XVI. Guarini abbatis s. Victoris ad Philippum regem Francorum.—Ut finem imponat dissidio Grandimontensium.
Illustrissimo, Dei gratia, Francorum regi PHILIPPO GUARINUS, divina dignatione, pauperum ecclesiae S. Victoris minister humilis, sic divina misericordia regnum terrenum regere, ut in coelo possit regnare.
Cum de personae vestrae celsitudine fideli narratione cognoscimus ea quae ad animae vestrae profectum coram Deo, et ad honorem coram hominibus pertinere noscuntur, gratum nobis plurimum esse noveritis et acceptum. Inde est quod non mediocriter gratulamur in Domino, quia super pauperibus clericis Grandimontensibus virtus Spiritus sancti vestrum cor tetigit, et ad compassionem inclinavit affectum, qui ad confusionem sanctae matris Ecclesiae et totius religionis opprobrium, miserabile omnibus Deum timentibus coacti sunt exsilium sustinere. Excellentiae vestrae nobilitas caeterorumque principum servientium Deo, coelestium sacramentorum ministros, quibus traditae sunt regni coelorum claves a Domino, reverenter honorat. Sed eos Grandimontenses conversi qui in religione fratres esse debuerant, inhoneste tractando, turpiter inhonorant! qui tamen a vobis caeterisque magnis personis tanto studio desiderant honorari. Obedientiam et humilitatem ministris Ecclesiae praedicant, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei; sed ut eis ab Ecclesiae ministris obediatur, non ut ipsi ministris obediant, qui magis inobedientes et rebelles existunt; ipsi etiam Deo, quod gravius, quia vicariis Dei. Mirantur viri virtutum, qui absque omni haesitatione Dei spiritum habent: sapientum quoque et religiosorum multitudo tam maxima, quae dinumerari vix possit, quomodo ministri Dei tam diuturno tempore, tam intolerabilia potuerunt sustinere, nisi quia eorum statu sepulto, lux necdum lucebat in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderant. Ordinante vero, ut credimus, Dei clementia, vestris temporibus est reservata correctio, ut tantum tamque excellens Dei opus vos Regis aeterni ministrum in bono et cooperatorem fidenter habeat. Celsitudini igitur vestrae supplicamus attentius, ut illam recti consilii, quam a principio divina vobis ut praediximus, pietas inspiravit, felici exitu consummare velitis, malignantium linguas magnae cautela sollicitudinis declinando, quae sub boni specie, diabolicae nequitiae venena proponunt, et fructuosam sanctae religionis correctionem, quam vestris diebus Spiritus sanctus reservare disposuit, maligni hostis arte nituntur destruere. Conservet vos Deus ad honorem sanctae Ecclesiae per tempora longa incolumem.
Chapter 33 of 41