Caput II. De mendaciis, et calumniis adversariorum
Necessario prorsus annotanda sunt mendacia praecipuorum hostium Ecclesiae, quod hoc multum valeat ad auctoritatem detrahendam, ipso teste Luthero, qui ita scripsit quondam in lib. contra Emserum: « Si semel deprehenderer, ita mentitus, falsus, et III.
crasse stolidus, jam tota mea doctrina, et honor, et fideS, et fidelitas finem poenitus haberent: unusquisque me pro nequam, et infami nebulone, ut aequum est, habiturus esset »: tum etiam, quod hoc ipsum vitium Catholicis tribuere impudentissimo mendacio Lutherus non erubuerit: Sic enim scribit in libro adversus Cochloeum: « Sed ego plane hoc tribuo divinis Consiliis, ut Papae, et Papistae fere nullos habeant patronos, nisi, qui vel insigni inscitia, vel mendaciis impudentibus semper suam auctoritatem traducant, nequis amplius per abominationem Romanam decipiatur. » Et infra: « Plorandam certe sortem Papae, quod sui nonnisi mendaciis protecti in arenam descendunt. » Haec ille. Quae verba in ipsum Lutherum aptissime conveniunt; ut enim Joannes Cochlaeus testatur in actis Lutheri Anni 23. nullus fere Catholicorum in Lutherum scripsit, quin eum multorum mendaciorum coarguerit; e quibus unus Dietembergius e duobus Lutheri libellis supra octingenta collegit mendacia. Denique nulla re magis nocent illi Ecclesiae, quam cum suis mendaciis persuadent populis, nos aliter sentire, et docere, quam revera sentiamus et doceamus. Proinde res utilissima est, eorum mendacia detegere. Nos igitur solum de Sacramentis mendacia quaedam crassiora breviter annotabimus.
Igitur Lutherus in libro de captivitate Babylonica, cap. I. quod est de Eucharistia, Primo mentitur, cum ait: «Non moror Concilium Constantiense, cujus auctoritas si valet, cur non valet et Basileensis, quod contra statuit, Bohemis licere utramque speciem sumere? Quod iste adulator ignorans adducit pro suo somnio » Haec ibi. Et sane quod Constantiense, et Basileense Concilium inter se pugnent, quantum ad Communionem sub una specie, mendacium impudentissimum est. Idem enim omnino statuunt Concilium Constantiense, sess. XIII. etBasileense, sess. XXX. nimirum laicos non teneri divino jure ad utramque speciem sumendam, proinde servandam esse Ecclesiae legem, vel consuetudinem; quibus decretis non repugnat, quod Basileense Concilium concesserit Bohemis utriusque speciei usum, modo faterentur id sibi concedi ab Ecclesia, non autem ad hoc teneri divino jure.
Secundo mentitur ibidem, cum ter, aut quater repetit, S. Thomam auctorem esse illius sententiae, quam omnes Catholici tenent, quod in Sacramento altaris, non sit substantia panis et vini, sed accidentia solum: quod est crassissimum mendacium. Nam Innocentius III, in Lateranensi Concilio, c. i. (ut omittam testimonia antiquiora) hoc ipsum definivit anno 1215, quo tempore Thomas nondum erat natus.
Tertio mentitur ibidem, cap. 2. quod est de Baptismo, cum ait loquens de Scholasticis: « Asserunt impii homines, non debere hominem esse certum de remissione peccatorum, seu gratia Sacramentorum: qua impietate orbem totum dementant. » IIoc mendacium est ipso Luthero testo. Nam paulo infra idem ipse verissime sic dicit: «Omnes tamen admittunt Sacramenta esse signa efficacia gratiee. » Non igitur jubemus homines dubitare de gratia Sacramenti, cum dicamus esse signa efficacia gratiee. Jubemus quidem dubitare de propria dispositione, et proinde de consecutione gratiee; sed Jioc non est dubitare de gratia Sacramentorum. Non enim efficacia Sacramenti pendet ex mea dispositione, 3ed ex divina institutione: quomodo qui oculos claudit, non potest videre Solem, et tamen non propterea dubitat de efficacia Solis ad illuminandum. Neque hoc Lutherani negare possunt; nam Lutherus in libro contra rebaptizantes, quem edidit Anno 1528, sic ait: « Baptismus non est fundandus supra fidem baptizantis, vel baptizati, quia uterque incertus est de fide, aut saltem in periculo, et tentatione consistit. » Et in sermone de Baptismo, habito Anno 35: « Ut Baptismus, inquit, certus sit nobis; ideo non fundat eum Deus supra fidem nostram, cum illa possit incerta, et falsa esse; sed supra verbum, et institutionem suam. » Ilsec ille. Non ergo dissentimus aLutheranis (ut Lutherus mentitur) quod nos dubitemus de gratia Sacramenti, illi non dubitent; sed quod nos dubitemus de consecutione gratiae, ob nostram indispositionem, illi autem non dubitent, mira temeritate, cum fateantur sine fide Sacramenta non prodesse, et simul admittant facile hominem decipi, cum putet se credere, et tamen revera non credat.
Quarto mentitur ibidem, cum sic ait: « Esto contemptor Magistri Sententiarum cum omnibus suis scribentibus, qui tantum de materia, et firma Sacramentorum scribunt, dum optime scribunt, id est, mortuam, et occidentem litteram Sacramentorum tractant: ceeterum spiritum, vitam, et usum, id est, promissionis divinae veritatem, et no¬
stram fidem prorsus intacta relinquunt. » Mendacium est apertissimum; nam de fide suscipientis Sacramenta, et recto usu multa disputat Magister, lib. IV, distin. 4 et 9. et Scholastici ibidem. Verius de Magistro scripsit Franciscus Stancarus in lib. de Trinitate, et Mediatore: «Ego, inquit, judico unum Petrum Lombardum pluris esse, quam centum Lutheros, ducentosMelanclithones, trecentos Bullingeros, quadringentos Petros Martyres, et quingentos Calvinos: qui omnes si in mortario contunderentur, non exprimeretur una uncia verse Theologice, praesertim in articulo de Trinitate, Incarnatione, Mediatore, et Sacramentis. »
Quinto mentitur, cum ibidem sic loquitur: « Et hinc impulsi sunt tantum tribuere Sacramentis nova; legis, ht ea statuerent, prodesse etiam iis, qui in peccatis mortalibus sunt, nec requiri fidem, aut gratiam, sed sufficere, non posuisse obicem, hoc est, actuale propositum denuo peccandi. <> Et infra: « Prodesse dicunt ea etiam impiis et incredulis, modo non ponant obicem, quasi ipsa incredulitas non sit omnium obstinatissimus, et hostilissimus obex gratiae. » Haec ille. Quam sententiam saepe repetunt tum ipse, tum etiam filii, et sectatores ejus; nec solum veri Lutherani, sed etiam Calvinus iisdem verbis utitur in Antidoto sess. VII, can. 5 et 6. Ubi tria nobis tribuunt. Unum quod dicamus, Sacramenta prodesse iis, qui sunt in peccato mortali: quod quidem verissimum est, modo peccatores poenitentiam agere velint; nam Baptismus, et Absolutio ad hoc sunt instituta, ut peccata remittant. Et certe mirum est, hoc nobis tamquam errorem tribui a Lutheranis, cum ipsi velint omnia Sacramenta habere promissionem reconciliationis, ac remissionis peccatorum: de qua re infra dicemus. Si vero loquantur de peccatoribus impoenitentibus, est merum mendacium, quod Catholici dicant, Sacramenta prodesse peccatoribus: omnes enim Catholici requirunt poenitentiam, tamquam dispositionem ad gratiam recipiendam.
Deinde nobis tribuunt, quod dicamus non requiri gratiam ad hoc, ut nobis prosint Sacramenta: quod quidem mendacium est manifestum. Nara si per gratiam intelligant favorem Dei, ut ipsi ordinarie intelligunt, omnes Catholici dicunt, justificationem a peccatis dari in Sacramentis cx gratia Dei, et merito Christi, non ob merita accedentis. Si vero per gratiam intelligant inheerentem qualitatem, qua formaliter justificamur; Fatemur hanc non requiri ante perceptionem aliquorum Sacramentorum, ut Baptismi, et Pmnitentiae, quod etiam ipsi fateri coguntur, quivoluntSacramenta habere promissionem remissionis peccatorum: tamen hanc ipsam dicimus infundi in ipsa perceptione Sacramenti; proinde mera calumnia, et mendacium est, quod Catholici non requirant gratiam, ut Sacramenta prosint.
Tertio nobis tribuunt, quod dicamus non requiri fidem, et quod incredulitatem non habeamus pro obice impediente Sacramentum: in quo etiam apertissime mentiuntur. Nam vel loquuntur de substantia Sacramenti, vel de fructu Sacramenti:.si de substantia, nec nos, nec ipsi, requirimus fidem. Nam omnes Catholici docent cum S. Augustino lib. IV. de Baptismo, cap. 12. verum esse Baptismum, quem sine vera fide haeretici recipiunt. Et idem docet Lutherus in homiliis de Baptismo, et in lib. contra rebaptizantes; necnon etiam Calvinus lib. IY Instit. cap. 14, §. 16. Si vero loquuntur de fructu Sacramenti, falsum est Catholicos non habere pro obice incredulitatem: omnes enim Catholici requirunt necessario in adultis actualem fidem, et sine ea dicunt neminem justificari. Yide Magistrum lib. 1Y, dist. 4. et S. Thomam III. par. qu. LXV1II, art. 8. Item Jus Canonicum, quod Lutherus combussit, de consecrat, dist. 4. per multos canones.
Occasio hujus fraudis fuit, quod Catholici non requirant in Sacramentis fidem illam specialem, quam adversarii solum esse * putant veram fidem justificantem. Sed (ut omittam quod ista non est vera fides, sed opinio temeraria) si ideo vere nobis tribui posset, quod non requiramus fidem in Sacramentis, quia non requirimus fidem illam specialem; nos etiam illis tribuere possemus, quod non requirant fidem in Sacramentis, quia non requirunt eam fidem, quam nos solam docemus esse veram fidem.
Caeterum si candide agendum sit, distin— guendae sunt quaestiones. Aliud enim est quaerere, an in Sacramentis requiratur vera fides, aliud autem, quaenam sit vera fides. Et quidem in priore quaestione convenimus, in posteriore dissidemus.
Porro de infantibus non potest esse quaes-. tio, tum quia ipsi nec ponunt, nec possunt ponere obicem incredulitatis; incredulitas enim non est non credere, sed nolle crede¬
re: tum etiam quia infantes sicut peccaverunt aliena voluntate, et sunt aversi a Deo habitualiter, ita satis est, si credant aliena voluntate, et convertantur habitualiter per infusionem fidei, spei, et charitatis. Unde Philippus in locis anni 41. c. de usu Sacramentorum dicit, de adultis solum esse intelligendum, quod oporteat eos actu credere.
Sexto mentitur in assertione primi articuli, ubi Scotum facit auctorem illius sententiae, quod Sacramenta conferant gratiam non ponenti obicem: quam sententiam ipse haereticam vocat. Sed mentitur apertissime. Nam Innocentius III idem docuerat, cap. Majores, de Baptismo, et ejus effectu; longo tempore antequam Scotus nasceretur: necnon S. Augustinus in epist. 23. ad Bonifacium, ubi posteaquam dixerat, parvulis prodesse Baptismum etiamsi actu non credant; ita loquitur: « Hoc qui non credit, et fieri non posse arbitratur, profecto infidelis est, etiamsi habeat fidei Sacramentum: et longe melior est ille parvulus, qui etiamsi fidem nondum habeat in cogitatione, non tamen ei obicem contrariae cogitationis opponit; unde Sacramentum ejus fideliter percipit. »
Septimo mentitur ibidem, cum ait, Scotistas non requirere in usu Sacramenti fidem, nec bonum propositum, seu bonum motum cordis. Quod mendacium refellit Roffensis ex ipsis verbis Scoti, qui inIY, dist. 4. quae. 2. diserfis verbis docet, requiri fidem et contritionem, seu attritionem. Vide etiam q. 5. in principio, et in responsione ad ultimum; item. dist. 17, quaest. 1.
Octavo mentitur in homil. ult. de Baptismo, ubi sic ait: « Huc impietatis ventum est, ut sali et aquae contra verbum, et mandatum sacratae, tantumdem virtutis et energiae tribuerint, quantum venerabili Baptismi Sacramento. » Hic sunt duo mendacia. Unum, quod nos contra Dei mandatum, et verbum consecremus salem et aquam; nullum enim verbum, seu mandatum exstat, quo id prohibeatur. Quid, quod ipse idem Lutherus lib. de captivit. Babylon, cap. de extrema unctione, contrarium docet? Sic enim ait: « Igitur, inquit, hoc Unctionis extremae nostrum Sacramentum non damno, sed hoc esse, quod ab Apostolo Jacobo praescribitur, constanter nego, cum nec forma, nec usus, nec virtus, nec finis ejus cum nostro consentiat. Numerabimus tamen ipsum inter ea Sacramenta, quae nos constituimus, ut sunt salis et aquae consecratio, et aspersio: neque enim negare possumus, creaturam quamlibet per verbum Dei, et orationem sanctificari, quod Apostolus Paulus nos docet. » Hsec ille.
Alterum mendacium est, quod eamdem vim tribuamus aquae benedictae, etBaptismo: id enim nullus unquam Catholicorum docuit: alioqui non septem Sacramenta, sed multo plura faceremus. Haec pauca ex Luthero sufficiant.
Chapter 4 of 36