Caput IV. Mendacia Calvini
Venio nunc ad Calvinum, qui lib. IV Institut. cap. 14, §. 14. sic ait: « Magno con-, sensu Sophisticae scholae tradiderunt, Sacramenta novae legis justificare, etconferre gratiam, modo non ponamus obicem peccati mortalis. Quae sententiadici non potest, quam sit exitialis, et pestilens, eoque magis, quod multis ante saeculis magna Ecclesiae jactura in bona orbis parte obtinuit. Plane certe diabolica est; nam dum justitiam citra fidem pollicetur, animas in exitium praecipites agit. •» Hoc est mendacium primum, quod citra fidem polliceamur justitiam in Sacramentis: quod supra refutatum est. Interim observanda sunt, quae Calvinus confitetur vera, nimirum magnum consensum esse inter Catholicos, item multis saeculis doctrinam nostram viguisse, denique in bona orbis parte receptam, cum de ipsis omnia sint contraria: nimirum nullus est inter eos consensus; doctrina recens, et hoc saeculo nata; et vix unam, aut alteram provinciam
occupavit: etsi enim multi sunt hoc tempore haeretici, nulla tamen una haeresis admodum late patet.
Secundum mendacium est in eodem cap. §-17: « Interim, inquit, illud tollitur figmentum, quo justificationis causa, virtusque Spiritus sancti elementis, ceu vasculis, ac plaustris includitur. » Hoc vere figmentum est, quod nobis Calvinus affingit. Non enim Catholici dicunt, causam justificationis in Sacramentis, ut in vasis includi, sed ipsa Sacramenta causas instrumentales justificationis faciunt.' Sed nec virtutem Spiritus sancti, id est, vim illam, quam Deus tribuit Sacramentis ad justificandum, ullus Catholicus docet contineri in Sacramentis, sicut in vasis; virtus enim illa est id, per quod Sacramentum operatur. Sed forte Calvinus ex eo mentiendi ansam accepit, quod interdum Catholici gratiam in Sacramentis, ut in vasis contineri dicunt. Gratia enim effectus est Sacramenti, proinde in Sacramento continetur, ut quilibet alius effectus in sua causa: omne autem quod continet, saltem metaphorice, vas dici potest. Adde quod potest etiam vas accipi pro instrumento: qua significatione eleganter David Psalm. VII. vocat sagittas, vasa mortis; etEzech. cap. IX. vocat arma, vasa interitus, quia sagitta, caeteraque arma causae instrumentales sunt mortis. Neque id negare potest Calvinus, cum in Antidoto Concilii Tridentini sess. VII. can. 4. et 3. affirmat Sacramenta esse causas gratiae conferendae instrumentales.
Tertium mendacium est in eodem cap. §. 26. ubi sic ait: « Quidquid de opere operato nugati sunt Sophistae, non modo falsum est, sed pugnat cum Sacramentorum natura, quae instituit Deus, ut fideles vacui bonorum omnium, et inopes, nihil praeter mendicitatem eo adferant. Unde sequitur, ea recipiendo nihil istos agere, unde laudem mereantur, vel in hac actione, quae eorum respectu mere passiva est, nullum illis posse opus adseribi. » Hoc mendacio testatur ignorantiam, vel malitiam suam Calvinus: non enim opus operatum vocant Theologi opus aliquod meritorium ejus, qui Sacramentum suscipit, vel ministrat, ut Calvinus dicit; id enim opus operantis appellamus. Quid autem sit opus operatum, infra suo loco dicemus. Illud hoc loco notasse sufficiat, opus operatum non pendere a bonitate ministri, meritum autem pendere.
ubi dicit in Sacramento Eucharistiae primum, qui azymo pane uti coepit, fuisse Alexandrum Romanum Pontificem: « Primus, inquit, azymo pane delectatus est: qua id ratione, non video, nisi ut plebis oculos in novo spectaculo in admirationem traheret, magis quam ut animos proba religione institueret. » Hoc vero mendacium cum Evangelio aperte pugnat. Scribunt enim Matth. capite XXVI, Mare. XIV et LucasXXII. Dominum coenam fecisse primo die azymorum, proinde non Alexander Papa, sed Christus primus fuit, qui azymo pane in Sacramento usus est.
Quintum est cap. 19. §. 12, ubi sic ait: « Veteres dum proprie loquuntur, nusquam plura duobus Sacramentis recensent. » Refellit hoc mendacium S. Cyprianus (ut nunc caeteros omittam) qui lib. II. epist. 1. non solum Baptismum et Eucharistiam, sed etiam Confirmationem vult esse proprie Sacramentum. Nam de Confirmatione sic loquitur: « Tunc plene sanctificari, et esse filii Dei possunt, si Sacramento utroque nascantur. » Et S. Augustinus lib. II. contra litteras Petiliani, cap. 104: « Sacramentum Chrismatis, inquit, in genere visibilium signorum, sacro sanctum est, sicut ipse Baptismus. »
Sextum est ibidem, ubi Calvinus addit de ipsa Confirmatione: « De manuum impositione loquuntur veteres, sed ad Sacramentum vocant? Augustinus aperte affirmat, nihil aliud esse, quam orationem. » Refellunt hoc idem auctores verbis citatis.
Septimum est in eodem cap. 19. §. 34, ubi sic ait: « Matrimonium, ut a Deo institutum, fatentur omnes, ita pro Sacramento datum, nemo usque ad Gregorii tempora viderat. » Atqui S. Augustinus, qui 200 fere annis S. Gregorio vetustior fuit, lib. de bono conjugali, cap. 18. sic ait: « In nostrarum nuptiis plus valet sanctitas Sacramenti, quam foecunditas uteri » Et lib. 1. de nuptiis, et concupiscentia, cap. 10. ter Matrimonium Sacramentis annumerat: ut etiam alibi passira.
Octavum est in Antidoto Concilii, sess. VII, can. 13, ubi sic ait: « Conqueruntur, vel saltem gemunt, omnes pii, pluris in Baptismo fieri Chrisma, cereum, salis saporem, sputum denique, quam aquae lavacrum, quo tota constat Baptismi perfectio. » Idem re¬
petit in lib. de formula ministrandi Sacramenta. Hic Calvinus Lutherum mentiendo superare studuit. Ille enim (ut supra notavimus in ultimo mendacio) solum dicebat, nos aequare has caeremonias Baptismo; iste autem dicit, nos anteponere. Sed uterque mentitur. Nam Catholici adeo non anteponunt, vel aequant ista Baptismo, ut dicant esso praeparationes ad Baptismum; item accidentales caeremonias, si conferantur cum ipsa ablutione, in qua consistit substantia Baptismi. Denique fatentur omnes Catholici, simplicem Baptismum sine cereo, sine sale, sine oleo, aliisque rebus sufficere ad justificationem: res autem illas omnes non sufficere. Vide Magistrum, et Doctores caeteros in IV. dist. 6.
Chapter 6 of 36