Caput I. Proponitur quaestio de potestate temporali
Restat postrema pars disputationis de Pontifice, quae est de potestate ipsius temporali, de qua quidem quaestione tres inveniuntur auctorum sententiae. Prima est. summum Pontificem jure divino habere plenissimam potestatem in universum Orbem terrarum, tum in rebus Ecclesiasticis, tum in politicis. Ita docent Augustinus Triumphus in Summa de pot. Eccles. quaest. 1. art. 1. Alvarus Pelagius lib. I de planctu Eccles. cap. 13. et multi Jurisconsulti, ut Ostiensis in cap. Quod super his, de voto et voti redempt. Panormitanus in cap. Novit, dc judiciis; Sylvester in Summa de peccat, verbo Papa, §. 2. et alii non pauci. Quin etiam Ostiensis ulterius progreditur. Docet enim, perChristi adventum omne dominium Principum infidelium translatum esse ad Ecclesiam, et residere in summo Pontifice, ut Yicario summi et veri Regis Christi; et ideo posse Pontificem regna infidelium jure suo donare quibus voluerit Fidelium.
Altera non tam sententia quam haeresis in altero extremo posita duo docet. Primo, Pontificem ut Pontificem et jure divino nullam habere temporalem potestatem, nec posse ullo modo imperare Principibus saecularibus, nedum eos regnis et principatu privare, etiamsi illi privari alioqui mereantur. Secundo docet, non licuisse Pontifici aliis¬
que Episcopis accipere temporale dominium, quod nunc habent in quasdam urbes et provincias; sive ejusmodi dominium donatum eis fuerit, sive illud usurpaverint: prohibet enim jus divinum, uni homini gladium spiritualem et temporalem simul committi. Ita docent haeretici omnes hujus temporis, ac praecipue Calvinus lib. IV Instit. cap. 11. §.8, 9, 10, 11, 12, 13, 14. et Petrus Martyr in cap. XXIII ad Rom. ac Brentius in Prolegom. cont. Petrum a Soto; Magdeburgenses autem Cent. I, lib. II, cap. 4. coi. 435. ponunt inter notas Antichristi, quod Pontifex duos gladios gerat, undecumque illos habuerit. Ac deinde Centuria VIII, IX, X et XI. cap. 10. in vitis Pontif. de hoc maxime eos reprehendunt.
Tertia sententia media, et Catholicorum Theologorum communis, Pontificem ut Pontificem nOn habere directe et immediate ullam temporalem potestatem, sed solum spiritualem; tamen ratione spiritualis habere saltem indirecte potestatem quamdam, eamque summam, in temporalibus. Ita Hugo de S. Victore lib. II de Sacram, p. 2. cap. 4. quem sequitur Alexander Alensis 3. part. Sum. q. XL. m. S. et 4. p. q. 10. in explicat. can. Missae, in illud: Et pro Rege N. item S. Bonaventura in lib. de Eccles. Hierarch. par. II, cap. 1. Durandus in lib. de orig. jurisdict. q. 3. in fine. Petrus ab Aliaco in q. de re sumpta, utrum Petri Ecclesia Fide confirmetur. Joannes de Parisio intract. de potestate regia et papali, cap. G et 7. Jacobus Almain in tract. de sup. pot. Eccles. cap. 6. Gabriel Biel explicat, canonis Missae, lect. 23. Hernicus de Gandavo, quodlib. VI, q. 23. Joan. Driedo lib. II de liberi. Christ.
cap. 2. Joan. de Turrecremata lib. II Sum. cap. 113 et seq. Albertus.Pighius lib. Y hierarch. Eccles. Thomas Waldensis lib. II doct. Fid. art. 3. cap. 76, 77, 78. Petrus de Palude in lib. de pot. Eccles. Cajetanus in Apol. cap. 13. ad 8. Franciscus Victoria relect. 1. q. 6. de pot. Eccles. Dominicus a Soto in IV. dist. 25. qusest. 2. art. 1. Nicolaus Sanderus lib. II, cap.4.visib. Monarcli. Navarrus Relect. in cap. Novit, de Judic. Notab. tertio, Antonius Cordubensis lib. I, qusest. 57. dub. 3. et alii plurimi.
De S. Thoma, quid senserit, non est tam certum. Nam in fine II. sent. dicit, in Papa esse apicem utriusque potestatis. Tamen in cap. XIII ad Rom. dicit, clericos exemptos a tributis privilegio Principum saecularium: et 2. 2. qusest. XL. art. 2. dicit, Praelatos posse disponere de bellis solum quatenus ordinantur ad bonum spirituale, qui est finis potestatis ipsorum. Ex quibus colligitur, eum non dissentire a cseteris Theologis.
Nos ergo tria tractabimus. Primo ostendemus, Pontificem jure divino non habere directe temporalem potestatem. Secundo habere eum aliquo modo, id est, ratione suae spiritualis Monarchiae, summam potestatem etiam temporalem. Tertio, non esse contra jus divinum, quod Episcopi habeant etiam actu, et directe jurisdictionem temporalem in urbes et provincias sibi donatas a Regibus, vel alio justo titulo acquisitas.
Chapter 55 of 63