Caput VI. Solvuntur argumenta adversariorum
Praeter argumenta quibus nituntur adversarii locum Jacobi pervertere, de quibus supra diximus, habent etiam quaedam alia, quibus directe hoc Sacramentum impugnant.
Primum argumentum Lutheri est: « Si unctio infirmorum Sacramentum esset, haberet effectum infallibilem: at non habet, ut ex eo constat, quod paucissimi sanantur, cum tamen promissio hujus caeremoniae sit sanitas corporalis. » Respondeo; duobus modis ad hoc respondent Catholici. Quidam enim, in quibus est Dominicus a Soto dist. 23. quajst. 1. art. 2. existimant corporalem sanitatem esse absolutura, et infallibilem effectum hujus Sacramenti: sed dicunt non promitti nec dari per hoc Sacramentum integram sanitatem, sed certum quemdam gradum auxilii supernaturalis, qui interdum satis erit ad sanandum, interdum non erit satis; semper autem caderis paribus, sanandum citius inunctum, quam non inunctum.
Haec solutio mihi non placet, cum omnes Theologi, et^psa Concilia, Florentinum et Tridentinum diserte pronuntient sanitatem in hoc Sacramento promitti eonditionalitcr, id est, si animae saluti expediat.
Accedit etiam, quod non licet ejusmodi temporalia bona absolute petere, cum non constet nobis, sintne nobis utilia, vel inutilia?
« Sed, inquit Scotus, interdum accidit, ut cum inunctus convalescit, pejor evadat: obtinuit ergo sanitatem per Sacramentum, quae tamen animae non expediebat. Respondeo, cum qui post unctionem sanatur, et pejor evadit, sanitatem recuperasse, non vi Sacramenti, sed naturalibus remediis: nisi forte is, qui nunc pejor evasit, paulo post optimus evasurus sit; illi enim dicitur sanitas prodesse, cui prodest secundum praedestinationem, etiamsi ad tempus obesse videatur.
Dico igitur promissionem absolutam, sive absolute intelligendam non esse sanitatem corporalem, sed remissionem peccatorum, et auxilium spirituale, quod semper est utile, nuraquam noxium: sanitatem autem cor¬
poralem, pertinere quidem ad hujus Sacramenti promissionem, sed conditionatam, id est, si ea fuerit anima; utilis.
Secundum argumentum Calvini est: « Si ex co, quod Apostoli inungebant oleo, et curabant, Sacramentum colligitur Unctionis infirmorum; debet etiam colligi Sacramentum ex eo, quod Dominus luto, et sputo, et aqua Siloe sanavit caecum; et ex aliis similibus caeremoniis. » Respondeo: argumentum Calvini proesupponit Catholicos niti praecipue in hoc Sacramento testimonio Marci, qui cap. 0. refert Apostolos olei unctione multos curasse. Atqui nos supra contrarium docuimus. Quia tamen aliqui Catholici non omnino improbabiliter testimonio Marci utuntur, solvamus in eorum gratiam hoc argumentum.
Dico igitur magnum esse discrimen inter hanc unctionem, quam describit Marcus, et alias caeremonias, quibus Apostoli, vel ipse Dominus utebantur in morbis curandis. Nam de aliis caeremoniis nullum exstat testimonium Scripturae, quo jubeamur illas frequentare: de hac autem exstat Jacobi 3. Praeterea de aliis nulla exstat promissio gratiae spiritualis: de hoc autem exstat Jacobi 3. siquidem Jacobus addidit, quod Marcus omisit. Adhaec in aliis caeremoniis non designatur certus Minister, et reipsa scimus, quosvis etiam laicos in primitiva Ecclesia donum habuisse curandi: at in hac caeremonia designantur certi Ministri, nimirum presbyteri, Jacobi 3.
Tertium argumentum Kemnitii: « Unctionis caeremonia extra donum curationis, partim ab haereticis, partimab Ethnicis originem ducit. Nam qui primi cteperunt uti caeremonia unctionis per modum Sacramenti sine dono curandi, fuerunt haeretici Valentiniani, ut patet ex Ireneo lib. i. cap. 18. Praeterea ethnici consueverunt ungere mortuos, ut patet ex illo Virgilii:
Corpusque lavant frigentis, et ungunt.
Unde, Apulcius illud vocat ultimum lavacrum libro 9. de asino aureo. Similia vero sunt his ethnicis superstitionibus, quee narrat Dionysius cap. 7. de Ecclesiastica Hierarchia. »
Respondeo; haereticorum illorum ritus nostro diversissimus fuit. Illi enim ungebant non moriturum,, sed jam mortuum, ut patet ex collatione hujus loci Irenaei cum Epiphanio, hmresi 3G. Quod enim Irenams dicit, ungi solitos ab haereticis ad finem defunctionis, quod ambiguum esse poterat. Epiphanius aperte dicit, ungi solitos ipsos defunctos. Praeterea illi ungebant aqua, et oleo simul mixtis, ut esset illa unctio loco Baptismi; nos autem separamus hanc unctionem a Baptismo, nec miscemus aquam cum oleo. Denique illi utebantur inauditis quibusdam: et horribilibus verbis Hebraicis, cum nos prece simplici et apertissima utamur.
Quod autem attinet ad ethnicas superstitiones, duo sunt Kemnitii peccata. Primum, quod tota ejus disputatio est praeter rem: nos enim agimus de unctione vivorum, et ille argumentum sumit ex unctione mortuorum. Et sane eodem argumento potuisset oppugnare Sacramentum Baptismi, quia post mortem corpora lavabantur a Gentilibus: et nunc etiam lavantur a Christianis, cujus rei exemplum habemus Actor. 9. Tabitham enim mortuam Christiani lavarunt.
Secundo, falso dicit Dionysii ritum sumptum ab ethnicis superstitionibus; cum potius ethnici in his rebus Hebrseos antiquiores sint imitati: nam Hebrafi ungebant corpora mortuorum, ut patet ex Evangelio. Nam Matth. 2<>. laudans Dominus Maria) pietatem, qua) ipsum inunxerat: Ad sepeliendum, inquit, me fecit. Et Joannes cap. 19. uln narrat, corpus Domini cum unguentis sepultum, addit: Sicut mos est Judicis sepelire. Et idem scimus antiquissimis temporibus usurpatum in sepultura Patriarcha) Jacob, et Joseph, Genes, ult.
Quartum argumentum ejusdem Kemnitii: (i Progressus istius unctionis aperte docet non esse Sacramentum. Nam initio Apostoli ungebant oleo simplici ajgrotos, ut illos curarent: deinde coeperunt aliqui addere benedictionem, oleumque consecrare; utebantur tamen eo ad eumdem finem, ad quem Apostoli quondam, nimirum ad curandos aegrotos divino miraculo, ut patet ex miraculis, qua) narrantur facta per oleum benedictum a S. Martino, aliisque multis sanctis viris, ut legere est apud Sulpitium in vita B. Martini, et in Palladii historia Lausiaca, et Theodoreti historia religiosa. Tandem cum miracula omnino cessasscnt, ne otiosa maneret ca)remonia ungendi, Felix IV. voluit ungi infirmos. »
Matth. XXVI, 12; Joan. XIX, 40.
Respondeo argumentum partim ex levibus conjecturis, partim ex falsis constare. Nam quod Apostoli uterentur oleo simplici, nec probat, nec probare potest Kemnitius nisi more suo; quia Scriptura non nominat oleum benedictum. At nos habemus Clementem, qui Apostolis tribuit doctrinam de oleo benedicendo, lib. vm. constit. cap. 33. et Basilium, qui olei benedictionem Apostolicam traditionem esse dicit, lib. de Spiritu sancto cap. 27. et Beda in cap. 3. Jacobi, ubi dicit Jacobum praiscribere oleum benedictum. Et certe magis credi debet tribus testibus affirmantibus, quam infinitis nihil dicentibus. Quod autem Felix IV. instituerit oleum infirmorum, mendacium esse supra demonstravimus, etiam Calvini, et Magdcburgensium testimonio.
Quod vero cmremonia ungendi infirmos per modum Sacramenti, nata sit ex unctione illa, qua; per modum miraculi operabatur, non probat Kemnitius, nisi quia sic ipse existimat. Sed nos contrario modo conjicimus factum esse progressum istum olei, nimirum ex eo, quod in Sacramento Extrema) unctionis sa)pe accidebat, ut homines curarentur, inde co>petunt quidam viri sancti etiam extra Sacramentum uti oleo, non quidem ab Episcopo benedicto ad usum Sacramenti, sed simpliciter signo crucis ab ipsis sanctificato, ad curandos morbos.
Quo etiam modo videmus factum in aqua, quia in Baptismo aliquando curabantur homines ab a)gritudine corporali, ut Augustinus testatur in epist. 23. et narrat ipse idem exempla qua)dam hujus rei lib. 22. de Civit. Dei cap. 8. Inde co)petunt multi etiam extra Baptismum uti aqua benedicta ad curandos morbos, cujus rei multa exempla exstant apud eosdem auctores, Palladium, Theodoretum, et alios.
Quintum argumentum est Kemnitii ibidem, et Illyrici in Centur. 2. 3. i. 5. 6. cap. 6. quod scilicet non exstent exempla antiqua, quod sancti viri in extremis agentes, oleo benedicto perungi voluerint.
Respondeo, non exstare ejusmodi exempla quia non scribuntur res notissima), et quotidiana). Nam certe S. Bernardus, nunquam omisisset ejusmodi Sacramentum, cum constet cum maximi fecisse hoc Sacramentum, ex vita S. Malachia) ab ipso Bernardo scripta, et simul constet cum habuisse summam
commoditatem Sacramenti percipiendi, cum et mortem suam providerit, et prodixerit, et tamen scriptum non est, cum accepisse hoc Sacramentum.
Chapter 6 of 10