Skip to the text

Caput I. De erroribus

Antiqui errores de Sacramentis ad quatuor capita revocari possunt. Primum enim quidam omnia Sacramenta de medio tollere conatisunt. Ii fuerunt quos Epiphanius, hceresi 40, Archonticos, Theodoretus lib. I. de haereticorum fabulis, cum Archonticos, tum etiam Ascodritos, seu Ascodrupitas appellat. Isti enim auctore quodam Petro Anachoreta Syro, Baptismum et Eucharistiam execrabantur, Epiphanio teste, necnon (ut addit

Theodoretus) omnia alia signa sensibilia, et corporalia, ac solum in cognitione ejus quod est, veram redemptionem constituebant.

IIuc etiam pertinet error Fraticellorum, seu Beguinorum, qui Sacramenta Ecclesiastica despiciebant, ut testatur Joannes Papa XXII, in Extravaganti, sancta Romana, de religiosis domibus.

Huc denique pertinent Pauliciani, qui teste Euthymio in II. part. Panopliee, tit. 21. tollebant de medio omnem Sacramentorum materiam; aquam, vinum, panem, oleum, et solum verbis quibusdam loco Sacramentorum utebantur: ut, exempli gratia, Baptismum esse dicebant illa verba: « Ego sum aqua viva. »

Secunda hseresis est eorum, qui Sacramenta omnia non quidem execrabantur, nec tollebant, sed virtute et efficientia spoliabant. Hi Messaliani, qui et Euehitae ab oratione dicti sunt. Scribunt de hac haeresi Epiphanius ha?resi 80. Augustinus haeresi 37. et Theodoretus lib. IV. de haereticis fabulis, sed fusius et ex libris ipsorum decerptis erroribus, Joan. Damascenus in lib. de hseresibus, ubi testatur, dogma Messalianorum esse, peccata non purgari divinis Sacramentis, sed solis precibus, quae ab ipsis recte funduntur. Itaque sine Baptismo, sine Eucharistia, sine Sacerdotum absolutione profitebantur, se statim suis precibus homines posse justificare: tametsi etiam Sacramenta illa admitterent.

Eamdem fere haeresim tribuit Guido in sua Summa Armenis, et quibusdam recentioribus Catharis; si quidem eos negare dicit, Sacramenta novae legis gratiam conferre.

Tertia haeresis eorum fuit, qui aliqua Sacramenta de medio tollebant. Multi enim Baptismum rejecerunt, ut ii, quorum haeresim Gaianam appellat Tertullianus initio libri de Baptismo: item Manichaei, teste Augustino haeresi 46. et Seleuciani apud eumdem Augustinum haeresii 59. et alii, de quibus postea.

Rursus quidam rejecerant Sacramentum Confirmationis, ut Novatiani, Theodoreto teste, lib. III. de fabulis haereticorum.

Alii Sacramentum Eucharistiae nullum esse dixerunt. Scribit enim Petrus Cluniacensis in lib. contra Petrobrusianos, unum ex erroribus Petrobrusian orum fuisse, corpus Christi ex pane semel tantum factum esse, ea videlicet nocte, qua Dominus traditus est: deinceps autem nec factum esse, nec fieri posse. Scribit etiam Euthymius in Panoplia par. II, tit. 23. unum ex erroribus Bogomilum fuisse, Eucharistiam nihil esse aliud, quam Pater noster.

Alii Sacramentum Poenitentiae sustulerunt, ut Novatiani, teste Epiphanio haeresi 39. et Augustino haeresi 38. Alii Sacramentum Ordinis nihil omnino esse dixerunt, ut quidam Taudemi sectatores, ut refert is, qui Sigeberti Chronicum supplevit, ad annum Christi' 1124.

Alii Extremam unctionem detestati sunt; ut Albigenses, teste S. Antonio ’. par. tit. XI, cap. 7, §.5. Summae Theologicae; et postea Flagellantes, teste Bernardo Lutzemburgensi in Catalogo haereticorum.

Alii denique Matrimonium sustulerunt, ut

Encratitae, teste Augustino haeres. 33. Manichaei, eodem Augustino teste haeres. 46. ct alii permulti.

Quarta haeresis eorum fuit, qui certa Sacramenta non quidem tollebant, tamen non recte intelligebant, vel administrabant. In iis erant Marcosii a Marco quodam, vetustissimi haeretici, qui Baptismum conferendum esse dicebant, non in nomineTrinitatis, sed in nomine ignoti Patris, in veritate matre omnium; in Jesu, qui descendit in unitate, et redemptione, et potestatum communione: ita refert Theodoretus lib. I. de fabulis haereticorum. Item Marcionitae, qui secundo, et tertio homines baptizabant; ut Epiphanius refert haeresi 42.

Sic etiam permulti circa Eucharistiam errarunt, volentes quidem Sacramentum esse, sed non continere verum Domini corpus; ut quidam olira ipso fere tempore Apostolorum, ut referunt Ignatius in epistola ad Smyrnenses, et Theodoretus in tertio Dialogo, circa medium; ac deinde Berengarius, teste Lanfranco in |ib. adversus Berengariuin: postea Joannes Wiclefus, teste Concilio Constantiensi sess. VIII.

Quidam circa Poenitentiam errabant, etiamsi eam non tollerent, ut Audiant, qui confessiones audiebant, et a peccatis absolvebant, sed poenitentiam non injungebant, ut Theodoretus refert lib. IV.de fabulis hiereticorum.

Quidam errabant circa Ordines, quos etiam foeminis conferebant, utPepuritae, teste Epiphanio haeresi 49.

Haec generatim de erroribus veterum dicta sint. Similia nostro hoc saeculo vidimus. Nam in primis non defuerunt, qui omnia Sacramenta sensibilia, et corporalia contemnerent, qui certe novi Archontici nominari possent: id etiam de Swenckfeldianis testantur Fridericus Staphilus in lib. de concordia discipulorum Lutheri, et David Chytraeus praefatione Commentariorum in Apocalypsim.

Lutherani caeteri, et Calvinistae omnes, etsi Sacramenta non tollunt omnia, omnia tamen virtute, et efficacia spoliant, ut olim faciebant Messaliani: ut enim illi orationi, ita isti fidei omnia tribuunt, Sacramentis autem plane nihil, nisi ut sint nuda signa, eaque non omnino necessaria. Sic enim scribit Lutherus in assert primi articuli: « Haeretica, sed usitata sententia est, Sacramenta novae legis dare gratiam iis, qui non ponunt obicem. Scriptura enim dicit: Justus ex fide sua vivet, non dicit, ex Sacramentis vivet.;> Haec ille. Neque ab hac sententia ullus, quod sciam, ex haereticis hujus temporis dissentit.

Rursus non defuerunt hoc tempore, qui tollant e medio aliqua Sacramenta, licet non omnia. Nam Swenckfeldianis exceptis, ceeteri omnes duo Sacramenta recipiunf, Baptismum, et Eucharistiam; duo rejiciunt, Confirmationem, et Extremam unctionem: Matrimonium recipiunt quidem, sed non pro Sacramento: de Pcenitcntia, et Ordinatione inter se contendunt, ut postea explicabimus.

Denique non defuerunt etiam, qui certa Sacramenta reciperent, sed erroribus admixtis. Nam Anabaptistsf Sacramentum Baptismi recipiunt, sed pro adultis, non pro infantibus Zwingliani recipiunt Sacramentum Eucharistiae, sed corpus Dominicum esse negant. Lutherus Sacramentum Absolutionis non negat, sed nec integram confessionem, nec ullam satisfactionem requirit, aut admittit; nec verum ministrum Sacramenti hujus agnoscit, ut patet ex assertione articulorum, quinti, sexti, septimi, octavi, noni, decimi. Denique ordinationem ministrorum omnes admittunt, sed nec agnoscunt verum ministrum, nec verum ritum hujus Sacramenti.

Ita videmus omnes quatuor haereticorum classes, quae variis temporibus per 1500 annos Ecclesiam Catholicam vexaverunt, omnes simul hoc nostro saeculo contra eamdem Ecclesiam conspirasse. Sed quo duce de veteribus illis Catholica triumphavit quandoquidem idem ille dux, nec vires amittere potest, et Ecclesiae suas semper se adfuturum certa testificatione promisit.

Chapter 3 of 36