc eorum memoriae occurrerit, statim velut parva scintilla in « frigido pectore exstinguitur, et ultra non comparet.

SAPIENTIA: Tria sunt genera hominum sacramentaliter me recipientium. Quidam sunt omnino ` indispositi, sicut illi, qui sunt criminalibus involuti. | Quidam bene dispositi, sicut perfecti. Quidam medio | modo se habent, sicut indevoti. Primi merentur aeter- y nam mortem, et temporalem maledictionem. Secundi vitam aeternani; et spiritualem benedictionem. Tertii E. panem aridum et cibum insipidum comedentes, eius " non percipiunt suavitatem. $

DISCIPULUS: Quid, si homo fragilis peccata aliqua occulta fortassis commisit, sed in procinctu di accedendi de peccatis conteritur, et facit secundum i statuta Ecclesiae hoc, quod potest, numquid audebit de tua gratia homo hic peccator. accedere?

SAPIENTIA: Si vere conteritur, et consilio spiritualium utitur medicorum, iam proprie loquendo. peccator non est. Maria Magdalena dum corde compuncta ad pedes Domini accessit, et lacrimis eos riga- amplius non fuit, quia ei Christus peccata dimisit.

DISCIPULUS: Unusquisque in sensu suo abundet30.

Ego autem in proposito vere existimo, quod huius sacramenti divina mysteria omnem virtutem transcendant, et omnia mirabilia opera Dei in hoc mundo superexcellant.. Quis enim vivit in hoc mundo tam pure vel innocenter, qui sit idoneus minister vel susceptor huius sacramenti? Vel quis praesumere audeat de semetipso, quem Petrus Apostolorum princeps inclitus expulit dicens: Exi a me, quia peccator sum, Domine31? Sic et ille, cuius fidem singulariter in Israël Dei Sapientia laudabat, dixit: Non sum dignus ut intres sub tectum meum32. Quis igitur natus de muliere, se condigne ad tanta mysteria poterit praeparare?

SAPIENTIA: Inter natos mulierum non surrexit, qui ex sola virtute et iustitia operum suorum tamquam ex, condigno se sufficienter praeparare possit; etiamsi unus homo haberet naturalem omnium angelorum puritatem, et omnium comprehensorum munditiam et claritatem, omniumque viatorum merita per vitae austeritatem: ex his omnibus circumscripta divina gratia, non fieret satis idoneus ad percipienda tanta mysteria.

DISCIPULUS: O Deus aeterne, quam terribile est mihi meisque similibus peccatoribus hoc audire. Heu, heu Domine Deus, ef si caeli non sunt mundi in conspectu tuo33, et in angelis tuis reperisti pra- vitatem, homines quoque magnorum operum te non merentur ex iustitia sua recipere: Vae mihi, quid erit aegrotus festinat ad medicum, et pauper divitis quod potest, divina pietas supplet per gratiam hoc, divinae pietatis, quam ex consideratione propriae de nobis, qui in i Juto peccatorum Sont -volutamur, sed et velut claudus in limo, sic in ipsis nostris E "utcunque bonis operibus modicis fluctuantes in duas E: partes claudicamus34: Qui parum vel nihil devotionis habemus, nec de ipsis quidem negligentiis nostris, prout oportet, compungimur? Cum quanta nobis formidine merito est accedendum, et timendum, ne forte hoc, quod deberet cedere ad veniam, cedat ad ruinam.

SAPIENTIA: Attende diligenter, quod hoc pietatis sacramentum est in remedium institutum; et. ideo quandocunque homo facit hoc, quod potest, habilitando, se ad gratiam, sufficit. Nec requirit Deus ab homine hoc, quod sibi viderit impossibile esse. Quandocunque igitur suscipiens facit hoc, ad quod pervenire sine gratia non potest. Et ideo ceteris paribus potius est accedendum ex confidentia fragilitatis abstinendum, quamvis utrunque pro loco et tempore reddatur commendabile. Nonne pulsat ad ostium? Accede, pulsa nihil haesitans! Medicus est et piissimus distributor, largissimusque remunerator. Ipse solo verbo restaurat universa. Sua praesentia curat vulnera, medetur corda. Tristi- tiam depellit, et cordis laetitiam tribuit. Quis ergo tam inconsulte audeat dicere, quod hi, qui sunt spiritualiter infirmi, non debeant accedere ad eum, qui /anguores humanos tulit, et infirmitates — ipse portavit35? Ecce mulier inmunda accessit retro — et tangens eum est sanata36. Peccatrix, dum eius : osculatur pedes, est mundata37. Chananaea, dum se- quitur nec destitit, exaudita est38. Leprosi acce- dentes curati sunt. Caeci, daemoniaci, paralytici et cuncta naturae monstra, dum credunt et accedunt, salutem consequuntur. Nam virtus de illo exibat, et sanabat omnes39. Sed et publicani et peccatores, dum appropinquant ad lesum, veniam merentur.

Quinimmo convivium atque hospitium eorum non. spernit, qui non venit vocare iustos, sed peccatores in hunc mundum (3) Unde non inconvenienter dici potest, quod, sicut adventus eius in carne fuit in salvationem peccatorum, sic et haec salutaris hostia sit fidelibus collata in remedium peccatorum. Nam et Dei Sapientia in ultima cena, in institutione huius , salutiferi sacramenti sic dicebat: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur; et hic est calix, qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum40. Quapropter, cum feceris quod in te est, accede se- cure, absque trepidatione, in fide et caritate, nihil i haesitans de ipsius pietate.

DISCIPULUS: O verbum gratiosum et amabile, ut et ego miser peccator, propriae conscius pravitatis, audeam accedere ad Dominum maiestatis! Sed nunc quoque obsecro, ut dicas mihi, utrum melius sit fre- quenter accedere vel rarius ad hoc caeleste sacra- mentum.

SAPIENTIA: Super hac re communem et notam egregii doctoris Augustini accipe sententiam, qui utrunque pro loco et tempore dicit esse commendabile, ut et pro reverentia interdum abstineatur, et ex devotione nihilominus accedatur. Quibus vero ex frequenti accessu reverentia sacramenti pariter

T3085 3 St S F et devotio accrescit, his frequentatio ipsius utilis * erit (1).

DISCIPULUS: Sed quid de his, qui quasi semper - in eodem videntur permanere affectionis confinio, non percipientes se ex hoc multum proficere, sed neque deficere notabiliter? Adhuc quoque frequenter sentiunt se duritia quadam oppressos, ita, ut eis caelum desuper aéreum et terra videatur esse ferrea41, ex ariditate spirituali et cordis duritia. Et licet solitum numerum expleant psalmorum et orationum, et se per confessionis lavacrum expurgent, corde tamen duro et affectu remanent frigido, nec gratiae spiritualis gustum aliquem percipiunt. Sed et illud subinferam, quod satis quidem flebile et afflictivum est bonarum mentium, quae crebrius hoc conqueruntur, quod videlicet interdum in eius perceptione gratia notabilius more solito se subtrahere videatur, ita, ut quodammodo sequentem se spernere et clamantem post se fugere putetur. Hoc mihi prorsus satis videtur mirabile pariter et lamentabile.

SAPIENTIA: Multis ex causis atque modis duritia talis animam devotam affligere consuevit, ut expertorum exstat sententia. Quibus omnibus praeter-

(1).S. Augustinus, Epist. 54, n. 2: Rectius inter eos fortassis dirimit litem, qui monet, ut praecipue in Christi pace maneat; faciat autem unusquisque quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum. — S. Thomas, 4, dist. 12, qu. 3, a. 1, qu. 2: Si quis experimentaliter cognosceret ex quotidiana sumptione fervo- rem amoris augeri, et reverentiam non minui, talis deberet cotidie communicare. Si autem sentiret per quotidianam frequentationem :

reverentiam minui, et fervorem non multum augeri, talis deberet interdum abstinere, ut cum maiori reverentia et devotione postmodum accederet. — Gennadius, De ecclesiast. dogmat., c. 53: Quotidie Eucharistiae communionem percipere nec laudo nec vitupero. (Sententia s. Augustino passim adscribitur).

missis, hoc solum teneas, ut quandocunque per diligentem inquisitionem te eidem causam dedisse non inveneris, sed, quod tuum erat, fecisti, si super hoc mentis duritia permissione divina emerserit, quae electos suos mille modis tribulare consuevit: non te res haec frangat, nec te notabiliter huius rei causa a salutari hoc sacramento subtrahas, sciens, quod divina pietas salutem animae saepius secretissime et fidelissime operatur, cum solo fidei subsidio anima innititur, nec aliqua dulcedine spirituali fulcitur, non minus, quam si prosperitate spiritualium charismatum afflueret, nec tamen in his se, prout oportet, caute teneret. Et ideo interdum tales gratiae utilius subtrahuntur, ut subtractae avidius repetantur, et receptae cautius conserventur, et, ut sic anima dilecta in humilitatis schola exercitetur.

Porro unum est, quod valde notabile-est et quod debes attendere diligenter, scilicet, quod hic praemissus spiritualis sapor ac internus quidam gustus non est fidei debitus effectus, neque est praesentis temporis, sed est aeternae beatitudinis; et cum datur in sacramento vel extra, gratias age; cum non datur, gratias age, et patienter sustine, sciens, quia non est in potestate tua, sed summi et benignissimi largitoris, qui non, prout vis vel quando vis, sed quando sibi placuerit, dabit, prout iudicaverit esse ad suam lau- dem et tuam utilitatem. Notandum quoque, quod summum illud bonum est tam copiosum et infinitum, ut quantomagis percipiatur, tanto participans quodammodo capacior ipsius efficiatur. Unde et in hoc sacramento saepius contingit, quod, quanto ex timore inordinato se quivis notabilius ,subtraxerit, tanto de die in diem differendo maiorem indispositionem incurrit. Melius est ceteris paribus accedere ex amore, quam abstinere ex timore. Melius est singulis hebdomadis vel etiam diebus accedere cum

  • £ * Y r Kd "T / (a ] Vis vera humilitate et imperfectionis propriae recogn 3 tione, quam semel in anno, propriae iustitiae ex praem t sumptione. - T

DISCIPULUS: Dic, quaeso, quae sit hora, quad principalissime debet accedens attendere, et se totum |. recolligere, atque ad eius gratiam praeparare (1). x

SAPIENTIA: Ipsum nunc illius sanctissimae susceptionis et spiritualis masticationis, quia tunc caelum quodammodo aperitur, et Filius dilectus animae dispositae corporaliter et spiritualiter mittitur et unitur, propter quod et missa a missione paterna appellatur.

DISCIPULUS: Quid de his, qui maximo cum de- Siderio te in sacramento recipere concupiscunt, et tamen hoc, quod desiderant, habere non possunt? Vident ante se huius sacramenti ministrum stantem et te sumentem. Respiciunt et prae desiderio cordis |. brachia ad te extendunt, os animae aperiunt, te re- .— cipere cupientes; nec est, qui exaudiat, qui te porrigat et animam esurientem impleat tua praesentia ^. desiderata. Tu.scis, quod videre et non gustare mul- tum est afflictivum amanti animae.

' SAPIENTIA: Sunt, qui me in hac mensa sacra- | mentaliter recipiunt, et tamen ieiuni recedunt. Et . sunt, qui hac mensa fraudantur et tamen de plenitudine eius copiosissime inebriantur. Nam illi quidem solum sacramentum, isti autem sacramentum et . eius virtutem percipiunt (2). à

NICE NEM EN.

DISCIPULUS: ipe duo mihi i hac materia ya dubia restant, videlicet, utrum aliquid plus "hic habeat, qui te corporaliter et spiritualiter manducat, vel hic, qui solum spiritualiter, idest quantum ad effectum sacramenti. Et ratio dubii est, quia nosti eum, qui dicit: Crede et manducasti (1). Item, quam diu remaneat istud reverendum sacramentum, postquam fuerit ab homine sumptum.

SAPIENTIA: Revera ampliorem materiam devotionis et gratiae habet, qui utrunque suscipit, quam qui alterum tantum, quia simul habet donantem cum dono, causam cum effectu. De secundo satis habes manifeste Patrum sententias, quod videlicet :

corpus Dominicum tamdiu manet, quamdiu manent species sacramentales (2).

ORATIO AD SACRAMENTUM.

Ave, sanctissimum corpus Dominicum in hoc sacramento contentum! Te confiteor labiis, te toto corde diligo, te totis visceribus concupisco. Dignare, quaeso, hodie infirmam animam te salutarem victimam et fontem omnium gratiarum recipere cupientem tam clementer et gratiose invisere, ut medelam in corpore et in anima tua ex praesentia gaudeam invenisse.

Ne respicias, Domine, ad iniquitates et negligentias meas plurimas, sed ad miserationes tuas infinitas!

a. 3, ad 1 (de communione spirituali).

“in hoc sacramento... quousque species sacramentales manent, quibus cessantibus desinit esse Corpus Christi sub eis.

Tu namque es, per quem orbis terrae est creatus et sanatus: per quem omnes herbae et cunctae res virtuosae suas sortiuntur virtutes. Tu es agnus ille immaculatus, qui hodie pro totius mundi redemptione Patri aeterno victimaris.

O manna dulcissimum, o nectar suavissimum, confer ori meo tuae salutaris praesentiae mellifluum | gustum! Accende in me caritatem tuam, exstingue vitia, virtutes infunde, gratias adauge, salutem mentis et corporis tribue! Inclina, quaeso, caelos tuos et descende ad me, ut tibi coniunctus et unitus tecum pariter unus efficiar spiritus.

O venerabile sacramentum, per te, quaeso, omnes inimici mei repellantur, peccata dimittantur, et omnia mala per tuam praesentiam excludantur. Bonum propositum tribue, mores corrige et omnes actus meos in tua voluntate dispone! Intellectus per te, Iesu dulcissime, hic novo lumine illustretur, affectus inflammetur, spes roboretur, ut vita mea emendata semper proficiat in melius, et tandem conferatur exitus beatus. Amen.

Footnotes

  1. Gen. 44, 18. ↩

  2. Sap. 12, 18. ↩

  3. Eccle. 8, 16-17. ↩

  4. Ioan. 3, 12. ↩

  5. Psal. 41, 6. (B) Psal; -1275 51 ↩

  6. Cant. 3, 1. ↩

  7. Rom. 11, 33. ↩

  8. Psal. 103, 1. ↩

  9. 2 Cor. 3, 6. ↩

  10. Eev: 22, 10. ↩

  11. Is. 45, 15. ↩

  12. Iob 22, 14. ↩

  13. 1 Cor. 2, 14. ↩

  14. Prov, 6, 27. ↩

  15. 2 Reg. 6, 14. ↩

  16. S. Augustinus, Confession. VII, 10: Nec tu me in te mutabis, ↩

  17. Iob 12, 22. ↩

  18. Hebr. 10, 1. ↩

  19. 1 Cor. 2, 9. ↩

  20. Caesar. Dial, X, 44. ↩

  21. Luc. 5, 8. ↩

  22. Is. 45, 3. ↩

  23. Gal. 6, 17. ↩

  24. 2 Cor. 5, 7. ↩

  25. Hebr. 11, 40. ↩

  26. Lev. 11, 26. ↩

  27. Rom. 14, 5. ↩

  28. Is. 53, 4. : ↩

  29. Matth. 8, 8. ↩

  30. Matth. 15, 22. ↩

  31. Luc. 6, 19. ↩

  32. Luc. 8, 44. ↩

  33. Iob 15, 15. ↩

  34. S. Thomas, III, qu. 80, a. 8, ad 6: Maxima devotio requiritur in ipsa sumptione huius sacramenti, quia tunc percipitur — | sacramenti effectus. o ↩

  35. Deut. 28, 23. ` ↩

  36. Matth. 9, 13. ↩

  37. Luc. 7, 37. ↩

  38. S. Augustinus, Tract. 25 in Io. n. 12: Ut quid paras dentes et ventrem? Crede et manducasti. — S. Thomas, III, qu. 79, ↩

  39. S. Thomas, III, qu. 80, a. 1-3; qu. 79, a. 3. — (Guigo) - Gulielmus a S. Theodorico, Ep. ad fratres de monte Dei I, c. 10, n. 30: Sacramentum sine re sacramenti sumenti mors est, res vero sacramenti etiam praeter sacramentum sumenti vita aeterna est. ↩

  40. 1 Cor. 11, 24. ↩

  41. S. Thomas, III, qu. 76, a. 6, ad 3: Corpus Christi remanet ↩

Chapter 21 of 25