Skip to the text

Caput VI. Mendacia Tilemanni Heshusii

Tilemannus Heshusius, qui se Episcopum Sambiensem vocat, librum scripsit de sexcentis erroribus Pontificiorum; qui liber non habet vel unam micarn salis: colligit enim errores tam inconsiderate, ut vel sint mera mendacia, vel contradictorii eorum sint haereses apud omnes Lutheranos.

Ac ut solum, causa exempli, discutiamus locum 13, qui est de Sacramentis, tertius error, quem notat, est desumptus ex Cate-

chismo Romano in haec verba: « Virtutem, quae ex passione Christi manat, hoc est, gratiam, quam ille nobis in ara crucis meruit, per Sacramenta, quasi per alvum quamdam in nos ipsos derivare oportet. » Haec ille. Ubi primum corrupit verba Catechismi Romani; siquidem ex alveo, quae vox est in Catechismo, iste fecit alvum, ut sordidam et ridiculam faceret Catechismi sententiam. Deinde sententiaCatechismi non potest damnari, quin damnentur etiam omnes Lutherani. Sume enim sententiam contradicentem, quae sine dubio haec erit: Christus in cruce non meruit nobis gratiam, vel si meruit, ea tamen non derivatur ad nos per Sacramenta, quasi per alveum. At certe hanc sententiam Lutherani omnes damnant, quippe qui volunt gratiam ex Christi passione nobis per verba et Sacramenta offerri et applicari. Neque refert quod ipsi non nominant alveum: nam nominant instrumentalem causam, quod est longe amplius, quam alveus. Vide Kemnitium in 2. par. Examinis, pag. 97. et Calvinum in Antidoto Concilii, sess. VII, can. 4.

Quintus error apudTilemannum est, quod Sacramenta veteris legis non impresserint characterem, qui est signum spirituale. Sume igitur contradicentem, nimirum. Sacramenta veteris legis imprimebant characterem spiritualem; et quaere si vel ab uno ex Lutheranis approbetur. Lutherani enim non anteponunt usquam, licet fere aequent, Sacramenta legis veteris Sacramentis novae legis; et tamen summo consensu negant, Sacramenta novae legis imprimere characterem. Id quod negat etiam ipse Heshusius ibidem in 7 errore.

Nonus error est, quod non requiratur bonus motus interior in suscipiente Sacramentum. Hunc errorem tribuit Heshusius Gabrieli lib. IV. sent. dist. 1. quaest. 3. Sed 'verba Gabrielis, quae ipse citat, detegunt fraudem. Nam Gabriel non dicit non requiri motum interiorem, cum aperte requirat fidem et poenitentiam cum omnibus aliis Doctoribus, sed dicit cum Scoto, non requiri motum interiorem, ‘qui sit meritorius gratiae de congruo, vel de condigno. Scotus enim, et Gabriel, et multi alii docent, motus quosdam interiores esse meritorios de congruo justificationis, sed addunt, quod si aliquando isti motus non sint tam perfecti, ut mereantur de congruo, tamen sufficere cum Sacramento ad justificationem.

Decimus error est, quod Sacramenta veteris legis non contulerint gratiam, neque ex opere operato, neque ex opere operantis, seu per modum meriti, etiam si in fide et charitate fierent. Haec ille. Sed accipe contradicentem propositionem, et dic: Sacramenta legis veteris contulerunt gratiam ex opere operato, vel ex opere operantis, seu per modum meriti. Atqui haec tota est haeretica omnibus Lutheranis. Nam omnes execrantur, quod dicimus de opere operato; et multo magis, quod dicimus de opere operantis. Sacramenta enim gratiam conferre ex opere operantis, est gratiam conferre ex dignitate et merito operis; ipsi autem nullum agnoscunt opus dignum aut meritorium, sed omnia esse volunt peccata mortalia, atque in primis idem Heshusius in eodem lib. tit. de justificatione, de lege, de operibus.

Decimustertius error est ex Concilio Tridentino desumptus, sess.VII. can. 13: « Docent, inquit, sine externis Papisticis ritibus nec veritatem, nec dignitatem, nec efficaciam Sacramentorum consistere. » Haec ille. At haec impudentissima ifnpostura est. Concilium enim nihil ejusmodi docet. Haec enim sunt verba Concilii, quae ibidem ponit Heshusius, ut nimirum non solum sit, sed etiam habeatur impostor: « Si quis dixerit receptos et approbatos Ecclesiae Catholicae ritus in solemni administratione Sacramentorum adhiberi consuetos, aut contemni, aut sine peccato a ministris pro libito omitti, aut in novos alios per quemcumque Ecclesiarum pastorem mutari posse, anathema sit. »

Chapter 8 of 36