Caput VII. Rationibus probatur Theologorum sententia
Haec igitur sententia dupliciter probari potest, rationibus et exemplis.
Prima ratio ejusmodi est. Potestas civilis subjecta est potestati spirituali, quando utraque pars est ejusdem Reipublicae Christianae; ergo potest Princeps spiritualis imperare Principibus temporalibus, et disponere de temporalibus rebus in ordine ad bonum spirituale: omnis enim Superior imperare potest inferiori suo.
Quod autem potestas politica non solum, ut Christiana, sed etiam ut politica, sit subjecta Ecclesiasticae, ut talis est; Primo, demonstratur ex finibus utriusque. Nam finis
temporalis subordinatur fini spirituali, ufr patet: quia felicitas temporalis non est absolute ultimus finis; et ideo referri debet in felicitatem aeternam: constat autem ex Aristotele lib. I Ethic. c. 1. ita subordinari facultates ut subordinantur fines.
Secundo. Reges et Pontifices, Clerici et Laici non faciunt duas Respublicas, sed unam, id est, unam Ecclesiam: sumus enim omnes unum corpus, Rom.XII et I. Cor. XII; at in omni corpore membra sunt connexa et dependentia unum ab alio: non autem recte asseritur, spiritualia pendere a temporalibus; ergo temporalia a spiritualibus pendent, illisque subjiciuntur. /
Tertio. Si temporalis administratio impedit spirituale bonum; omnium judicio tenetur Princeps temporalis mutare illum modum administrandi, etiam cum detrimento temporalis boni; ergo signum est, subjectam esse temporalem potestatem spirituali.
Neque satisfaceret qui responderet: teneri Principem illum ad mutandam rationem sure ■ administrationis, non propter subjectionem, aut subordinationem ad spiritualem potestatem, sed solum propter ordinem charitatis, quo tenemur anteponere majora bona minoribus; nam propter ordinem charitatis non tenetur una Respublica pati detrimentum, ne simile detrimentum patiatur alia Respublica nobilior. Et unus privatus, qui tenetur dare omnia sua bona pro conservatione suae Reipublicae, non tenetur tamen similiter facere propter Rempublicam alienam, quamvis nobiliorem. Cum ergo teneatur Respublica temporalis pati detrimentum propter spiiatualem; signum est, eas non esse duas diversas, sed unius et ejusdem partes, et unam alteri subjectam.
Neque etiam valet si quis dicat: Principem temporalem teneri pati detrimentum pro bono spirituali, non propter subjectionem ad Rempublicam spiritualem, sed quia alioqui noceret suis subditis, quibus malum est amittere spiritualia pro temporalibus. Nam etiamsi non subditi, sed homines alterius regni patiantur notabile damnum in spiritualibus, propter administrationem temporalis alicujus Regis Christiani, tenetur ille mutare suum modum administrandi, cujus rei nulla alio ratio reddi potest, nisi quia sunt ejusdem corporis membra, et unum alteri subjectum.
Secunda Ratio. Respublica Ecclesiastica debet esse perfecta, et sibi sufficiens in or-
dine ad suum finem: tales enim sunt omnes Respublicae bene instituta}: ergo debet habere omnem potestatem necessariam ad suum finem consequendum: sed necessaria est ad finem spiritualem potestas utendi, et disponendi de temporalibus rebus, quia alioqui possent mali Principes impune fovere haereticos, et evertere religionem; igitur et hanc potestatem habet.,
Item. Potest quaelibet Piespublica, quia perfecta et sibi sufficiens esse debet, imperare alteri Reipublicae non sibi subjectae, et eam cogere ad mutandam administrationem, imo etiam deponere ejus Principem, et alium instituere, quando non potest aliter se defendere ab ejus injuriis; ergo multo magis poterit spiritualis Respublica imperare temporali Reipublicae sibi subjectae, et cogere ad mutandam administrationem, et deponere Principes, atque alios instituere, quando aliter non potest bonum suum spirituale tueri; et hoc modo intelligenda sunt verba S. Bernardi lib. IV de Consider. etBonifacii VIII in Extrav. Unam sanctam, de major, et obed. ubi dicunt, in potestate Papae esse utrumque gladium. Volunt enim significare, Pontificem habere per se et proprie gladium spiritualem, et quia gladius temporalis subjectus est spirituali, posse Pontificem Regi imperare, aut interdicere usum gladii temporalis, quando id requirit Ecclesiae necessitas.
Sic enim habent B. Bernardi verba, quae Bonifacius imitatus est: « Quid tu (inquit, Papam alloquens) denuo usurpare gladium tentes, quem semel jussus es ponere in vaginam? quem tamen tuum negat, non satis mihi videtur attendere verbum Domini, dicentis sic: Converte gladium tuum in vaginam. Tuus ergo, et ipse, tuo forsitan nutu, et si non tua manu evaginandus, alioquin si nullo modo ad te pertinet et is, dicentibus Apostolis: Ecce gladii duo hic, non respondisset Dominus, Satis est, sed, Nimis est. Uterque ergo Ecclesiae, et spiritualis scilicet gladius, et materialis, sed is quidem pro Ecclesia, ille vero et ab Ecclesia exercendus est. Ille sacerdotis, is militis manu, sed sane ad nutum Sacerdotis, et jussum Imperatoris. » Ubi etiam notandum, quod cum haeretici reprehendunt Bonifacii Extravagantem, ut erroneam, arrogantem, tyrannicam (sic enim de ea passim loquuntur) monendi sunt, ut cogitent, eadem esse Bernardi verba in lib. de Consider. ubi tamen sine adulatione loquitur, ut Calvinus lib. 1Y Inst. c. 41, §. 10. dicat, ita loqui in libris illis Bernardum, ut veritas ipsa loqui videatur.
Tertia ratio. Non licet Christianis tolerare Regem infidelem, aut haereticum, si ille conetur pertrahere subditos ad suam hseresim, vel infidelitatem; at judicare, an Rex pertrahat ad hseresim, necne, pertinet ad Pontificem, cui est commissa cura religionis, ergo Pontificis est judicare, Regem esse deponendum, vel non deponendum.
Probatur hujus argumenti propositio ex cap. XYI1 Deut. ubi prohibetur populus eligere Regem qui non sit de fratribus suis, id est, non Judaeum, ne videlicet pertrahat Judaeos ad idololatriam; ergo etiam Christiani prohibentur eligere Regem non Christianum: nam illud praeceptum morale est, et naturali aequitate nititur. Rursum, ejusdem periculi et damni est eligere non Christianum, et non deponere non Christianum, ut notum est; ergo tenentur Christiani non pati super se Regem non Christianum, si ille conetur avertere populum a Fide. Addo autem istam conditionalem, propter eos Principes infideles, qui habuerunt dominium supra populum suum, antequam populus converteretur ad Fidem: si enim tales Principes non conentur Fideles a Fide avertere, possent quidem privari dominio ex sententia S. Thomae in 2. 2. q. X. art. 10. sed Ecclesia non semper eos privat, vel quia non habet vires, vel quia non judicat expedire. At si isti iidem Principes conentur avertere populum a Fide, omnium consensu possunt, et debent privari suo dominio.
Quod si Christiani olim non deposuerunt Neronem, et Diocletianum, et Julianum Apostatam, ac Yalentem Arianum, et similes, id fuit quia deerant vires temporales Christianis. Nam quod alioqui jure potuissent id facere, patet ex Apostolo 1. Corinth. VI, ubi jubet, constitui novos judices a Christianis temporalium causarum, ne cogerentur Christiani causam dicere coram judice Christi persecutore: sicut enim novi judices constitui potuerunt; ita et novi Principes et Reges propter eamdem causam, si vires adfuissent.
Praeterea tolerare Regem haereticum, vel infidelem conantem pertrahere homines ad suam sectam, est exponere religionem evidentissimo periculo: Qualis enim est Rector
civitatis, tales et habitantes in ea, unde est illud: Regis ad exemplum totus componitur orbis. Et experientia idem docet: nam quia Hieroboam Rex idololatra fuit, maxima etiam regni pars continuo idola colere coepit, III. Reg. XII, et post Christi adventum, regnante Constantino, florebat fides Christiana; regnante Constantio, florebat Arianismus; regnante Juliano, iterum refloruit Ethnicismus: et in Anglianostristemporibus, regnante Henrico, etpostea Eduardo, totum regnum a Fide quodammodo apostatavit; regnante Maria, iterum totum regnum ad Ecclesiam rediit; regnante Elizabetha, iterum regnare coepit Galvinismus, et vera exulare religio.
At non tenentur Christiani, imo nec debent cum evidenti periculo religionis tolerare Regem infidelem. Nam quando jus divinum, et jus humanum pugnant; debet servari jus divinum omisso humano: de jure autem divino est servare veram Fidem et religionem, quae una tantum est, non multae; de jure autem humano est, quod hunc aut ' illum habeamus Regem.
Denique, cur non potest liberari populus Fidelis a jugo Regis infidelis, et pertrahentis ad Infidelitatem, si conjux Fidelis liber est ab obligatione manendi cum conjuge Infideli, quando ille non vult manere cum conjuge Christiana, sine injuria Fidei, ut aperte deducit ex Paulo I ad Corin. YII Innocentius III cap. Gaudeamus, extra de divort. non enim minor est potestas conjugis in conjugAn, quam Regis in subditos, sed aliquanto etiam major.
Quarta ratio. Quando Reges et Principes ad Ecclesiam veniunt ut Christiani fiant, recipiuntur cum pacto expresso, vel tacito, ut sceptra sua subjiciant Christo, et polliceantur se Christi Fidem servaturos et defensuros, etiam sub poena regni perdendi; ergo quando fiunt haeretici, aut religioni obsunt, possunt ab Ecclesia judicari, et etiam deponi a principatu, nec ulla eis injuria fiet, si deponantur. Nam non est idoneus Sacramento Baptismi, qui non est pajratus Christo servire, et propter ipsum amittere quidquid habet; ait enim Dominus, Lucse XIV: Si' quis venit ad me, et non odit patrem, et matrem, et uxorem, et filios, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. Praeterea Ecclesia nimis graviter erraret, si admitteret aliquem Regem, qui vellet impune fovere quamlibet sectam, et defendere haereticos, ac evertere religionem.
Quinta ratio. Cum Petro dictum est: Pasce oves, Jonn. ult., data est illi facultas omnis, quae est Pastori necessaria ad gregem tuendum: at Pastori necessaria est potestas triplex, nimirum, una circa lupos, ut cos arceat omni ratione qua poterit; altera circa arietes, ut si quando cornibus laedant gregem, possit eos recludere et prohibere, ne gregem ulterius praecedant; tertia circa oves reliquas, ut singulis tribuat convenientia pabula; ergo hanc triplicem potestatem habet summus Pontifex.
Ergo tria ducuntur argumenta ex hoc loco; primum sit. Lupi qui Ecclesiam Domini vastant, haeretici sunt, ut patet ex illo Matt. VII: Attendite a falsis Prophetis etc. si ergo Princeps aliquis ex ove, aut ariete fiat lupus, id est, ex Christiano fiat liaireticus, poterit Pastor Ecclesiae eum arcere per excommunicationem, et simul jubere populo, ne eum sequatur; ac proinde privare eum dominio in subditos.
Alterum vero sit. Potest Pastor arietes furiosos destruentes ovile separare et recludere: Princeps autem est aries furiosus destruens ovile, quando est Catholicus Fide, sed adeo malus, ut multum obsit religioni et Ecclesiae, ut si Episcopatus vendait, Ecclesias diripiat etc. ergo poterit Pastor Ecclesia} eum recludere, vel redigere in ordinem ovium.
Tertium argumentum est. Potest Pastor ac debet omnes oves ita pascere, ut cis convenit; ergo potest ac debet Pontifex omnibus Christianis ea jubere, atque ad ea cogere, ad quae quilibet eorum secundum statum suum tenetur, id est, singulos cogere, ut eo modo Deo serviant, quo secundum statum suum debent: debent autem Reges Deo servire defendendo Ecclesiam, puniendoque haereticos et schismaticos, ut Augustinus docet in cp. 50. ad Bonis. Leo epist. 75. ad Leonem Augustum, et Gregorius lib. II, ep. 61. ad Maurit. ergo potest, ac debet Regibus jubere, ut hoc faciant, et nisi fecerint, etiam cogere per excommunicationem, aliasque commodas rationes. Vide plura apud Nicolaum Sanderum lib. II, cap. 4. de visib. Monarch. ubi etiam multa ex iis, quse diximus, invenies.
Chapter 60 of 63