Caput IX. Non pugnare cum verbo Dei, ut unus homo sit
Princeps Ecclesiasticus, et politicus simul.
Quantum ad tertiam partem qua?stionis, quoniam adversari quaedam docent de temporali principatu summi Pontificis, quem habet.
Primo, esse possessionem mero latrocinio occupatam.
Secundo, etiamsi justo titulo eum haberet, non posse illum jure retinere, quod, pugnet cum principatu spirituali. Ita Calvinus lib. IV. Inst. cap. 14. §. 8, et H. Oportebit nos probare utrumque, nimirum, posse Pontifici convenire ejusmodi principatum, et reipsa juste habere et possidere, quod habet, et possidet.
Igitur quod non repugnet Pontificem simul esse Principem, spiritualem, et temporalem alicujus provinciae, probatur primo exemplis Sanctorum, qui inveniuntur Reges et Principes fuisse. Nam in lege naturae Melchisedech fuit Rex et Pontifex, ut patet ex Genes. XIV et Heb. VII. imo etiam olim semper primogenitus Rex et Pontifex erat, ut B. Hieronymus docet in quaest. Hebr. in illud Genes. XLIX: Ruben primogenitus meus. Constat quoque Noe, Abranam, Isaac, Jacob, praefuisse suis tam in iis, quae ad religionem, quam in iis, qua?, ad politicam vitam pertinebant.
Deinde Moses, et summus Princeps temporalis, et summus Pontifex fuit, ut ex divinis litteris perspicuum est. NamExod. XVIII dicitur: Sedit Moses, ut judicaret populum. Et cap, XXXII, jussit occidi plurimos de populo propter peccatum idololatriae, et cap. XL. adolevit Domino incensum, quod erat maxime proprium munus Pontificis, ut patet ex lib. II. Paralip. cap XXVI. item Levit. VIII. consecravit Moses Aaronem in sacerdotem, sanctificavit tabernaculum et altare, obtulit sacrificia et holocausta, qua? solus sacerdos facere potest. Itaque Philo lib. III. de vita Mosis, in ultimis verbis: « Haec est,
inquit, vita, hic exitus Mosis Regis, Legislatoris, Pontificis, Prophetae. » Et Gregorius Nazianzenus in Orat, ad Gregor. Nyssen: « Moses, inquit, principum Princeps, et sacerdotum Sacerdos Aarone pro lingua utebatur. » Denique Augustinus de regno Mosis ait, q. 68. in Exod: « Sedebat, inquit, judiciaria sublimitate solus, populo universo stante. » De Pontificatu autem, q. 23. in Levit: « Ambo, inquit, summi Sacerdotes erant, Moyses et Aaron. »
Praeterea Heli et summus Pontifex, et Judex politicus fuit annis 40. ut patet ex lib. I. Reg. c. I, et IV. Denique Machabaei, Judas, Jonathas, Simon, Joannes,et caeteri usque ad Herodem simul Pontifices, et Duces politici fuerunt ut patet ex lib. Machab. et exJosepho, lib. XII. antiq. et seq.
Probatur secundo ratione. Primo potestas Eccleciastica, et politica non sunt contrariae, sed utraque bona, utraque a Deo, utraque laudabilis, et una alteri servit; ergo non pugnant nteir se; ergo simul in eodem esse possunt.
Secundo, magis diversa sunt pax et bellum, quam bona temporalia et spiritualia: at unus et idem Rex simul praeest Senatui et exercitui, togatis et armatis: ergo multo magis poterit unus praeesse in temporalibus et spiritualibus rebus.
Tertio, potest unus Rex gubernare diversissima regna, quae diversos mores, ritus, leges, consuetudines habent: et pari ratione potest unus Episcopus regere plurimas Ecclesias, ut patet de Patriarchis antiquis (ut omittam Romanum) quorum quilibet habuit sub se plurimos Episcopos: ergo etiam poterit unus homo regere unum Episcopatum, et unum principatum. Nam vel est difficilius regere Episcopatum quam principatum, vel facilius, vel aeque difficile: si primum; ergo si unus regit duos episcopatus, a majori reget unum episcopatum, et unum principatum: si secundum; ergo si unus regit duos principatus, et majori reget unum principatum, et unum episcopatum; si tertium; ergo si unus regit duos principatus, vel duos episcopatus, a simili poterit regere unum episcopatum, et unum principatum.
Quarto qui donaverunt Episcopo Romano, aliisque Episcopis principatus temporales, pii homines fuerunt, et ea de causa praecipue
a tota Ecclesia commendati sunt, ut patet de Constantino, et Carolo magno et Ludovico ejus filio, qui inde Pius appellatus est, quos etiam adversarii laudant: et contra, qui ejusmodi principatum auferre conati sunt ut Aistulphus Rex Longobardorum, Henricus IV, et Y, Otho iy, Fridericus I, et II. ab omnibus Historicis ut impii et sacrilegi notantur.
De Aistulpho sic scribit Ado in Chron. anni 727. « Aistulphus, inquit, Longobardorum Rex nimis perfide testamenta dono praedecessorum ejus B. Petro collata perrupit, et facultates Romanae Ecclesiae militibus suis dedit. » Et infra: » Aistulphus, ut perfidus, omnia mentitus est. » Et infra: «Aistulphus, divino judicio, dum venatum pergit, subito percussus interiit. » B. quoque Bernardus epist. 242. ad Rom. vehementer increpat Romanos, iquod ab Eugenio Papa discessissent: causa autem discessionis fuerat, ut ex Platina, et Historicis aliis patet, quia Ronani nolebant subesse Pontifici in temporalibus, sed more veteri, per Consules Rempublicam gubernari volebant. De Henrico IV. vide quae supra notavimus, lib IV, cap. 13.
Neque optimi Principes fuerunt solum ii, qui Apostolicam Sedem ita ditarunt, sed etiam plerique eorum qui ejusmodi opes, et principatum receperunt. Nam Leonem IV. miraculis claruisse scribit Platina. Leonem IX. omnes Scriptores sanctum vocant, et miraculis claruisse scribunt Sigebertus atque Otho Frisingensis. Gregorium VII, illustrem miraculis fuisse, atque etiam virum optimum scribit Lambertus Schaffnaburgensis, et nos de eodem multa diximus lib. sup. Celestini V. vitam sanctissimam, et miraculis plenissimam describit Petrus ab Aliaco Episcopus Cameracensis. Denique Adrianum I, Leonem III, Nicolaum I, Innocentium III, aliosque nonnullos, Scriptores omnes laudant quos tamen satis constat, hunc principatum una cum Pontificatu administrasse.
Denique probatur ultimo experientia. Nam etsi absolute forte prsestaret, Pontifices tractare solum spiritualia, et Reges temporalia; tamen propter malitiam temporum experientia clamat, non solum utiliter*, sed etiam necessario, et ex singulari Dei providentia donatos fuisse Pontifici, aliisque Episcopis temporales aliquos principatus: si enim in Germania Episcopi Principes non fuissent, nulli ad hanc diem in suis sedibus
permansissent. Sicut ergo in Testamento veteri diu fuerunt Pontifices sine imperio temporali, et tamen ultimis temporibus non poterat religio consistere et defendi, nisi Pontifices etiam Reges essent, nimirum, tempore Machabseorum; ita quoque accidisse videmus Ecclesiae, ut quae primis temporibus ad majestatem suam tuendam temporali principatu non egebat, nunc eodem necessario indigere videatur.
Jam vero quod jure habeat summus Pontifex eum Principatum, quem habet, probari posset facile, quia dono Principum habuit; sic enim scribit Paulus Diaconus de gestis Longobardorum lib. VI, cap. 26: « Aripertus RexLongobardorum donationem patrimonii Alpium Cottiare, quae quondam ad jus pertinuerant Apostolicae Sedis, sed a Longobardis multo tempore fuerant ablatae, restituit, et hanc donationem aureis litteris exaratam Romam direxit. » Ejusdem sive restitutionis, sive donationis meminit Beda in lib. de sex aetatibus; sic etiam loquitur Ado in Chronico anni 727: « Insuper Pipinus Rex Ravennam, totamque Pentapolim S. Apostolis Petro et Paulo tradidit. » Et exstat in Decreto Gratiani, dist. 63. constitutio Ludovici I, Caroli Magni filii in hanc formam: « Ego Ludovicus Romanorum Imperator Augustus, statuo, et concedo per hoc pactum confirmationis nostrae tibi B. Petro Principi Apostolorum, et per te Vicario tuo domino Paschali Pontifici summo, et successoribus ejus in perpetuum, sicut a praedecessoribus vestris usque nunc in vestra potestate, et ditione tenuistis, et disposuistis Romanam civitatem cum ducatu suo, et suburbanis, et territorii ejus montanis, et maritimis, littoribus, et portubus, seu cunctis civitatibus, castellis, oppidis, ac villis in Thusciae partibus. »
Item Leo Episcopus Ostiensis lib.I Chron. Cassinen. cap. 9.: « Fecit, inquit, idem inclytus Rex (Pipinus) cum filiis suis concessionem B. Petro, ej usque vicario de civitatibus Italiae ac territoriis per designatos fines. A Lunis cum insula Corisita, inde in Suranum, in montem Bardonem, Vercetnm, Parmam, Rhegium, Mantuam, et montem Silicis, simulque universum exarchatum Ravennae, sicut antiquitus fuit, cum provinciis Venetiorum et Istriae: cunctumque ducatum Spoletinum, ac Beneventanum. » Et infra: « Demum idem Rex una cum Romano
Pontifice in Italiam veniens, Ravennam, et alias viginti civitates Aistulpho memorato sublatas, Apostolicse sedi subjecit. » Idem Leo lib. III, cap.48.: « Anno, inquit, incarnationis Dominicae 1079, Mathilda Comitissa, Henrici Imperatoris exercitum timens, Liguriam, et Thusciam provincias Gregorio Papae, et S. R. E. devotissime obtulit. » Et exstant Romae authentica instrumenta harum et similium donationum. Sed etiamsi nihil horum exstaret, abunde sufficeret praescriptio 800 annorum. Nam etiam regna et Imperia per latrocinium acquisita, tandem longo tempore fiunt legitima: alioqui enim quo jure Julius Caesar occupavit Romanum Imperium? et tamen tempore Tiberii Christus aitMatth. XXII: Reddite quce sunt Ccesaris Ccesari. Quo jure Franci Galliam, Saxones Britanniam, Gothi Hispaniam invaserunt? et tamen quis hoc tempore regna ab illis constituta illegitima esse diceret?
Chapter 62 of 63