Caput I. Qui haeretici hoc Sacramentum negarint
Haeretici permulti ritum unctionis infirmorum e numero Sacramentorum auferre conati sunt. Primo Waldenses, ut referunt AEneas Sylvius libro de origine Boemorum cap. 33. et ante eum Guido Carmelita in summa de haereticis. Secundo, Albigenses, teste Antonino in summa Theologica part. -4. tit. 11. cap. 7. §. 5. Tertio, Joannes Wiclcfus, teste Thoma Waldensi tom. 2. de Sacramentis cap. 163. et satis ipse de se id testatur in 4. lib. Trialogi cap. 23. ubi contendit, hoc Sacramentum neque a Christo, neque ab Apostolis institutum, proinde nec vere Sacramentum esse.
Hos imitantur haeretici hujus temporis. Lutherus in lib. de captivit. Babylonica cap. de Extrema unctione, non rejicit huncritum, tamen negat Sacramentum esse proprie dictum. Calvinus lib. 4. Institut. cap. 19 §. 18, 19. 20. et 21 et Kemnitius in 2. par. Exam. a pag. 1102. usque ad 1133. non solum Sacramentum esse negant, sed etiam irrident inore suo. Idem facit Melanchthon in locis tit. de unctione. Idem facit etiam Joannes Brentius in Confessione Wirtemberg., cap. de
Extrema unctione: et Magdeburgenses C6ntur. 7. et sequentibus, cap. 6. de ritu visitationis infirmorum.
Ecclesia vero Catholica palam affirmat, Unctionem extremam Sacramentum esse vere ac proprie dictum. Id enim expresse habent Concilium Florentinum in instruet. Armenorum, et Trid. sess. 14. can, I. de Extrema unctione, et omnes Theologi, lib. iv. sent. dist. 23. Potest autem haec veritas tribus argumentis probari. Primo, ex Scripturis. Secundo, ex traditione Ecclesiastica. Tertio, ex ratione.
Chapter 1 of 10