Skip to the text

Caput IV

sacerdotem. Satis praeterea nobis esse debet, quod Jacobus non negat oleum esse prius benedicendum, neque negat eas partes inungendas, quse modo unguntuv in Ecclesia; quocirca non pugnant ejus verba cum Ecclesia) consuetudine, sed contra potius Ecclesia; consuetudo explicat verba Jacobi. Adde, quod Beda in cap. o. Jacobi, dicit significari oleum benedictum per illa verba: Ungentes oleo in nomine Domitu.

Quarto probant Lutherus, Calvinus, ct alii, quia Jacobus tribuit hunc effectum orationi fidei: Oratio, inquit, fulci, salvabit itu /innant. Ex quo Lutherus colligit, unctionem apud Jacobum non esse Sacramentum, nec eamdem cum nostra: nam Sacramenta, et nostra etiam unctio non pendent a fide ministri. Calvinus autem, et Kemnitius, ea ratione colligunt, non esse eamdem unctionem cum nostra, quia Jacobus totum effectum tribuit orationi; nos autem totum fere tribuimus unctioni, cum dicimus: ePer hanc sacram unctionem etc. »

Respondeo, ad consequentiam Lutheri orationem fidei dici hoc loco, non quia requirat necessario fidem Ministri, sed quia est oratio dictata a fide, et sola fide intelligitur, quomodo verbum Sacramcntale, quod cum elemento facit Sacramentum, Augustinus vocat verbum fidei, et dicit operari non quia dicitur, sed quia creditur tract. 80. in Joan. Adde, quod etiam miracula non semper necessario pendent a fide. Narrat enim Epiphanius hferes. 30. quemdam Josephum Judicum miracula fecisse per aquam benedictam signo crucis, etiamsi ipse non crederet: miracula enim saepe operatur sola Christi invocatio. Itaque si esset verum quod Lutherus assumit, non posset ostendi Jacobum agere de Sacramento, quod nos dicimus; nec de miraculo, quod Lutherus dicit.

Ad consequentiam Calvini, et Kemnitii, respondeo, orationem fidei, quae infirmum salvat, non excludere operationem unctionis, imo potius includere. Haec enim est oratio fidei: « Per hanc sacram unctionem, et suam piissimum misericordiam indulgeat tibi Deus cie. » Sicut cum quis aliquid a Deo petit per Christi passionem sibi dari; si oratio illa impetrat, oratio dicitur illum salvare, sed non sine Christi passione. Addo etiam, quod licet in illa oratione fidei nulla fieret mentio unctionis, adhuc nihil adversarii obtinerent. Nara etiam in aliis Sacramentis sa;pe tribuitur effectus uni parti ipsius Sacramenti, cum tafhen constet eam partem non operari sie alia. Tit. m, Salvos nos fecit per lavacrum. Act. vm, Cum viperet Simon. Quia per manus impositionem A posto lorum daretur Spiritus sanctus, etc. et tamen antea dixerat Lucas, Apostolos orasse pro Samaritanis, ut acciperent Spiritum sanctum.

Quinto, probat Calvinus ex testimoniis nostrorum. Nam Sigebertus in Chronico scribit, hanc unctionem ab Innocentio I. institutam; non igitur illa est, de qua loquitur Jacobus, sed Kemnitius pagina 1133. magis audacter scribit, unctionem infirmorum sine dubio institutam a Felice IV. circa annum Domini 528. nec dignatur vel unum testem adhibere hujus sua; narrationis.

Respondeo, mendacium Kemnitii satis refelli a Calvino. Nam Innocentius I. praecessit Felicem IV. annis centum, et amplius. Sed nec in vita, nec in scriptis Felicis IV. aliquid habetur de unctione infirmorum. Habetur quidem aliquid de unctione altarium, et basilicarum, dum consecrantur, in epistola 1. hujus Pontificis, at de unctione infirmorum nihil. Sed Kemnitio licet vocare ea qute non sunt tanquam ea qmc sunt. Nisi forte id acceperit Kemnitius ex supplemento Chronicorum Philippi Borgomensis: is enim scribit, Felicem Papam monuisse, ut servaretur doctrina S. Jacobi de inungendis morituris. Sed quid hoc adversus Catholicos? imo cur non pro illis potius?

Ad Calvinum autem respondeo, Sigebertum referre iisdem verbis id, quod habetur in ipsa Innocentii epist. 1. cap. 8. quo loco dicit quidem Innocentius unctionem infirmorum, de qua loquitur Jacobus, esse Sacramentum, sed a se institutum non dicit, imo contrarium disertis verbis dicit, dum Jacobi testimonium profert, et dum Sacramentum appellat, et dum respondet ad qua;- stionem sibi propositam circa hoc Sacramentum ab Episcopo Eugubino.

Probatur ex traditione veterum, unctionem infimiorum esse Sacramentum.

Jam secundo loco probanda est veritas ex testimoniis Pontificum, Conciliorum, Patrum?

aliorumque auctorum. Ac primum ex Pontificibus habemus «Primo Innocentium I. qui disertis verbis in epist. I. ad Decentium cap. 8. meminit hujus Sacramenti. Et secundo habemus Innocentium III. qui etiam copiose, et perspicue huic Sacramento testimonium perhibet, cap. Cum venisset, cie Sacra unctione.

Sed Innocentii I. testimonium etiamsi solum exstaret, sufficere deberet. Nam auctor est antiquus, siquidem anno 402. sedere coepit, estque vir doctus, et sanctus, et ab Augustino, Hieronymo, Chrysostomo mirifice commendatus epistola ejus certa est: dicit expresse, ct clare hanc unctionem esse Sacramentum a Jacobo explicatum, et ideo non dari iis, qui non sunt capaces aliorum Sacramentorum, etc., nec ullus unquam veterum eum reprehendit, quod unctionem infirmorum Sacramentum esse docuerit. Adde, quod Magdeburgenses Cent. 5. cap. G. de ritu visitationis infirmorum, hoc testimonio probant, illo saeculo fuisse consuetudinem ungendi aegrotos.

Denique Kemnitius, qui omnes fere alios conatur exponere, qui a Catholicis proferuntur pro hoc Sacramento, hunc auctorem ne nominare quidem ausus est, nec tamen eum ignorare potuit, cum omnes Catholici hoc testimonium proferant.

Ex hoc etiam testimonio colligimus, cur non exstent multa hujus generis testimonia, id est, tam antiqua, et tam expressa: quia videlicet non habuerunt occasionem de hac re scribendi. Nam nec Innocentius de hac re scripsisset, nisi Episcopo Eugubino dubitatio illa in mentem venisset, utrum Episcopus possit dare Sacramentum Unctionis extremae, an solus presbyter: ista enim est quaestio ad quam Papa respondet. Alioqui enim de Sacramentis, quae in usu quotidiano erant, non scribebant Patres, nisi coacti aliqua occasione, vel nisi haereticis respondendum esset.

Deinde ex Conciliis habemus in primis Nicaenum ex Arabico Latinum factum canon. 69. ubi aperte mentio fit olei infirmorum, et distinguitur a Chrismate, ct oleo Catechumenorum. Itoni Concilia particularia, sed antiqua, ut Cabilonense II. canone 48. de hoc Sacramento loquens, dicit Patrum decreta Jacobi epistola* consonare. Wormatiense cari. 72. ubi iterum renovatur decretum Innocentii I. Meldense apud Burchardum lib. 4. can. 75. jubet ser. 5. in coena

Domini, parachos ali Episcopo accipere ampullam olei sancti pro infirmis inungendis, juxta Apostolicam traditionem. Aquisgranense II. tempore Ludovici Imperatoris canone 8. monet, ne hoc Sacramentum negligatur, in quo salvatio infirmorum continetur. Similia habet Moguntinum sub ltabano Archiepiscopo can. 26.

Jam vero ex Patribus habemus duo genera testimoniorum. Unum eorum, qui non dicunt quidem expresso hoc esse unum ex Sacramentis, tamen expresse dicunt verba Jacobi ad nos pertinere, et debere etiam nunc, et omni tempore presbyteros id facere, quod Jacobus scribit. Ita Origenes hom. 2. in Levit. Chrysostomus lib. m. de Sacerdotio, Augustinus in speculo, ubi ponit ex tota Scriptura eas sententias tantum, quae nobis omni tempore deserviunt: adseripsit etiam hanc Jacobi sententiam: Infirmatur quis in vobis etc. Idem etiam serm. 215. de tempore, monet, ut qui aegrotant, Jacobi praeceptum servent. Idem habet auctor operis de visitatione infirmorum lib. ii. cap. 4. qui liber habetur tomo 9. operum Augustini, et licet falso tribui videatur Augustino, antiquum tamen et bonum librum esse negari non potest. Idem habent Beda in cap. 6. Marci, et 5. Jacobi. Theophilactus in cap. 7. Marci, et QEcumenius in cap. 5. Jacobi.

Haec vero testimonia satis probant quod volumus, si observemus, adversarios ideo praecipue negasse unctionem istam esse Sacramentum, quia existimabant, Jacobum non loqui nisi ad homines sui temporis. Certe Calvinus lib. iv. cap. 19. §. 20. « Institut. ita loquitur: Cum duo ista in Sacramento exigimus ut caeremonia sit a Deo instituta, et Dei promissionem habeat: simul postulamus, ut caeremonia ista nobis tradita sit, et promissio ad nos spectet. Non enim Circumcisionem jam Sacramentum Christianae Ecclesiae, quisquam esse contendit, tametsi, et Dei institutum erat, et promissionem annexam habebat, quia nec nobis mandata fuit, nec promissio, quae illi adjuncta fuerat, nobis eadem conditione data. Promissionem, quam in unctione ferociter jactant, nobis non esse datam evidenter demonstravimus etc. » Haec ille. Patres igitur citati, qui aperte affirmant, caeremoniam, et promissionem hanc ad nos pertinere. Sacramentum esse volunt hanc unctionem, vel ipso teste Calvino.

Habemus deinde alios, qui expresse inter Sacramenta numerant hanc unctionem, ut

Chapter 4 of 10