Skip to the text

Caput VII. De materia, et forma hujus Sacramenti

Materia Sacramenti hujus est oleum olivo ah Episcopo benedictum. Id habet Concilium Florentinum in instructione Armenorum, et Tridentinum loco citato: necnon Concilia, et Pontifices, ac Patres supra citati. Quod quidem ita accipiendum est,, ut consecratio, et benedictio Episcopalis in hoc Sacramento, sit de essentia materio Sacramenti; non autem accidentaria, ut consecratio aquo in Baptismo. Concilia siquidem Florentinum, et Tridentinum, quo propter horeticos magis distincte hoc omnia explicuerunt, in Baptismo materiam esse dicunt aquam simplicem, nec addunt benedictam: in Extrema vero unctione, ut etiam in Confirmatione, docent esse oleum ab Episcopo consecratum.

Jam vero forma, sunt illa verba: « Per istam sanctam unctionem, et suam piissimam misericordiam indulgeat tibi Deus quidquid deliquisti per visum ctc. » Istam formam tradunt Concilia Florentinum et Tridentinum, et communiter Scholastici.

Sunt autem hoc loco tria notanda. Primo his verbis explicari omnia quae in forma Sacramenti explicari debent, nimirum causam principalem, quae est Dei misericordia, et instrumentariam, quae est sacra unctio; nec non effectum, id est, remissionem peccati, et consequenter corporalem sanitatem, quse ex remissione perfecta peccati pehdet, sicut morbus ex peccato ut plurimum oriri solet, tlnde Dominus Matth. 9. paralytico, quem curare volebat, prius dixit: Remittuntur tibi peccata tua; ut omnes intelligerent, peccata ejus causam fuisse morbi: ut etiam alteri, quem ad piscinam -curaverat Dominus, dixit Joannis v: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne deterius tibi contingat.

Secundo nota, non esse in hac forma numerandas syllabas, quasi singula sint de essentia; solum enim sententia ad essentiam

pertinet, qua) formam habeat deprecatoriam, cum Jacobus disci te dicat: Orent super eum. Et praeterea exprimat effectum Sacramenti, ita ut determinet materiam, id est, unctionem illam. Quamvis autem non sint de essentia singula illa verba; tamen omitti non debent, nec possunt sine peccato, cum habeamus Ecclesia; disertum praeceptum, et longissimam consuetudinem.

Tertio nota, causas cur forma debeat esse deprecatoria, varias assignari, sed illam videri praecipuam, quia hoc Sacramentum est complementum Sacramenti Poenitentiae, et quasi poenitentia quaedam infirmorum, qui non possunt jam facere opera Poenitentiae. Idcirco hoc interest inter haec duo Sacramenta, quod in Sacramento Poenitentiae requiritur Confessio, et Satisfactio, et proinde opera laboriosa ex parte suscipientis Sacramentum: unde ibi est justitia, et misericordia: in hoc autem Sacramento est sola Dei misericordia, et ideo dicitur: Indulgeat tibi Deus. Itaque ad significandum in hoc Sacramento esse remissionem ex sola misericordia utimur prece.

Chapter 7 of 10