Skip to the text

Caput II. Papam non esse Dominum totius Mundi

Quod ad primum attinet, tria ordine probabimus. Primo, Papam non esse Dominum totius Orbis. Secundo non esse Dominum totius Orbis Christiani. Tertio, non esse Dominum ullius provinciae, aut oppidi, nullamque habere jure divino jurisdictionem mere temporalem. Primum docet expresse Joannes de Turrecremata lib. II Sum. de Eccles. cap. 113.: «Papa, inquit, non sic est dicendus habere jurisdictionem in temporalibus jure Papatus, ut dicendus sit totius orbis dominus.» Sic etiam Franciscus Victoria re¬

lect. 1. de pot. Eccles. quaest. 6.: « Papa, inquit, non est orbis Dominus. » Idem alii docent, et probatur. Papa non est Dominus earum provinciarum, quas obtinent Infideles; nam in primis Dominus Joan. ult. solum oves suas Petro commisit: Infideles autem non sunt oves. Deinde, non potest Papa judicare Infideles. I. Cor. V: Quid ad me de his, qui foris sunt, judicare? (!) Denique, Infideles Principes sunt veri et suprem^Principes suorum regnorum; nam dominium non fundatur in gratia, aut Fide, sed in libero arbitrio et ratione: nec descendit ex jure divino, sed ex jure gentium; ut patet ex eo quod Deus approbat regna gentilium in utroque Testamento. Daniel II: Tu es Rex regum, et Deus coeli dedit tibi regnum et imperium etc. Matth. XXII: Reddite, quae sunt Ccesaris, Ccesari. Nota, Reddite, non donare, quae sunt Caesaris, id est, quae jure illi debentur: et Rom. XIII: Reddite omnibus debita: cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal etc. Et jubet ibidem etiam propter conscientiam obedire Principibus Ethnicis: at certe non tenemur in conscientia obedire illi qui non est verus Princeps.

Si igitur non est Pipa Dominus earum provinciarum, quas obtinent Infideles; sequitur, eum non esse Dominum totius Mundi, nisi eae provinciae ad Mundum non pertinere dicantur. Dicent: tenemur obedire Principibus infidelibus, quia omnes Principes sunt Vicarii Papae. At contra: nam Papa non vellet habere tales vicarios, et si posset, libenter daret regna Infidelium Principibus fidelibus. Ridiculum autem est, dedisse Deum Papae jus in regna totius Mundi, et non dedisse illi unquam facultatem utendi ejusmodi jure.

At, inquient: Papa est Monarcha spiritualis in toto Orbe terrarum; et tamen nunquam potuit exercere hunc principatum in toto Orbe terrarum. Respondeo: Papam dici Monarcham spiritualem in toto Orbe, non quod praesit omnibus hominibus, qui sunt in toto Orbe, sed quod praesit omnibus Christianis toto Orbe diffusis. Et rursum etiam ex hypothesi, nimirum, quia si totus Mundus converteretur ad Fidem, toti Mundo plane spirituali jurisdictione Papa praeesset. Denique quod jus habeat mittendi per totum Orbem terrae praedicatores Evangelii.

At Alexander VI divisit Orbem nuper inventum ltegibus Hispaniae et Lusitania?. Respondeo: non divisit ad eum finem, ut Reges illi proficiscerentur ad debellandos Reges infideles novi Orbis, et eorum regna occupanda, sed solum ut eo adducerent Fidei Christiana? praedicatores, et protegerent ac defenderent cum ipsos praedicatores, tum Christianos ab eis conversos: et simul ut impediret contentiones et bella Principum Christianorum, qui in illis novis regionibus negotiari volebant. Vide Gajetanum 2. 2. qu. LXVI. art. P. Victoriam relect. de jure belli, et Solum lib. IV de just. et jure, qu. 2. art. 2. et in IV. sent. d. 5. q. un. art. 10. ad arg. 5.

Chapter 56 of 63