Skip to the text

Caput V

Alcuinus lib. dc divinis officiis cap. de infirmis, Amalai'ius lib. i. de officiis Eccles. cap. 12. Petrus Damiani serm. 1. dc dedicatione templi, Hugo lib. ir. dc Sacramcnt. par. 15. cap. 2. et 3. Ubi illud obiter est notandum, quod hic auctor dicit a Jacobo hoc Sacramentum institutum, debere intelligi de insti- Lutione promulgaloria, non de proprie dicta institutione: quomodo ssepe dicitur Moses auctor legis veteris, cum eam solum promulgaverit. Bernardus in vita S. Malachiae, ubi etiam insigne miraculum refert. Denique Petrus Lombardus in i. dist. 23. et qui eum secuti sunt Theologi omrtcs.

His accedant exempla plurimorum sanctorum, qui inungi voluerunt, antequam e vita migrarunt, quae legi possunt apud Surium ex Catholicis, praesertim tom. 2. et apud Illyricum ex haereticis Centur. 8. et sequentibus cap. 6.

Accedat denique testimonium Ecclesiae Graecae, quod ideo suum pondus habet, quia cum constet, Graecos non accepisse suos ritus a Romana Ecclesia, praesertim ab annis plus quingentis, quibus a nobis separati fuerunt, certum est ea, in quibus convenimus, esse antiquiora schismatibus, et haeresibus, quae postea natae sunt. Porro Graecos agnoscere pro vero Sacramento Extremam unctionem, patet primo ex Concilio Florentino, ubi sine ulla contradictione receperunt instructionem Armenorum, ubi inter alia Sacramenta numeratur Extrema unctio.

Praeterea Hieremias Patriacha Constantinopolitanus in responsione ad Confessionem Lutheranorum cap. 7. ponit septem vera, et propria Sacramenta, ac dicit non esse plura, nec pauciora: et inter ea ponit Extremam unctionem, eamque divinum Sacramentum vocat, et ab Apostolo Jacobo explicatum dicit.

Idem etiam tradunt Graeci scriptores recentiores, ut Simeon Thessalonicensis in lib. dc septem Sacramentis, Nicolaus Cabasilas in expositione sacrae Liturgise cap. 26. ac demum ipsum Eu/oXoytov, id est, liber ritualis Graecorum, eosdem ritus habet in hoc Sacramento, quos etiam nos Latini habemus.

Idem probatur ratione.

Accedit ultimo ratio ex divina providentia desumpta, qua etiam utitur Tridentinum

Concilium sess. 14. Nam cum Dominus Sacramenta instituerit, quibus veluti divinis subsidiis juvaremur in ingressu Ecclesiae, et in progressu, certe nullo modo credendum est, defuisse divinam ejus providentiam in egressu, et transitu ab hac temporali, militante Ecclesia ad aliam sempiternam, praesertim cum nunquam magis homo indigeat auxilio, et praesidio, quam in articulo mortis, ut Patres passim docent, ac praesertim Gregorius homilia 39. inEvangelia, et lib. xxiv. Moralium cap. 17. et 18. Eusebius Emisscnus, seu quicumque est auctor illius libri, hom. 1. ad Monachos, et Joannes Climacus, de 30. gradibus, grad. 7. tunc enim, et hostes fortius impugnant, quia modicum tempus habere se vident: et ipse homo numquam est ineptior ad resistendum ob dolorem, et aegritudinis magnitudinem Si enim corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, etiam dum optime valet, certe in ipso actu corruptionis maxime aggravabit: et experientia ipsa testatur vix posse ejusmodi aegrotos mentem ad Deum attollere.

Sed occurrit Remmlius initio censurae suae in decreta Concilii de extrema unctione, ac dicit, non esse alia quaerenda praesidia pro morientibus, quam ea quae data sunt, et prosunt viventibus, nimirum verbum Dei, et Sacramenta Baptismi, et Eucharistiae. Nam verbum Dei quocumque temp^e potest excitare fidem, et memoria Baptismi, atque Eucharistiae perceptio etiam morituris prosunt.

Respondeo si haec responsio valeret, probaremus etiam non fuisse opus Eucharistia. Nam ipsorum opinione, memoria Baptismi semper justificat, cur igitur post Baptisma sumitur Eucharistia? nimirum quia post Baptismum paulatim ex hujus vitae negotiis, et ipsa pugna concupiscentiae, minuitur fervor initio acceptus, nec sufficit memoria Baptismi ad eum reparandum: ideo Dominus instituit spiritualem cibum etc. Ita igitur quia in exitu de hoc mundo existunt speciales difficultates, instituit Dominus speciale praesidium: praesertim quia saepe accidit, ut qui in extremis agunt, nec possint audire verbum exhortationis, nec Eucharistiam percipere, nimirum morbo gravati et usu sensuum privati, inungi autem, et Sacramenti hujus fructum percipere semper possunt.

Chapter 5 of 10