Skip to the text

Caput II. Probatur ex Scripturis Unctionem infirmorum esse Sacramentum proprie dictum

Quod attinet ad primum: duse Scripturae proferuntur ab omnibus, una ex cap. 6. Marci, altera ex cap. o. Jacobi.

De priore non omnes conveniunt, an cum Apostoli ungebant oleo infirmos, et curabant, illa fuerit unctio Sacramentalis, de qua nunc disputamus: an solum fueritfigura quaedam, et adumbratio hujus Sacramenti. Qui tuentur priorem sententiam, ut Thom. Valdens. loco citato, et Alphonsus de Castro lib. de haeres. verbo, Extrema unctio, ea ratione ducunt tnr,quod Beda, Theophilactus, etOEcumenius in commentariis Marci et Jacobi, videantur dicere eamdem esse unctionem, cujus fit mentio in utroque loco. Sed profecto probabilior est sententia posterior, quae est Buardi in explicatione art. 12. et Jansenii in cap. 6, Marci, et Dominici a Soto dist. 23. quaest. 1. art. et aliorum. Et mihi certe eo etiam nomine gratior, quod videam Lutherum, Calvinum, et Kemnitius locis citatis esse in priore opinione: existimant enim illi eamdem esse unctionem, Marci 6. et Jacobi 5.

Probo igitur breviter sententiam posteriorem. Primo illa unctio, qua utebantur Apostoli, referebatur solum aut praecipue ad curationem morbi corporalis, ut ex eo loco patet, unde etiam sanabantur omnes, qui tum inungebantur. Sacramenta autem per se ad animam pertinent., ad corpus per accidens, aut certe secundario.

Deinde secundo, Apostoli eo tempore nondum erant Sacerdotes: et quamvis potuerit Christus etiam per non sacerdotes Sacramenta conferre, tamen non est probabile eum hoc fecisse, nec legimus id unquam factum in Sacramentis magis necessariis, ut in Sacramento Poenitentia;, vel Eucharistia;. Neque obstat quod Apostoli baptizarunt, cum nondum essent Sacerdotes: nam non ita est de essentia Baptismi, ut minister sit sacerdos, sicut de essentia unctionis. Nam si laicus baptizet, etiam extra necessitatem. Baptismus est ratus: non autem est rata unctio si laicus inungat. Quod autem Apostoli nondum fuerint eo tempore sacerdotes, patet, quia facti fuerunt in ultima ccena, ut docet Concilium Tridentinumsess. 22. cap. 1.

Accedit tertio quod Apostoli tunc promiscue ungebant quoslibet aegrotos, ut caecos, claudos, etc., at Sacramentum unctionis non datur nisi iis, qui decumbunt cum periculo vitae, ut omnes concedunt.

Item quarto, Apostoli tunc cum inungerent, non quaerebant, essentne baptizat i, qui inungendi erant, et omnino probabile est, multos ab eis inunctos, qui infideles erant. At certe sine Baptismo, nihil prosunt Sacramenta caetera, nec dari possunt aut debent non baptizatis sine peccato. Nec valet quod quidam objiciunt, Cornelio datam Confirmationem ante Baptismum, Act. 10. Deo videlicet in hac re dispensante. Nam

Cornelius non habuit Sacramentum Confir mationis ante Baptismum, sed effectum Sacramenti Confirmationis ab ipso Domino immediate sine Sacramento.

Denique, Tridentinum Concilium sess. 14. can. 1, de Extrena unctione, dicit hoc Sacramentum insinuatum Marci. 6. Dicitur autem insinuari id, quod non expresse proponitur, sed adumbratur, et obscure indicatur Et hoc eodem modo intelligendi sunt veteres, qui locum Marci 6. conjungunt cum loco Jacobi 3, significant enim uno in loco jacta esse fundamenta ejus Sacramenti, quod in altero loco expresse proponitur. Quemadmodum enim curaMatth. 19. et alibi Chri-.stus manus imponit, non dicimus tunc instituisse Sacramentum Confirmationis, aut Ordinationis, sed tamen agnoscimus adumbrationem quamdam Sacramenti postea futuri: sic etiam quod Dominus jusserit Apostolos oleo curare infirmos, et non alia aliqua re, intelligimus significatum esse, futurum fuisse aliquando tempus, ut oleum esset Sacramentum infirmorum.

Veniamus nunc ad alterum locum Jacobi. 5. ita legimus: Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros Ecclesia?, et orent super eum, tingentes eum oleo in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus, et si in peccatis sit, remittentur ef. Hic habemus omnia, qu*e ad Sacramenti essentiam requiruntur, videlicet symbolum externum, promissionem gratia;, et divinam institutionem: ha;c enim tria, ut supra diximus in prima controversia de confirmatione, adversarii requirunt. Symbolum externum est unctio olei cum oratione fidei; promissio vero, allevatio infirmi, et remissio peccatorum. Institutio autem colligitur ex hac tam constanti promissione Apostoli neque enim Apostolus tam constanter, et absolute id promitteret, nisi Dominus id instituisset, et mandasset. Itaque Apostolus Jacobus noninstituit Sacramentum, sed hortatur ad illud suscipiendum, quod a Domino noverat institutum.

Quia vero Kemnitius in 2. par.Exam. pag. 41. et 42. requirit alia quinque, licet tria priedicta sint prrecipua: 'ostendamus illa etiam reperiri inunctione extrema. Ille igitur primo requirit prieter tria prmdicta, ut ritus mandatus sit in novo Testamento; ut distinguatur a cjcremoniis Testamenti vere-

ris. Id vero hoc loco manifeste cernimus, cum constet Jacobi epistolam esse librum Testamenti novi: et praeterea talis ritus non fuerit in Testamento veteri.

Secundo requirit, ut ritus non ad breve tempus duret, sed perpetuus sit. Id quoque habemus in illis verbis: Infirmatur quis in vobis, inde enim colligimus tamdiu duraturum huifc ritum, quandiu in Ecclesia erunt aegroti.

Tertio requirit, ut promissio gratiae sit annexa, et quasi vestita symbolo, ita ut intelligatur dari gratia, cum symbolum externum exhibetur: id quod Kemnitius ponit contra Calvinistas, volunt Sacramenta esse symbola praeteritae, et jam olim acceptae gratiae. Id vero hoc loco habemus, ut patet; dicitur enim: Ungentes eum in nomine Domini, et allevabit eum Dominus, etsi in peccatis fuerit etc. plane ad eum modum, quo dicitur de Baptismo Mare. ult.: Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit.

Quarto requirit, ut illa promissio non sit cujuslibet gratiae, sed remissionis peccatorum: id vero expresse sic habetur: Si in peccatis fuerit, remittentur ei.

Quinto requirit, ut non sit tantum promissio generalis, sed etiam applicetur in particulari ei, qui Sacramentum percipit. Et hoc etiam habemus; nam in particulari dicitur: Ungentes eum etc.

Chapter 2 of 10