Caput IX. De Ministro, et eo qui suscipit Sacramentum Extremas unctionis
Ministrum esse presbyterum, id est, sacerdotem, et consequenter Episcopum, si is velit, docent omnia Concilia, et Patres supra citati. Id quod etiam aperte colligitur ex Jacobo: Inducat presbyteros Ecclesiae. Nam etsi vox illa Gra)ca 7rps<jj5uT£po? ambigua sit, et tam seniorem a)tale, quam dignitate significare possit, tamen secundum usum Scriptura) Testamenti novi, et Ecclesiae non significat nisi sacerdotes. Unde I Tim. iv. illud: Cum impositione manuum presbyterii, etiam adversarii intelligunt de ministris Ecclesiasticis, non de scnioinbus laicis.
Una est tantum hoc loco dubitatio, quia Innocentius I. in epist. I. cap. 8. dicit oleo sancto posse uti non solum sacerdotes, sed etiam laicos in suis, ac suorum necessitatibus. Quam sententiam totidem verbis recitat etiam Beda in cap. 6. Marci, et Concilium Wormatiense can. 72.
Respondet Thomas Waldensis lib. 2. de Sacramentis cap. penult. verba Innocentii intelligenda esse de eo loco et tempore, ubi nulli adsint sacerdotes, tunc enim licere etiam laicis hoc Sacramentum ministrare. Sed ha)c expositio ab omnibus refellitur, et
merito. Multum enim est Sacramentum, quod non requirat essentialiter Ministrum Sacerdotem, excepto Baptismo, ob summam ejus necessitatem; et Matrimonio, quia in contractu mutuo nubentium consistit.
Dominicus a Soto dist. 23. quiest. 7. art. 1 intelligit Innocentium de usu olei sancti extra Sacramentum ad curandos morbos: sed videtur id esse contra praxim Ecclesiae, non enim clari solet oleum sanctum laicis, ut eo utantur. Exempla vero, qua; leguntur dc miraculis quae sancti Eremitae oleo sancto faciebant, non convincunt eos fuisse usos illo oleo, quod ab Episcopo solemni cauemonia benedicitur, ut sit hujus Sacramenti materia; poterant enim uti oleo, quod ipsi signo crucis benedicebant.
Alii rectius, ut Jansenius in cap. 6. Marci, dicunt Innocentium loqui de recipiente, non de Ministro; ac velle dicere, licere omnibus Christianis uti sancto oleo in suis, et suorum necessitatibus, nimirum advocando sacerdotes, et accipiendo Unctionem illam sacram, non ministrando.
Jam vero de eo, qui Sacramentum hoc suscipere potest, constat debere esse primo Christianum; dicit enim Jacobus: In vobis. Secundo infirmum, quia addit: Infirmatur quis etc. Nam qui bene valent, possunt agere Pomitentiam. Extrema autem unctio est specialis misericordia, qua; exhibetur legrotis, qui jam non possunt agere Poenitentiam, ut supra diximus. Tertio infirmum graviter, ita ut de vita perielitetur, ut Concilia docent, et nos supra ostendimus. Quarto adultum, et qui usum rationis habuerit: Infantes enim, et qui semper amentes fuerunt, non habent reliquias peccatorum, qua; abstergantur, nec sunt capaces laetitia;, et alleviationis, quam Sacramentum affert, et non sine irreveren¬
tia Sacramentum eis ministraretur. Quinto non excommunieatum, nec ante Confessionem, et Absolutionem, si constet eum teneri peccato, a quo nondum sit absolutus. Ita docet Innocentius I. in epist. I. ad Decentium cap. 8.
Chapter 9 of 10