Skip to the text

Caput V. Mendacia Kemnitii,

Martinus Kemnitius multa repetit ex mendaciis Lutheri, et Calvini; multa etiam addit propria. Sed quia longum esset omnia referre, solum pauca quaedam annotabo ex principio 2. par. Exam. ubi agit de Sacramentis in genere.

Primo igitur in Examine edito anno 1366, in octavo, pag. 14. sic mentitur: « Quomodo per Matrimonium, quod Siricius Pontifex definit, esse secundum carnem vivere, quod Deo placere non possit; quomodp, inquam, justitia fidei per Matrimonium, vel incipit, vel augetur, vel reparatur juxta ipsorum Sacramenti descriptionem in decreto positam. » Desumptum est hoc mendacium ex epist. I. Sirici, cap. 7. ubi sanctus ille Pontifex probare volens, debere Sacerdotes continere se etiam ab uxore, assumit pro argumento illa verba Rom. VIII: Qui in carne sunt, Deo placere non possunt {i), Hinc igitur deducit Kemnitius, Matrimonium, auctore Siricio, nihil esse aliud, quam vitam secundum carnem, quffi Deo placere non potest.

Sed debuit Kemnitius advertere, Siricium non loqui de conjugio justo, et legitimo, sed de conjugio Sacerdotum, quod illegitimum est, et solo nomine conjugium, re autem ipsa sacrilega impudicitia. Nam in eadem epist. cap. 4. jam ante dixerat, legitimas nuptias in Ecclesia per sacerdotem benedici: et certe non voluit dicere benedici in Ecclesia vitam secundum carnem, quas Deo placere non potest. Itaque legitimi conjuges possunt ita vivere, ut placeant Deo, et dicantur non esse in carne, sed in spiritu, si uxore sua legitima legitime utantur: at Sacerdotes, quibus nuptiae interdictae sunt, non possunt uxores ducere, aut illis uti, quin Deo displiceant, et secundum carnem vivant: et hoc est, quod verissime scripsit Siricius.

Secundo mentitur pag. 39, ubiloquensde Ordinis et Matrimonii Sacramentis, sic ait: « Et si Richardus disputat etiam per istos ritus conferri gratiam gratum facientem: reliqui tamen agnoscunt hoc subsistere non posse. » Hoc mendacium impudentissimum est, cum omnes fere Theologi idem.dicant, quod Richardus dicit. Sufficiet hoc loco testimonium S. Thomse, qui III. par. qu. LXV. art. 1. docet, et probat, septem esse novae legis Sacramenta; et in responsione ad ultimum sic ait: « In quolibet Sacramento novee legis gratia infunditur. »

Tertio mentitur pag. 40. ubi quaerens de aqua benedictu, rosa benedicta, ense benedicto, et similibus rebus, cur non sint sacramenta, sic ait: «Aliquid quidem respondent Scholastici, alius aliud, sed tamen nec seipsos expediunt, nec lectoribus satisfaciunt, nisi quod Gabrielis ingenuitas probatur, qui dicit aquam benedictam non esse Sacramen- * tum, quia desit divina institutio. »

Duo sunt hic mendacia. Unum quod Scholastici multum laborent, ut ostendant, cur aqua, et rosa, et similia, cum in Ecclesia benedicuntur, non sint Sacramenta. At Scholastici adeo leviter hoc expediunt, ut multi ne attingant quidem, ut per se notum, alii obiter tantum explicent. Nihil enim horum est signum efficax gratiae justificantis, quod est praecipuum in omnibus Sacramentis.

Alterum est mendacium, Gabrielem ingenue confiteri, nihil deesse aquae benedictae, quominus sit Sacramentum, nisi divinam institutionem. Est, inquam, hoc verissimum mendacium, quia Gabriel in IV. dist. I. quaest I. art. 1. ubi de hac re agit, dicit quidem, aquam benedictam non esse a Deo institutam, sed ab Ecclesia, et ideo non esse Sacramentum, sed non dicit, nihil aliud ei deesse, nisi divinam institutionem, imo aperte indicat, alia etiam multa ei deesse.

Nam non disputat eo loco proprie de aqua benedicta, sed explicat definitionem Sacramenti: et quia dixerat, ad Sacramenta requiri divinum institutionem, inde deducit a Sacramenti definitione excludi aquam benedictam, lotionem balnei, et omnia signa naturalia. Quocirca sicut non licet colligere ex hac ejus disputatione nihil deesse ad lotionem balnei, quominus sit Sacramentum, nisi divinam institutionem, ita non licet colligere, nihil deesse ad aquam benedictam, nisi divinam institutionem, quominus sit Sacramentum.

Quarto mentitur pag. 94. et 93, ubi tot sunt fere mendacia, quot verba: « Quidam, inquit, ut Alensis, Thomas, Durandus etc. senserunt ipsis externis Sacramentorum elementis per verbum conferri quamdam virtutem supernaturalem. » At non videtur legisse hos auctores: Siquidem Durandus contrarium docet, et S. Thomam oppugnat in IV. dist. 1. quaest. 4.

Quinto mentitur ibidem, cum ait: « Addunt autem, ut ostendant, nec se, nec alios, quod dicunt, intelligere, esse ens incompletum (vim inditam Sacramentis) quod per se non sit in aliquo ex decem praedicamentis. » Sed Kemnitium non intelligere quid Scholastici dicant, facile credi potest. Illos autem ipsos non intelligere motionem, hanc enim plerique vocant vim Sacramentis inditam, esse ens incompletum, quod per se in nullo praedicamento sit; mendacium est manifestum. Non enim ullus est vel mediocriter peritus Physicae, aut etiam solius Logicae, quin sciat motum esse ens incompletum, et ad nullum praedicamentum per se pertinere.

Sexto mentitur ibidem, cum ait: Cyprianum existimasse, Baptismum esse inutilem, qui conferebatur ab haereticis et malis ministris. Nam Cyprianus ubique distinguit malos ministros Catholicos ab haereticis et malos quidem affirmat utiliter baptizare, haereticos autem inutiliter. Male igitur Kemnitius conjungit ex sententia Cypriani, quos Cyprianus ipse disjungit. Vide Augustinum explicantem Cypriani sententiam, lib. IV de Baptismo, cap. 10. et lib. VI, cap. 12. et ipsum Cyprianum in epistolis ad Jubajanum, ad Pompejum, ad Stephanum, et ad Quirinum.

Septimo mentitur pag. 93. cum sic ait: « Illa vero opinio, quod in ipsis Sacramentorum elementis gratia essentialiter contineatur, sicut medicina in pixide, ita ut virtus Sacramentorum sit vel essentia, vel qualitas haerens in corporalibus Sacramentorum elementis, etiam inter Scolasticos scriptores, non fuit omnibus probata, ut Bonaventurae, Richardo etc. » Hic satis prodit suam imperitiam Kemnitius, et simul audaciam, cum ea reprehendit, quae non intelligit. Nam in primis confundit gratiam cum virtute Sacramentorum, cum tamen sint res diversissimae. Gratia enim est effectus Sacramenti, virtus autem id, per quod Sacramentum operatur. Quocirca gratiam contineri in Sacramentis nullus Catholicus negat, virtutem autem illam physicam non omnes admittunt. Deinde gratiam essentialiter, id est, ipsam essentiam gratiae haerere in Sacramentis, ut medicinam in pixide, nullus etiam Catholicorum dicit: Fatemur enim omnes, gratiam haerere in anima, non in Sacramentis. Ponunt tamen, ut supra diximus, eam in Sacramento, ut in vase, metaphorice accipiendo nomen vasis, quomodo dicuntur tela vasa mortis, quia in eis mors continetur, ut effectus in causa.

Octavo mentitur ibidem, cum ait: « Fuerunt etiam, qui virtutem Sacramentorum in ipso opere, quo Sacramenta vel celebrantur, vel suscipiuntur, constituerunt: ita ut Sacramenta dicerentur conferre gratiam ex dignitate et merito operis, quod exercet vel is, qui celebrat, vel qui suscipit. » Hoc etiam mendacium testis est imperitiseKemnitiance, quamquam non est ejus proprium, sed a Calvino illud accepit. Vide supra in tertio Calvini mendacio. Plurima sunt aliainKemnitio,hsec enim solum ex initio libri decerpta sunt.

Chapter 7 of 36