Skip to the text

Caput III. Mendacia Philippi

Primo in ipsa Confessione art. 13. damnat Scholasticos, quod non doceant requiri fidem in usu Sacramentorum, Sed fusius, et clarius exposuit mentem suam in Apologia ejusdem articuli, ubi sic ait: « Hic damnamus totum populum Scholasticorum Doctorum, qui docent, quod Sacramenta non ponenti obicem, conferant gratiam ex opere operato, sine bono motu utentis. Haec simpliciter Judaica opinio est, sentire, quod per caeremoniam justificemur, sine bono motu cordis, hoc est, sine fide; et tamen haec impia, et superstitiosa opinio, magna auctoritate docetur in toto regno Pontificio. » llaec ille.

Hoc mendacium est longe impudentius mendaciis Lutheri. Nam Lutherus non accusabat omnes, sed Scotistas tantum^, Philippus autem totum populum Scolasticorum damnat: imo etiam totum regnum Pontificium. Esse autem mendacium apertissimum, tam est manifestum, ut probatione non egeat. Nam, ut supra diximus, omnes Scholastici cum Magistro lib. IV, distinet. 4. requirunt actualem fidem, quae sine motu cordis esse non potest: et ipse idem Philippus in Apologia articuli de Poenitentia, dicit, Catholicos requirere contritionem vel attritionem. Et quid est contritio, vel attritio, nisi motus cordis.

Secundo in ipsa etiam Confessione Augustana in articulo de Missa: «Falso, inquiunt, accusantur Ecclesiae nostrae, quod Missam aboleant: retinetur enim Missa apud nos, et summa reverentia celebratur. »

Hoc esse mendacium, probare possumus ex articulis Smalchaldicis, qui non minoris

sunt auctoritatis apudLutheranos, quam ipsa Confessio: unde etiam simul cum ipsa Confessione ponuntur in libro Concordiae. In illis igitur articulis sic legimus: « Caeterum Draconis cauda ista (Missam intelligo) peperit multiplicesabominationes, et idololatrias. » Et paulo ante: « Abroganda merito Missa est. » Haec illi. Si igitur Missa, ut cauda Draconis abroganda est, cur eam non abrogarunt? Aut, si abrogarunt, cur queruntur accusari se, quod Missam aboleverint? Dicent fortasse se Missam Papisticam abolevisse, Christianam autem retinere; nimirum Sacramenti distributionem, et perceptionem: hoc enim Philippus vocat Missam in Apologja. At non accusantur a nobis Lutherani, quod istam Missam, id est, Communionem aboleverint, sed veram Missam, id est, oblationem, et totum Canonem sustulerint. Itaque si per Missam intelligunt, Communionem, mendacium est, quod accusentur: sin autem intelligunt oblationem, mendacium est, quod falso accusentur.

Tertio mentitur in eodem articulo: «Veteres, inquit, ante Gregorium non faciunt mentionem privatae Missae. » Idem repetit in Apologia ejusdem articuli.

Sed si per Missam privatam intelligat Missam, quae dicatur nomine privato, aut quae uni tantum prosit, mentitur ejusmodi Missam coepisse post Gregorii aetatem. Nulla enim est, nec fuit unquam Missa privata ad istum modum: omnis enim Missa publica est, cum celebretur a Sacerdote, ut est publicus minister, et pro communi, et publica utilitate totius Ecclesiae. Si vero per Missam privatam intelligat Missam, quae ab uno Sacerdote dicatur sine distributione Eucharistiae populo facta, mentitur ejusmodi Missas non fuisse ante Gregorii tempora. Nam Augustinus lib. XXII. de Civit. Dei cap. 8. meminit Missae privatae: scribit enim unum ex suis presbyteris sacrificium corporis Domini obtulisse in domo rustica cujusdam nobilis viri, quae vexabatur infestatione malignorum spirituum, et continuo eam domum liberatam fuisse:

« Perrexit, inquit, unus obtulit ibi sacrificium corporis Christi, orans quantum potuit, ut cessaret illa vexatio, Deoque protinus miserante cessavit. » Haec ille. Hic certe Augustinus, qui ducentis annis Gregorium praecessit, meminit Missae dictae ab uno, in loco privato, sine distributione Sacramenti populo facta; et quae Deo gratissima fuerit, ut eventus probavit.

Quarto mentitur in eadem Confessione Augustana, in artic. de Confessione, ubi sic ait: <i Antea immodice extollebantur satisfactiones, fidei vero, et meriti Christi, ac justitiae fidei, nulla fiebat mentio. » Atque ita quidem loquitur in Confessione, in Apologia autem art. 11. ita rem exaggerat: « Nunc, inquit, de hac fide consequente remissionem peccatorum, nulla est syllaba in tanta mole Constitutionum, Glossarum, Summarum, Confessionalium; nusquam ibi Christus legitur. » Et infra in Apolog. art. Io: « Exstant, inquit, immensi libri, imo bibliothecae totae, nullam syllabam de Christo, de fide in Christum etc. »

Haec tamen magnasuntmendacia, nimirum sit, si ea tota Germania capere possit. Nullus enim est liber Catholicus, in quo de Sacramento ullo agatur, quin in eo saepe fides, et Christus nominentur. Certe S. Thomas, qui minime obscurus est auctor. III. par. quaest. LXII. art. 3. dicit et probat, Sacramenta omnia vim habere ex meritis Christi, et ejusdem Christi merita per fidem nobis applciari.

Chapter 5 of 36