Caput VIII. Idem probatur exemplis
Nunc- ad exempla veniamus. Primum est II. Paralip. XXVI, ubi legimus, Oziam Regem, cum Sacerdotum officium usurparet, a Pontifice fuisse de Templo' ejectum: et cum propter idem peccatum lepra a Deo percussus fuisset, coactum etiam fuisse ex urbe discedere, et regnum filio renuntiare. Quod enim non sponte sua, sed ex sententia Sacerdotis urbe, et regni administratione privatus fuerit, patet; nam legimus Levit. XIII: Qui - cumque, inquit lex, maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium Sacerdotis, solus habitabit extra castra. Cum ergo haec fuerit lex in Israel, et simul legamus II. Paralip. XXVI Regem habitasse extra urbem in domo solitaria, et filium ejus in urbe judiSasse populum terrae; cogimur dicere, fuisse eum ad arbitrium Sacerdotis separatum, et consequenter regnandi auctoritate privatum. Si ergo propter lepram corporalem poterat Sacerdos olim Regem judicare, et regno privare; quare id non poterit modo propter lepram spiritualem, id est, propter haeresim, quae per lepram figurabatur, ut Augustinus docet in quasst. Evang. lib. II, quaest. 40. praesertim cum I. Corinth. X Paulus dicat, contigisse Judaeis omnia in figuram?
Secundum est II. Paralip. XXIII, ubi cum Athalia tyrannice occupasset regnum, et foveret cultum Baal, Joiada Pontifex vocavit centuriones et milites, et jussit eis, ut Athaliam interficerent, quod et fecerunt, et pro ea Joas Regem creavit: quod enim Pontifex non suaserit, sed jusserit, patet ex illis verbis IV. Reg. XI: Et fecerunt centuriones juxta omnia, qua’ preeeeperat eis Joiada Sacerdos. Item ex illis II. Paralip. XXIII: Egressus autem Joiada Pontifex ad centuriones et Principes exercitus, dixit eis: Educite eam (Athaliam Reginam) extra septa templi, et interficiatur foris gladio. Quod autem causa hujus depositionis et occisionis Athaliee, non solum tyrannis ejus fuerit, sed etiam quod foveret cultum Baal, patet ex illis verbis, quee ponuntur immediate post ejus occisionem: Itaque (inquit Scriptura) ingressus est omnis populus domum Baal, et destruxerunt eam, et altaria, et simulacra illius confregerunt: Mathan quoque Sacerdotem Baal interfecerunt ante aras.
Tertium exemplum est B. Ambrosii, qui cum Episcopus esset Mediolanensis, et proinde Pastor et Pater spiritualis Theodosii Imperatoris, qui Mediolani sedem suam ordinarie tenebat; primum excommunicavit eum propter caedem, quam Thessalonicae a militibus fieri imperaverat; deinde praecepit ei, ut legem ferret, ne sententiae latae de caede, vel bonorum publicatione, ratae essent, nisi post triginta dies a sententiae pronuntiatione, ut nimirum, si quid per iracundiam praecipitanter dictasset, intra tot dierum spatium revocare posset. Scribit hoc Theodoretus lib. hist. Y, cap. 17. atqui non potuit Ambrosius excommunicare Theodosium propter caedem illam, nisi prius causam illam cognovisset et dijudicasset, licet criminalis esset, et ad forum externum pertineret: non potuit autem cognoscere, et judicare ejusmodi causam, nisi etiam in foro externo legitimus judex Theodosii fuisset.
Praeterea, cogere Imperatorem ad legem politicam ferendam, et praescribere ei formam legis: nonne manifeste ostendit, posse Episcopum interdum temporali potestate uti, etiam in eos, qui potestatem super alios acceperunt? et si Episcopus quilibet id potest, quanto magis Princeps Episcoporum?
Quartum est Gregorii I in privilegio, quod concessit monasterio S. Medardi, et habetur in fine ep.: «Si quis, inquit, Regum, Antistitum, Judicum, vel quarumcumque secularium personarum, hujus Apostolicae auctoritatis, et nostrae praeceptionis decreta violaverit, cujuscumque dignitatis, vel sublimitatis sit, honore suo privetur. »
Quintum est Gregorii II qui Leoni Imperatori Iconomacho a se excommunicato prohibuit vectigalia solvi ab Italis; et proinde mulctavit eum parte Imperii. Fatentur id Magdeburgenses Cent. VIII, cap. 10. in vita Gregorii II sed reprehendunt, Gregoriumque proditorem suae ipsius Patrice fuisse dicunt: at nullum proferunt Scriptorem, qui factum hoc Gregorii vituperet, cum nos e contrario habeamus multos, qui laudaverunt ut sanctum, et legitimum, nimirum, Cedrenum,
Zonarara in vita Leonis Isauri, et omnes alios Historicos, qui res gestas horum temporum conscripserunt.
Sextum est Zachariae, qui rogatus a primoribus Francorum, Childericum deposuit, et in ejus locum Pipinum Garoli Magni patrem, Regem creari jussit. Cujus causa fuit, quia propter socordiam Childerici, et religioni, et regno in Gallia extrema ruina imminere videbatur, ut patet ex Gedreno in vita Leonis Isauri, Paulo Diacono lib. VI, cap. 5. de gest. Longobard. et S. Bonifacio Episcopo Moguntino in epist. ad Zachar.
Hoc etiam factum haeretici agnoscunt, et reprehendunt, utMagdeburgensesCent. VIII, cap. 10. ubi dicunt, Zachariam Papam quasi divinam auctoritatem sibi proterve assumpsisse. At nec hujus facti ullum invenire potuerunt in antiquis Scriptoribus reprehensorem: nos autem plurimos habemus approbatores, nimirum, Adonem, Sigebertum, Rheginonem in Chronicis, sed de hac re duximus plura contra Calvinum in II lib. cap. 17.
Septimum exemplum est Leonis III, qui Imperium transtulit a Gra:cis ad Germanos, propterea quod Graeci nullum auxilium laboranti Ecclesiae Occidentali adferre possent. Ex quo factum est, ut licet Imperatoria dignitas absolute considerata non sit a Pontifice, sed a Deo, mediante jure gentium, ut supra ostendimus ex Gelasio, Nicolao, et Innocentio III, tamen Imperatores, qui fuerunt a tempore Caroli Magni, Pontifici debeant suum Imperium.
Quod enim haec potestas sit nunc apud Germanos, a Pontifice est: et licet absolute non esset necessarium ut Papa confirmaret Imperatorem, nec ut Imperator Pontifici juramentum fidelitatis praestaret: tamen a tempore translati Imperii in Germanos, utrumque requiritur, ut patet ex Innocentio III cap. Venerabilem, extra de elect. et ex Glementina unica, de jurejurand. neque injuste hoc requiritur. Qui enim potuit Imperium Germanis conferre propter Ecclesiae salutem, potuit etiam certas conditiones adjungere, propter eamdem causam, ne videlicet contingeret, haereticum vel schismaticum creari.
Ad hoc exemplum dupliciter respondent a'dversarii: nam alii negant recte factum, ut Pontifex Imperium a Graecis transferret in
Germanos, et in hoc numero sunt Magcleburgenses, qui Cent. VIII, cap. 10. coi. 751. sic aiunt: « Est haec translatio praecipuum ex miraculis Antichristi. » Theodorus quoque Bibliander tabula 10. suae Chronol. dicit, Leonem III usurpata auctoritate, Imperium a Graecis ad Germanos transtulisse. Alii vero asserunt, factum quidem jure, sed auctorem translationis non Pontificem, sed populum fuisse Romanum. Ita Marsilius de Padua, referente Pighio lib. V Hierarch. Eccles. cap. 14.
Ad primos respondeo: hanc translationem rite et legitime factam fuisse aperte constare. Primo, ex consensu totius Orbis Christiani; semper enim omnes Christiani pro veris Imperatoribus habuerunt Carolum Magnum, ejusque successores: nec fuit unquam ullus Rex Christianus, qui Imperatorem praecedere voluerit, tametsi eum alioqui potentia, et regni antiquitate anteiret. Primi sunt Lutherani, qui sicut populum Fide et religione spoliaverunt; ita quoque Imperatorem suum de Sede sua deturbare moliuntur. Secundo, ex felici eventu hujus translationis: ut enim Deus ostenderet, jure factum fuisse, multis victoriis Carolum ornavit, regnumque ejus florentissimum, et Ecclesiae utilissimum esse fecit. Tertio, ex confessione Imperatorum Graecorum, qui non semel confessi sunt, Romanum Pontificem jure potuisse facere quod fecit. Nam in primis cum audisset Irene Imperatrix, Carolum a Leone appellatum Imperatorem, non solum non reclamavit, sed etiam Carolo nubere voluit, et fecisset, nisi perfidi quidam Eunuchi impedivissent, ut scribunt Zonaras, et Cedrenus in vita ejusdem Irenae.
Deinde, mortua Irena, Nicephorus Imperator, qui ei successerat, Legatos ad Carolum tanquam Imperatorem misit, ut scribit Ado in Chron. anno 803, et paulo post defuncto Nicephoro, Michael ei succedens, similiter Legatos ad Carolum misit, qui eum Imperatorem palam salutaverunt: ut scribit idem Ado in Chron. anni 810. Nec solum Graeci, sed etiam Persae Legatos et munera ad Imperatorem Carolum recens creatum miserunt; ut scribunt Rhegino lib. II. et Otho Frisingensis, lib. V cap. 31. rursum (ut scribit Blondus lib. V Decadis 2. et Platiria in vita Alexandri III) Imperator Graecorum Emmanuel, cum audisset Pontificem Alexandrum III, ab Imperatore Frederico in extremas redactum angustias, eidem Pontifici
obtulit auxilium, et pecuniarum ingentem vim, si vellet Imperium Occidentis Constantinopolitanis Imperatoribus reddere: respondit autem Pontifex, nolle se ea conjungere, quae majores sui de industria, et optima ratione divisissent. Ubi notandum est, Emmanuelem non voluisse aliud a Pontifice, quam titulum Imperii: satis enim sciebat possessionem ipsam a Pontifice dari non potuisse, sed fuisse armis acquirendam; non autem solum titulum tanto pretio emere voluisset, si eum inanem, vel etiam falsum, et illegitimum esse credidisset.
Ad alios qui dicunt, auctorem translationis non Pontificem, sed populum Romanum fuisse, facile est respondere; nam in primis populus Romrnus nunquam fere habuit Imperatoris creandi potestatem; sed antiqui Imperatores, vel jure haereditario habuerunt Imperium: ut Octavianus, Tiberius, Caius; vel ab exercitu creabantur, ut creatus fuit Claudius, Vespasianus, et alii. Et fuisse hanc ordinariam consuetudinem, ut Imperator ab exercitu crearetur, testatur B. Hieronymus epist. ad Evagr. Unde exstat can. Legimus, dist. 93. Tempore autem Caroli Magni, nullus fuit exercitus Romanorum, qui eum Imperatorem creare potuerit; soli enim in Italia erant exercitus Graecorum, et Longobardorum, et ii omnes Carolo infensi, nec jure haereditario Carolus Imperium habuit ut patet. »
Deinde, si quam habuerunt Romani in Imperatore eligendo auctoritatem, eam certe amiserunt, quando Imperii Sedes Gonstantinopolim translata fuit: nam deinceps per annos circiter 500. hoc est, a Constantino Magno, usque ad Carolum Magnum, nihil unquam egit Senatus populusque Romanus circa Imperatorum creationem.
Praeterea Auctores omnes, qui de hac re scribunt, ut Zonaras, et Cedrenus in vita Irenae, Paulus diaconus, lib. XXIII. rer. Roman. Ado in Chron. anni 800, Albertus Krantzius in Metropoli, lib. I. cap. 14. Otho Frisingensis lib. V. cap. 31. Marianus Scotus, Hermannus Contractus, Lambertus, Sigebertus, Rhegino, Palmerius, Blondus, omnesque alii Chronologi, vel Historici, Leonem III asserunt Imperium' a Graecis in Francos, seu Germanos transtulisse. Quod idem docet Innocentius III. cap Venerabilem, de elect. « Ad eos, inquit, jus et potestas hujusmodi ab Apostolica sede pervenit, quae Romanum Imperium in persona magnifici Caroli a Graecis transtulit in Germanos. » Et ibidem adjungit, Principes Germanise id aperte recognoscere. Ipse etiam Garolus Magnus idem non obscure significavit, cum scriptum a se testamentum, quo filios suos haeredes Imperii relinquebat, misit ad Leonem Papam, ut subscriptione sua firmaret, ut scribit Ado in Chron. anni 804. Denique idem patet ex Confessione Emmanuelis Graeci Imperatoris, ut supra est annotatum.
Octavum exemplum est Gregorii V, qui sanctionem edidit de Imperatore eligendo ner septem germani® Principes, quae usque hanc diem servatur. Quod ita esse, praeter Blondum Decade 2. lib. III, Nauclerum generat. 34. Platinam in vita Gregorii V. aliosque multos historicos, asserunt etiam Magdeburgenses Centur. X. cap. 10, coi. 546. his verbis: « Gregorius suam patriam insigni aliqua dignitate ornaturus, sanxit, ut penes solos Germanos jus esset eligendi Regem, qui post diadema a Romano Pontifice accep tum Imperator, et Augustus appellaretur. Suntque Electores constituti, Moguntinus, Coloniensis etTrevirensis Archiepiscopi, Comes palatinus Rheni, Saxoni® Dux, Marchio Brandeburgensis, et Rex Bohemi®. » Utrum autem jure Pontifex id fecerit, non aperiunt. Sed si velint jure id factum, fateri cogentur, Pontificem esse Imperatore et Principibus omnibus superiorem, ut patet: si vero dicant non jure, sed tyrannice, injuriam facient suis patronis, et protectoribus, nimirum Duci Saxoni®, Comiti palatino, et Marchioni Brandeburgensi. Quid enim isti habent majus, quam Electoratum? at non jure habent, si his qu® dedit dare non potuit: dedisse autem Pontificem, extra controversiam est.
Est autem hic annotandum, Onuphrium in lib. de Comit. Imperat, contra communem historicorum sententiam scripsisse, sanctionem hanc de electione Imperatoris, non Gregorii Y. sed Gregorii X. fuisse: quod etsi ei rei, de qua nunc agimus, non nocet, tamen existimo non esse verum. Nam Innocentius III. qui sedit ante GregoriumX. annis 70. in illo cap. Yenerabilem, de elect. indicat, jamdudum a Sede Apostolica concessum certis Principibus Germani® jus elU gendi Imperatorem: et Henricus Ostiensis, qui etiam ante Gregorii X. tempora floruit, in Comm. hujus cap. dicit Innocentiumloqui de septem Electoribus, et Pelagius Alvarus, qui vixit paulo post tempora Gregorii X. ita
ut ipsius memoria factum sit quidquid Gregorius X. egit; tamen lib. 1. art41. de planct. Eccles. affirmat, a Grego rio V. institutam Imperatoris electionem, qu® nunc in usu est, et enumerat ibidem septem Electores, quos supra nominavimus.
Nonum exemplum est Gregorii VII. qui Ilcnricum IV Imperatorem deposuit, et alium eligi jussit, quod et factum est, ut ipsi etiam Magdeburgenses fatentur, Cent. XI. cap. 10. in vita Gregorii VII. recte autem factum hoc fuisse, et cum approbatione, et plausu omnium bonorum, in lib. superiore ostendimus, ubi Pontifices aliquot a calumniis h®reticorum vindicavimus.
Decimum exemplum est Innocentii III. qui Othonem IV. similiter deposuit, ut patet ex Blondo, Decade 2. lib. VI.
Undecimum est Innocentii IV, qui in Concilio generali Lugdunensi, consentientibus universis Patribus, deposuit Fridericum II. et tura vacavit Imperium annis 28. ut Matth®us Palmeriusin Chron. annotavit. Exstat adhuc tota sententia in Fridericum lata, cap. ad Apostolic®, de sent. et rc judic. in 6. Idem etiam Innocentius IV. dedit Regi Lusitani® coadjutarem quemdam, qui regnum administraret, quandoquidem Regis negligentia, et Respublica, et religio in Lusitania detrimentum patiebatur. Id habetur cap. Grandi, de suppi, neglig. Pr®lat. in 6.
Duodecimum est Clementis VI, qui Ludovicum IV. Imperatorem a Joanne XXII. et Benedicto XII. excommunicatum deposuit. Cujus historiam vide apud Pighium lib. V. hierarch. Eccles. cap. 14 et 15. apud Robertum Arboricensem tom. 2. theorem. 7. de utroque glad.
Argumenta adversariorum partim soluta sunt in II. lib. de Pontifice, partim ex dictis nullo negotio solvi possunt. Vide Joannem de Turrecremata, lib. II. Sum. cap. ult. et penult. et Albertum Pighium, lib. V. cap. 15. qui solvunt argumenta qu®dam, sed levia, ac facilia.
Chapter 61 of 63