Caput VIII. De effectu hujus Sacramenti
Convenit inter Theologos, duos esse effectus hujus Sacramenti. Unum, quod sanat corpus, si ita expedit anima; saluti. Alterum, quod abstergit reliquias peccatorum. Convenit etiam inter omnes, non habere hoc Sacramentum pro effectu characterem, et ideo repeti posse, quando saepius quis incidit in morbum periculosum.
Una tantum est inter Theologos quaestio. Nam quae sint peccatorum reliquiae, non eodem modo omnes explicant. Quidam esse volunt peccata venialia; sed improbabiliter: nam ea possunt sine Sacramento deleri, nec ad ea tollenda requiritur nova infusio gratiae, quae est effectus omnium Sacramentorum. Itaque si is esset effectus proprius et praecipuus hujus unctionis, non facile probare possemus eam esse Sacramentum, nec Jacobus diceret: Si in peccatis fuerit, remittentur ei. Peccata enim venialia omnes habent: nam ut idem ait cap. ii: In multis of_
fendimus omnes. Denique non est tutum restringere ad venialia, quod Jacobus generatim vocat peccatum; et quod informa dicimus: <c Quidquid deliquisti. »
Alii nomino reliquiarum intelligunt pronitatem, sive habitum ex peccato relictum. Sed ii adhuc improbabilius loquuntur: nam de ejusmodi habitu non potest commode intelligi illud Jacobi: Si in peccatis fuerit. Neque illud formae Sacramentalis: « Quidquid deliquisti. » Deinde non videntur tolli ejusmodi habitus per hoc Sacramentum: sajpc enim accidit, ut qui convalescunt, eamdem pronitatom sentiant ad peccandum, quam antea sentiebant. Nec immerito: habitus enim contx-acti per actiones frequentatas non tolluntur, nisi frequentatione contrariae actionis.
Dico igitur reliquias peccatorum duplices esse, et utrarumque abstefsionem ad effectum hujus Sacramenti proprie dictum pertinere. Primum enim reliquiae dicuntur peccata, quae interdum remanent post omnia alia Sacramenta, sive mortalia, sive venialia sint. Potest enim fieri, ut quis post Confessionem, et Communionem, in peccatum mortale incidat, et ignoret se eo peccato teneri; unde non poterit illud nova Confessione expiare: potest enim fieri ut Confessionem et Communionem non vite peregerit, et hoc ipsum ignoret. Istae igitur sunt verae reliquias, quae hoc Sacramento tolluntur, nisi quis obicem ponat. Et hoc indicat Jacobus, cum ait: Et si in peccatis fuerit. Et Concilium Florentinum cum dicit, effectum esse animae sanationem. Et Tridentinum cum ait sess. I i. cap. 2: « Si quae delicta sint adhuc expianda, abstergit. » Et forma Sacramentalis: « Quidquid deliquisti per visum, tactum etc. » Denique unguntur quinque sensus, quia illa sunt quasi quinque ostia, unde peccata intimant ad animam, ut nimirum fiat generalis quaedam expurgatio omnium, qua) remaneant peccatorum. Ex quo intelligimus, quam sit hoc Sacramentum non contemnendum, cum aliquando fieri possit, ut per hoc sacramentum salvetur is, qui alioqui plane damnandus erat.
Dicet aliquis: Id videtur commune omnibus Sacramentis, ut peccata mortalia tollant, si qua) inveniant, modo non ponatur obex, quia omnia Sacramenta conferunt gratiam, qua) non potest cum peccato mortali consi¬
stere: non igitur id est proprium hujus Sacramenti. Respondeo, omnia quidem Sacramenta id efficere, sed per accidens, hoc autem Sacramentum per se, et proprie hoc facit, quia ad hoc peculiariter est institutum in fine vita).
Secundo nomine reliquiarum peccati, venit etiam quidam torpor, et moeror, et anxietas, qua) ex peccato relinqui solet, et qua) maximehominem morti vicinum vexare potest: de quibus loquitur idem Concilium Tridentinum supra citatum, et S. Jacobus, cum ait: Alleviabit eum Dominus. Nam S. Jacobus brevissime omnes treseffectus Sacramenti hujus complectitur, ac primo incipit a levissimo, id est a sanitate corporali, cum ait: Oratio fidei salvabit infirmum. Secundo addit de uno genere reliquiarum: Et alleviabit eum Dominus. Tertio addit de alio genere: Et si in peccatis fuerit remittentur ei.
Chapter 8 of 10