Skip to the text

Caput VII. Sitne utendum nomine Sacramenti

De nomine Sacramenti duae sunt controversiae haereticorum, tum ipsorum inter se, tum nobiscum. Una, sitne hoc nomen usurpandum. Altera, quid proprie significet haec vox Sacramentum.

Quod attinet ad priorem, Martinus Lutherus initio novae suae praedicationis visus est ab hoc nomine non parum abhorrere. Nam in libro de captivit. Babylon, quem edidit anno 20. cap. de Matrimonio: « Non habet, inquit, universa Scriptura sancta hoc nomen Sacramentum, in ea significatione, qua noster usus, sed in contraria. Ubique enim significat non signum rei sacrae, sed rem sacram, secretam, et absconditam. » Deinde in libro de abroganda Missa, quem edidit anno 21: « Pia, inquit, et fidelis conscientia merito et digne pavere debet, ne hoc sacrificium appellet, aut credat, quod certissima est apud Deum, et in Scripturis non dici sacrificium; cthoc solum appellet sacrificium, quod constat a Deo vocari sacrificium. Quae enim furentior est temeritas, quam sic os in coelum ponere, ut hoc sacrificium et cultum Dei dicas, quod ille non dicit sacrificium et cultum Dei? » Hsec ille. Cum igitur Lutherus affirmet, vocem Sacramentum non esse in Scriptura in eo sensu, quo Ecclesia utitur Sacramentis, et simul affirmet, furentem esse temeritatem uti nominibus in rebus Dei significandis, quibus Deus ipse in Scriptura non utatur: certe colligitur non ei placuisse, ut hoc nomine uteremur.

Quocirca Melanchthori Lutherum secutus in locis communibus editis anno 21 et 22. caput, in quo agit de Sacramentis, inscribit de signis; et in medio ejus capitis: « Quae alii, inquit, Sacramenta, nos signa appellamus.» Quin etiam tanta erat cupido istorum hominum omnia novandi, ut mallet Grasca voce, et Latinis prorsus inaudita dici aypayi- S«;, id est, sigilla, quam Sacramenta.

Andreas item Carolstadius in lib. de imaginibus et Sacramentis, eumdem Lutherum secutus, ex professo agit contra nomen Sacramenti.

Porro Zwinglius Pater Sacramentariorum in lib. de vera et falsa religione, edita anno 25. dicit quidem se nolle tumultuari ob hoc nomen, aperte tamen reprehendit. Sic enim habet in cap. de Sacramentis: c< Vocem istam, Sacramentum, magnopere cuperem Germanis nunquam fuisse receptam. »

Sic etiam Calvinus lib. IV. Institut. cap. 14. §. 13. dicit se nolle contendere de nomine Sacramenti, et tamen non obscure reprehendit, dum ita loquitur: « Abunde liquet Veteres, qui Sacramentorum nomen signis indiderunt, minime respexisse, quis fuisset verbi hujus usus Latinis Scriptoribus; sed novam hanc significationem pro suo commodo affinxisse, qua simpliciter sacra signa designarent. » Haec ille.

Ceeterum Lutherus cum vidisset Carolstadium et Zwinglium, cum quibus inimicitias gerebat, abhorrere a voce Sacramenti, mutavit cito sententiam, et nomen Sacramenti approbare coepit. Sic enim scribit inlib. contra coelestes Prophetas par. 2: « Dicit, inquit, Carolstadius, Christum et Apostolos non appellasse coenam Sacramentum, velle se habere nomen ex Bibliis: Deum imponere suis creaturis nomina, nos qui homines sumus, non debere indere nomina rebus divinis. » Et infra: «Age animicida, tu et spiritus peccati, fatemur quideniDeum non dixisse Sacramentum, nec preeeepisse ut Sacramentum diceretur: sed hic nobis contra, ubi prohibuit Sacramentum dici? Quis ergo tibi dedit potestatem prohibendi quod Deus non prohibet? An non est verus animicida, qui se ponit loco Dei super nos, et aufert nostram libertatem? » Ac deinde asserit et probat, licere uti hoc nomine, imo et oportere uti. Quae omnia non magis contra Carolstadium pugnant et Zwinglium, quam contra ipsum Lutherum, a quo illi didicerant, ut ostendimus.

Luthero autem sententiam mutante, mutarunt etiam caeteriLutherani. Nam et in confessione Augustana recipiunt nomen Sacramenti: et Philippus in locis anno 36. inscribit caput de Sacramentis, quod antea inscripserat de signis. Brentius quoque in Confessione Wirtembergensi cap. de Sacramentis, idem nomen retinet. Ac demum Kemnitius in 2. par. Examinis non procul ab initio, vocabulum hoc aypayov, id est, non scriptum in divinis litteris esse dicit, et tamen retinendum et conservandum. Solum ergo controversia restat cum Sacramentariis, et cum priore sententia Lutheri.

Sed facile probare possumus, nomen hoc esse usurpandum et conservandum. Primo, quia reperitur in Scripturis. Sunt autem duo notanda antequam hanc rationem explicemus. Primo quidem Scripturas sacras non Latine, sed vel Hebraice, vel Graece, a Prophetis et Apostolis scriptas fuisse: proinde non esse demonstrandam ex Scripturis vocem Latinam, Sacramentum, sed Graecam, quae illi respondet, nimirum pjorripov. Idem enim omnino estLatinis Sacramentum, quod

Graecis Mysterium. Neque in hoc ulla dissensio est: fatentur enim adversarii idem esse Sacramentum et Mysterium, et ideo utrumque vocabulum dicunt esse oiypufa-j in nostra significatione.

Secundo, aliter ex Scripturis probari posse nomen Sacramenti apud Catholicos, aliter apud haereticos. Nam apud Catholicos, qui fatentur Matrimonium esse Sacramentum proprie dictum, probamus nomen Sacramenti esse in Scripturis, non solum in genere, sed etiam in specie, id est, ut significat res illas septem, quas proprie Sacramenta vocamus. Ait enim Apostolus adEph. Y: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suce, et erunt duo in carne una. Sacramentum, sive [ut habetur Graece) Mysterium hoc magnum est, ego autem dico in Christo, et in Ecclesia. Ubi Apostolus Concilio Trident. teste, sess. XXIV, Sacramentum proprie dictum vocat Matrimonium, seu conjunctionem viri et feminae; est enim ea conjunctio signum rei sacrae, et arcanae, id est, conjunctionis Christi cum Ecclesia. Neque obstat, quod Paulus videatur loqui de conjugio Adami et Evae, quod quidem Sacramentum novae legis non fuit. Nam Paulus etsi allegat verba Adami, tamen ea accommodat ad conjugia sui temporis: omni enim conjugio convenit quod Adam dixit: Erunt duo in carne una. Unde non ait Paulus, Sacramentum hoc magnum fuit, sed Sacramentum hoc magnum est, nimirum posteaquam a Christo addita est illi promissio gratiae.

Apud haereticos autem, qui Matrimonium non admittunt esse Sacramentum proprie dictum, non possumus probare exScripturis nomen Sacramenti; ut est nomen specificum, et proprium nostrorum Sacramentorum. Nusquam enim in Scriptura Baptismus, aut Eucharistia, aut Poenitentia, aut Ordo, aut etiam Confirmatio, aut Unctio, Mysterium vel Sacramentum appellatur. Possumus tamen ex Scripturis ostendere nomen Sacramenti, ut est nomen genericum et commune ad nostra septem Sacramenta, et alias res quasdam; nimirum ut significat signum rei sacrae, vel arcanae: quod quidem satis est, ut possimus hoc nomine uti etiam testimonio Scripturarum. Nomen enim genericum vere convenit rei, licet non soli illi conveniat.

Id igitur nomen in Scripturis haberi contra Lutherum demonstramus ex Daniele cap. II. ubi saepissime vocatur Mysterium, vel Sacramentum statua Nabuchodonosor, quia erat signum rei latentis, id esi, successionis quatuor regnorum, et regni Christi post illa exorituri. Ex quo colligimus, vocabulum rp Hebraicum etfcn Chaldaicum, non solum significare rem secretam, ut Isai. XXIV: Secretum meum mihi (lj. Sed etiam signum rei secretae, ut hoc loco Danielis; quamquam etiam hoc loco non negaverim, aliquando significare rem secretam. Nam interdum Scriptura vocat Mysterium ipsum somnium oblitum, et proinde absconditum, et secretum: interdum ipsam statuae illius, quae per somnium apparuerat, significationem.

Item probamus ex illo Apocalyp. XVII: Et in fronte ejus nomen scriptum Mysterium. Et infra: Ego dicam tibi Sacramentum mulieris. Hinc enim habemus mulierem illam forma meretricia, quam Joannes vidit, fuisse quoddam Sacramentum, id est, signum rei latentis, nimirum Romani Imperii, vel Antichristi, ut alibi exposuimus. Non enim res ipsa latens, sed mulier, quae videbatur, appellatur Mysterium, et Sacramentum, ob significationem, quam continebat, ut patet ex nomino scripto in fronte.

Idem probatur ex illo II. Thessal. II: Nam Mysterium jam operatur iniquitatis. Vocat enim Apostolus Mysterium iniquitatis, persecutiones Ecclesiae primitivae ab Imperatoribus, et haereticis excitatas, quia significabant persecutiones excitandas in novissimis diebus ab Antichristo. Ita enim exponunt eum locum Chrysostomus, Theophylactus, Ambrosius, et alii fere omnes.

Denique idem probatur efficacissime ex illo ad Ephesios V: Sacramentum hoc magnum est. Tametsi enim Erasmus, et Calvinus Mysterium a Paulo dici contendunt, non conjunctionem viri et foeminae, sed Christi, et Ecclesiae, eo quod addat Apostolus: Ego autem dico in Christo et in Ecclesia, tamen apertissime falluntur. Quod enim Paulus Sacramenti nomen non tribuat Christo, et Ecclesiae, sed conjunctioni viri, et foeminae, patet tum ex relativo pronomine, hoc. Refert enim id, quod dictum fuerat, nimirum; Erunt duo in carne una (i): tum etiam quia

periret tota ratio Apostoli. Vult enim probare, debere viros diligere suas uxores: id vero probat, quia illud: Emnt duo in carne una, est magnum Sacramentum in Christo, et in Ecclesia. Quod si totum hoc Mysterium est in conjunctione Christi, et Ecclesiae, et ad conjugium nihil pertinet, quid, quaeso, Paulus probat? Vide commentarium Hieronymi, Chrysostomi, QEcumenii, et aliorum Patrum in hunc locum. Conjunctio igitur sensibilis, et externa viri et foeminae, Sacramentum est, id est, signum rei sacrae spiritualis, et latentis, id est, conjunctionis Christi, et Ecclesiae. Quocirca Kemninitius his testimoniis persuasus, fatetur nomen Sacramenti ut genericum est, scriptum esse, licet ut specificum, non sit scriptum.

Falsum igitur est, quod Lutherus dicebat, Sacramentum in universa Scriptura significare rem sacram secretam; nusquam autem signum rei sacrae, secretae. Nec minus falsum est, quod ibidem addidit. Catholicos ubicumque in Scriptura invenerunt nomen Sacramenti, ex eo fecisse signum: non enim ubique dicimus, Sacramenti nomine significari signum, sed solum quibusdam in locis, alibi autem significare rem secretam, ut Tob. XII: Sacramentum Regis abscondere bonum est. Et Ephes. I: Ut notum faceret nobis Sacramentum, voluntatis suce. Et I. Timoth. III. vocat incarnationem, magnum pietatis „ Sacramentum. Neque id ignorarunt Scholastici, quin potius omnes cum Magistro indicant has acceptiones varias Sacramenti secundum Scripturas. Vide in IV. dist. I. et S. Thom. III. p. q. LX. art. 1.

Quod si Sacramentum dicatur a sacrando, et initiando, quod placet Zwinglio: ut postea dicemus, habetur in Scriptura Testamenti veteris vox Hebraea, nostrae Latinae voci respondens, nimirum roSa seu nttt-Jn, id est, ritus consecrationis, Exod. XXVIII, Levit. VIII. et alibi.

Secunda ratio sumitur ex Patribus. Antiquissimi enim Patres hoc nomine usi sunt ad significandum Baptismum, Eucharistiam, et alia id genus sacra Symbola. Tertullianus vetustissimus Latinorum, lib. de proescrip. cap. 1 6: (v Ipsas quoque, inquit, res Sacramentorum divinorum, in idolorum mysteriis diabolus aemulatur: tingit et ipse quosdam, signat in frontibus milites suos etc. » Vide etiam lib. I. in Marcion. ante medium. S. Cyprianus lib. II. epist. 1. de Baptismo et Confirmatione dicit: « Si Sacramento utroque nascantur. » Lib. II. epist. 3. ad Ca?cilium: « Quo et ipso, inquit, Sacramento (Eucharistia*) populus noster ostenditur adunatus. » Et lib 1Y. epist. 7. ad Magnum: a Neque enim sic in Sacramento salutari delictorum contagia, ut in lavacro carnali et saeculari, sordes cutis, et corporis abluuntur. » Eadem utuntur voce Lactantius lib. 1Y. cap. •17. Hilarius in illud Psal. CXXI. Et abundantia diligentibus tc. Hieronymus in cap. LX1V. Ezech. et in cap. I. Malach. Augustinus in epist. 118. et lib. II. doct. Christ. cap. 3. et demum omnes posteriores.

Ex quibus Patrum sententiis colligimus, nomen hoc esse antiquissimum, et proinde retinendum, etiam si in Scripturis non haberetur: quomodo retinemus multa alia nomina, quae non sunt in Scripturis, ut Trinitatem, consubstantialem, personam etc. Periculosissima enim est vocum novarum libertas in Ecclesia, cum paulatim ex novis vocibus, novae etiam res oriantur cum unicuique licet in rebus divinis nomina lingere. Unde et B. Paulus prohibet profanas vocum novitates I Timoth. YI. et S. Augustinus lib. X. Civit, cap. 23: « Liberis, inquit, vocibus loquuntur Philosophi, nec in rebus ad intelligendum difficillimis offensionem religiosarum aurium pertimescunt: Nobis autem ad certam regulam loqui fas est, ne verborum licentia, etiam de rebus, qua} his significantur, impiam gignat opinionem. »

Rursus colligimus, tum exScripturis, tum ex Patribus citatis, Kemnitium falsa, etpugnantia de hoc nomine loqui. Nam pag. 28. sic ait: « Augustinus primus ferme coepit vocabulum Sacramenti in hac quidem materia Qxtendere, et latius usurpare, quam antiquitas fecerat. In epistola enim quinta ad Marcellinum de signis loquens inquit: a Quae cum ad res divinas pertinent, Sacramenta appellantur. Ut igitur Augustino aliquid sit Sacramentum, satis est, si rei alicujus divinae, vel sacrae signum sit. » Haec ille. At falsum esse primum Augustinum fuisse, qui extenderit hoc nomen ad alia sacra signa, quam ad Baptismum, et Eucharistiam, patet ex omnibus Scripturis citatis, et ex Tertulliano, Cypriano, ac Lactantio locis notatis: et praeterea patet ex ipso Kemnitio,

qui paulo ante, id est, pagina 22, sic ait: « Conjunctio viri et uxoris in conjugio, est Sacramentum conjunctionis Christi, et Ecclesiae ad Ephes. Y. » Et infra: « Omnes figuras, et allegorias significantes aliquid Patres vocant Sacramenta. Tertullianus lib. V. contra Marcionem vocat Sacramenta figurarum, et allegorias Sacramentorum, ubi de duobus Abrahae filiis loquitur. Adversus Judaeos vocat Sacramentum ligni, disputans de securi Elisaei, et de ligno Ad«e. s> Haec ille. Qui viderit quam bene cohaereat, Augustinum auctorem illius rei facere, quae apud Tertullianum, aliosque vetustos Patres, et apud ipsum Apostolum Paulum inveniatur.

Adde postremo, quod omnes linguae vulgares in Latina Ecclesia hoc nomen retinuerunt, ut Italica, Gallica, Hispanica, Germanica, et aliae; quod est argumentum semper fuisse hoc nomen Sacramentum, in Ecclesia, venerabile. Sed de hac prima Quaestione satis.

Chapter 9 of 36