1. E De diversitate admiranda doctrinarum atque discipulorum
avidus sapientiae discipulus, et narrationem virorum nominatorum investigabat. Versutias parabolarurm scire cupiebat, et occulta proverbiorum | exquirebat. Cor suum íradidit ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum1, supplicans ut ipsum de hac vita migrare non sineret, antequam ad cognitionem verae et summae philosophiae perveniret. Interim vero dum de studio ad studium pergeret, et undique hoc quod sitiebat avide quaereret, nec usquam idipsum, quod quaerebat, sed eius imaginem inveniret: quadam vice, videre sibi videbatur, quasi quandam sphaeram auream, mira amplitudine diffusam, et pulchritudine gemmarum perornatam. Ubi cuncta-
Sapientiam omnium antiquorum exquirebat quidam.
rum artium et scientiarum magistri et scholares in- numeri degebant. In sphaera autem praedicta duae mansiones distinctae fabricatae erant, et quaelibet - harum suos doctores et discipulos habebat. Prima quae et inferior, videlicet liberalium artium et mechanicarum ac philosophorum diversorum, innumeram multitudinem continebat. Ibi astrologi in astrolabio suo ludebant. Physici naturas rerum subtiliter considerabant. Geometrici cum dimensionibus se occupabant. Musici certas vocum proportiones dabant; et quaelibet facultas ea, quae ad se pertinebant, tractabat. Quod medicorum erat, medici tractabant; fabrilia fabri. Verum hi omnes quasi velamen super faciem habere videbantur; et cum aestu vehementissiimo laborarent, dulci quodam poculo recreabantur, quod tamen sitim ad plenum non exstinguebat, sed ariditatem generans, sitire magis ac magis faciebat.
In quibus scholis dum praedictus discipulus pau-- lulum substitisset, gustato huiusmodi poculo nauseam habere cogpit. Quam ob causam has resignans, ad secundam mànsionem accessit. Erat autem mansio illa pulchra valde, et mira varietate picturarum decorata. Stans igitur ante ostium, talem reperit ibidem superscriptionem: Haec est schola theologicae veritatis, ubi magistra aeterna Sapientia, doctrina veritas, finis aeterna felicitas. Quibus perlectis festinanter accurrit, et scholas intravit, cupiens totis visceribus huius scholae discipulus esse, per quam sperabat se ad finem desideratum pervenire. Fuerunt in hac schola tres studentium ordines atque doctorum. Quidam in terra prope ianuam se- debant, gustu carentes, et vultum ad exteriora con- versum habentes. In ore eorum mellea quoque verba, ab ore Sapientiae procedentia, in liquorem felleum convertebantur. Ex quo potu inebriati, spiritu quo- - dam inflatorio distendi videbantur, ita ut statim in superbiam se erigerent, regum animos induerent, praelaturas et gradus diversos ambirent, ac promotiones quaererent, et in magnis et mirabilibus super se ambularent2. Speculationi scibilium solum intendebant, affectu vero frigidissimi remanebant.
Ex ore eorum quasi farina subtilissima procedebat, et subtilia texebant3. Vox eorum quasi aes sonans, aut cymbalum tinniens4, aures hominum verberabat, sed ad cor minime pervenit. Coram oculis eorum velut nigri Aethiopes daemones ludentes saltabant, et eis cathedras honoris crebrius proponebant. Quibusdam aurum et argentum et latas possessiones ostendebant. Quibusdam vero longa et colorifera pallia induebant, et almucia delicata capiti eorum superponentes, procedere eos gradu ambitioso faciebant. Qui obducto supercilio, attonitos habentes oculos5, caput moventes ac digitos extendentes, sapientiam suam cunctis transeuntibus, buccis crepantibus ostentare ambiebant. Sicque sapientiam Studentes, et insipienter viventes, ab inimicis callide deludebantur. Eratque omnium istorum unus labor et intentio, ascendere et apparere.
Nam et ob hanc causam solummodo in studio laborabant, ut postmodum maiores libertates ad peragendam corporis curam in desideriis assequi possent, et facultatem faciendi, quae vellent, ampliorem sine contradictione haberent. Leonem quippe rugientem quis audeat provocare? Rem mirandam discipulus in hac mansione advertit, et risu dignam. Nam caelitus delapsa quasi pila argentea inter eos currebat, quae ex sua pulchritudine et pretiositate omnium in se aspectum provocabat, quae ab omnibus
1 12 — Horologium Sapientiae, 2o amabatur et desiderabatur, quia ipsa se habentibus gloriam et honorem praestabat. Hanc dum quidam.
inter ceteros et super ceteros doctor egregius6 in manu haberet, et ex hoc per totum mundum sonaret, eiusque doctrina singulariter, sicut rosa sine spina, et sol absque nube praeclarissime rutilaret:
multi hoc videntes et invidentes, sibi pilam de manu, auferre modis, quibus poterant, attentabant, et nunc sagittas acutas nunc lapides duros iacentes, nihil proficiebant, sed mirum in modum in seipsis affligebantur et propriis sagittis percutiebantur. Haec pila dum inter eos curreret, studebant hi, qui aderant, non tam ipsam comprehendere, quam pro posse eam de manu alterius percutere et rapere, et ostendere, quod alius ipsam non haberet. Eamque non tam explicabant, quam quibusdam implicationibus involvebant. Fueruntque inter eos proh pudor mirabiles. contentiones, clamores et contrarietates de hac pila. Haec autem taedium magnum ac displicentiam in animo multorum audientium generabant. Nam per haec non tam proficiebant, quam gymnasio vel spectaculo vano se interesse dolebant. Quidam autem eos. sic circa pugnas verborum. languentes7 et se mutuo invadentes ac tamquam gallos compugnantes deridebant.
Cumque discipulus a circumstantibus quaereret, quidnam hoc mirabile esset, responsum est a quodam, quod haec pila argentea significaret veritatem Sacrae Scripturae, lucidam et sonoram, et incorruptibilem. Subdiditque: Haec veritas a modernis quibusdam. non tam studiose quaeritur quam impugnatur, dum quilibet non pro ipsa adipiscenda laborare videtur, sed totis viribus probare contendit, quod quivis alius - ipsam veritatem nequaquam habeat; et ex hoc seipsum praeferre, et alium supprimere intendit. Et proinde fiunt improbationes, replicationes et opinionum novitates mirabiles, quae magis in admirationem ducunt, quam utilitati proficiant audientium. Nempe veritatem, quam reserare auditoribus debuerant, quibusdam intentionibus et vocabulorum novitatibus ignotis velant, et propter ostentationem. vanam ipsam plerumque reddunt veritatem obscuram. ' Fuerunt praeterea ex ipsis nonnulli, qui repente docere volebant, quod non opere, sed meditatione didicerant; eorumque doctrina non ex vita atque exercitiorum frequentia, sed ex affirmatione processit sola. Nam libros Sanctorum Patrum, qui olim vigente religione et florente devotione in usu erant, sicut collationes Patrum et similia devotionis germina, ubi devotionis fundamenta, et spiritualis Scientia, et totius perfectionis continetur summa, quae hominem ad compunctionem et suiipsius recognitionem et devotionis perditae restaurationem ac di- ' vinum trahunt fervorem, spernentes, ad ea se scripta, quae vel ambitioni deserviunt vel quaestui convertebant. Quod etsi praemissa inspiciebant, non propter meliorem consecutionem finis ab ipsis intenti hoc faciebant. Seipsos namque inaniter exaltare vel pascere principaliter cupientes, humanam intendebant retributionem. Et sic proh dolor de seipsis desperantes, vel proximos plus quam seipsos diligentes, aut certe superiores se Patribus aestimantes, devotionis studia non curabant.
Libros namque eiusmodi purissimam devotionem continentes, permiserunt ex negligentia vetustate consumi; sola sermonum volumina, et, si qua sunt, talia, quae propria implent marsupia, studiose revolventes, et sibi pretiose comparantes sub specie novam devotionis gratiam acquirendam, sed propter .
pietatis, miseri seipsos neglexerunt. Et tamen velut | ficus vacua quae foliis quidem abundat, fructu autem caret, modicum in populo fructum dederunt. Quippe homines, verborum foliis abundantes, fructu — | devotionis steriles remanserunt. ; Quidam insuper ex eodem primo discipulorum numero, cum praelationes intentas consequebantur, exinde honestatem quandam vitae ac morum condignam ante oculos hominum quasi quoddam san- "d ctum saeculare8 hypocrizando induebant, virtutem autem eius abnegabant9 Nam pacem propriam quaerentes, pacem autem salutis animarum dissimulantes, nimis remisse et negligenter egerunt. Amicos sibi consentientes attrahebant et plus iusto eos fovebant, per quorum fautoriam regimen suum stabilire praesumebant in aevum. Qui amore proprio excaecati, non videbant vermem, qui interiora vitae spiritualis corrodit; sed solummodo solliciti erant, | qualiter de foris sibi pariter ac subditis suis quandam honestam vitam ad salutem praecise sufficientem, vivificatorio autem spiritu de intus carentem, compini : gere possent. Ñ Hi quaedam idola in via posita destruxerunt, verumtamen excelsa non abstulerunt. Nam etsi quid | forte corrigendum erat, ex quo sibi periculum quod- | cunque evenire, vel etiam displicentiam incurrere | timebant, nec tamen dissimulando convenienter transire poterant, in persona haec propria facere recusantes, vicarios dereliquerunt, et ea, quae ipsi veluti gigantes solo digito destruere poterant, quibus- dam Pygmaeis facienda commiserunt. Videntes autem hi negotium supra virtutem sibi impositum, per- - transierunt, et aut non aut minus, quam oportuit, | fecerunt: TNA bilem in subditis viderent, haec emendare sine labore proprio cupientes, praecepta multiplicabant, ordinationes congeminabant, et magna eis onera et importabilia imponebant; ipsi autem digito suo ea levare noluerunt. Subditi autem ex hoc magis indurati et involuntarii effecti, culpam suam in eorundem rectorum megligentias retorquebant. Nam praedicti non erant primi, qui ad hostes prostrandos transfretarent et primi in acie pugnarent, sed qui ea, quae honoris erant vel utilitatis seu commodi temporalis, sibi usurpabant: Non attendentes quasi impossibile esse, homines indevotos solis reduci verbis, sed magis .
operibus bonis et vivis exemplis. Si enim reiecto : pomposo adventu et sumptuosa expensa, quam faciebant, ipsi, qui ceteros emendare volebant, simpliciter et humiliter ac frugaliter se habuissent, et verbis ac exemplis ad omnia, ad quae ceteros arctare volebant, ipsi se primo dedissent, utique multum profecissent. Sed quia multa dicere et pauca facere contendebant, quasi serpentem cum cauda lubrica apprehendebant; et non solum non proficiebant, sed cotidie in deterius se labi videbant.
Et hi omnes praedicti de primo ordine studentium secundae mansionis erant. Porro hi, qui de secundo ordine erant, in statu proprio persistere videbantur. Tertii autem prope magistrum consederant, et aquam sapientiae salutaris ex ore eius bibentes inebriabantur, in tantum, ut seipsos et omnium aliorum obliviscerentur, et corde et animo, oculis ac facie sursum ten- tionis ac dulcedinis immersi et absorpti, ad divina ' contemplanda raperentur. Hi quasi caelum stelatum in hoc mundo fulgebant, et velut ardens facula sursum tendentes, in se ardebant et proximos quosque in Dei amore accendebant. Tales quoque ad prae- derent, et quodammodo in abyssum divinae specula- ` latos et regimina assumpti, eT utilissimi. Nam | et gratia divina atque industria humanà erant miro modo praediti.
Cum autem discipulus haec diligentissime conside- rasset, admiratione maxima tenebatur, quidnam hoc esset, et maxime de hoc, quod de eadem veritate tanta difformitas in diversis discipulis nascebatur. Intellexitque quasi vocem dicentem sibi: Tres ordines, quos vidisti, tres modi sunt studendi atque docendi Sacram Scripturam. Primus modus est carnalis, quem habent hi, in quibus abundat littera sine spiritu: Qui, quanto plus litterati, tanto plus superbia inflati, atque nocivi sibi et aliis esse noscun- tur: Qui non Dei laudem, vel suam et aliorum aedificationem, sed suam promotionem. quaerunt. Secundus modus est animalis, et est in his, qui simplici quidem oculo in actu scholastico ea, quae ad salutem necessaria sunt, quaerunt, verumtamen opera supererogationis facere et charismata aemulari meliora10 usquequaque negligunt. Tertius vero, qui et spiritualis, est eorum, qui toto cordis affectu ad ea, quae perfectionis supt, se viribus omnibus extendunt, studiose operam dantes, ut sicut intellectus eorum scientia, sic et affectus eorum divina Sapientia repleatur; et sicut proficiunt in cognitione veri, sic et in amore summi boni: Qui gustant et vident quoniam suavis est Dominus11: Qui se et alios per Sacram Scripturam ad debitum finem dirigunt, et nihilominus interius spiritu Dei aguntur. Igitur discipulus, aliis omissis cupiebat cum his mansionem habere, et se totum conferre ad studium illius verae et summae philosophiae.
Footnotes
Chapter 18 of 25