Skip to the text

Caput IV

eunt, Reges esse Pontificibus majores, et digniores, quia Reges sunt Vicarii Christi Regis et Pontifices Vicarii Christi Pontificis. Christus autem magis Rex fuit, quam Pontifex, nam descendit ex tribu regia Judae, et familia David, non ex tribu Levi, et familia Aaronis, ac proinde haereditaria successione fuit Rex, non Pontifex.

Ut igitur explicetur, et probetur hoc principium, aio, Christum fuisse quidem semper ut Dei Filium Regem, et Dominum omnium creaturarum eo modo quo est Pater ejus, sed hoc regnum aeternum esse, et divinum, et nec tollere dominia hominum, nec posse Pontifici convenire: fuisse praeterea Christum ut hominem R,egcm omnium hominum spiritualem, et habuisse potestatem amplissimam spiritualem in omnes tam Fideles, quam Infideles in ordine ad salutem aeternam, ita ut posset eos obligare ad Fidem, et Sacramenta sua suscipienda: potuisse quoque per suam spiritualem potestatem disponere de omnibus rebus temporalibus, prout expedire judicabat ad finem suum spiritualem: futurum etiam post diem judicii hoc spirituale Christi regnum etiam sensibile et manifestum et ita inchoatam esse gloriam hujus regni in ipso capite nostro Christo, quando a mortuis resurrexit; caeterum hoc etiam non esse regnum temporale, qualia sunt nostrorum Regum, nec posse Pontifici communicari, quia prEesupponit resurrectionem: potuisse denique Christum -hominem, si voluisset, et si expedire sibi visum fuisset, accipere regiam auctoritatem; tamen noluisse, et proinde usu accepisse, nec habuisse non solum exeeutionem dominii et regni, sed nec auctoritatem, vel potestatem regni illius temporalis; id quod probatur. Nam si habuit, vel ex haereditaria successione, vel ex electione, vel jure belli, vel dono speciali Dei: omne enim regnum aliquo horum modorum acquiritur, vel hsereditate, vel electione populi, vel jure belli, vel dono superioris.

Non habuit Christus homo regnum hsereditarium: nam etsi descendit ex familia regia; tamen non constat, an ipse esset magis proximus Davidi, quam alii multi, qui de eadem familia erant: et preeterea tunc regnum erant ablatum a familia David, idque Deo volente, qui etiam praedixerat ex Jecho-

niae familia, unde Christus descendit, nullum futurum Regem, nimirum temporalem, eo modo quo fuerat David, et alii ejus successores, Hierem. XXII. de Jechonia sic legimus: Hcec dicit dominus, scribe virum istum sterilem, virum qui ir. diebus suis non prosperabitur. Nec enim erit de semine ejus vir, qui sedeat super solium David, et potestatem habeat ultra in Juda. Constat autem ex Matthaei I. Christum descendere ex isto Jechonia.

Ex quo manifeste sequitur, Christum non potuisse regnum temporale habere successione haereditaria, nisi falsa esset prophetia, y quae disertis verbis praedixerat fore, ut nemo unquam deinceps haberet potestatem in Juda de posteris Jechoniae. Nec potest responderi: posteros Jechoniae habuisse jus regni, non tamen de facto sedisse in solio David. Nam ad quid illius jus, quo nunquam usuri erant? Et confirmatur ex Patribus. Nam Hieronymus in hunc locum, et Ambrosius lib. III. in Luc. cap. 1. quaeruqt, quomodo non pugnet haec prophetia Hieremiae cum prophetia Gabrielis Archangeli, qui Luc. I. ait: Dabit ei Dominus Deus sedem David patris ejus!. Et respondent, ideo non pugnare, quod Hieremias loquatur de regno temporali et carnali, Gabriel de regno spirituali atque aeterno. Quibus consentit Augustinus lib. XVII. De Civit Dei cap. '7. 'ubi ait:

« Qui populus regnum fuerat amissurus, Christo Jesu Domino nostro non carnaliter, sed spiritualiter regnaturo. »

Non etiam Christus fuit Rex temporalis titulo electionis, ut patet ex illo Lucae XII.:

0 homo quis me judicem constituit, aut divisorem inter vos, hoc est, neque Imperator, neque Respublica me Judicem elegit. Et ex illo Joan. VI.: Cum cognovisset, inquit, Joannes, quia venturi essent, ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. Apparet ergo eum noluisse acceptare electionem suam in Regem.

Sed nec jure belli fuit Rex temporalis: nam bellum ejus non fuit cum Regibus mortalibus, sed cum Principe tenebrarum, ut patet ex Joan. XII.: Nunc princeps hujus mundi ejicietur for as. Et Coloss. II. Expolians principatus, et potestates traduxit confdenter palam triumphans illos in seipso. Et I. Joan. III. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera Diaboli. Ergo jure belli acquisivit

Christus sibi regnum spirituale, ut regnet ipse in cordibus nostris per Fidem, et gratiam ubi antea regnabat Diabolus per vitia et peccata.

Quod denique non fueuit Rex temporalis dono Dei speciali, patet ex illo Joan. XVIII. Regnum meum non est de hoc Mundo. Et ibidem: Regnum meum non est hinc. Ut enim exponunt Patres, Chrysostomus, Theophylactus, Cyrillu et Augustinus in hunc locum, et Ambrosius lib. 111. in Luc. prope fin. Dominus his verbis liberare voluit Pilatum a suspicione, qua credere poterat, se regnum temporale Judaeorum affectasse. Itaque sensus est: a Ego quidem Rex sum, sed non eo modo, quo Caesar et Herodes; nam regnum meum non est de hoc Mundo, id est, non constat honoribus, opibus, potentia Mundana etc. » Et confirmatur haec ratio, primo testimonio plurimorum Auctorum: id enim docet S. Thomas in cap. XVIII. Joannis, S. Bonaventura in lib. de paupert. Christi, et in Apol. paupert. Augustinus de Ancona de potestate Ecclesiae, quest. I. art. 9. Cornelius Jansenius in illud Lucae: DabiteiDominus sedem David, Adamus Sasbout in cap. IX. Isaiae; Thomas Waldensis lib. II. doctr. Fid. cap. 76, 77, et 78; Alvarus Pelagius lib. II. de planctu Eccles. art. 57. Durandus, tract. de orig. jurisdict. quaes. 3. Joannes Driedo de dogmat. Eccles. lib. III. cap. -4. par. I. Abulensis in cap. XX. Matth. quaest. 67. Albertus Pighius lib. Y. de Eccles. hierarch. cap. 3. Adrianus Finus in flagello Jud. lib. Y. cap. 6. Victoria relect, I, de pot. Eccles.' Sotus lib. IV. de just. et jure, q. 4. Bartholomaeus Medina in 3. p quaest. LIX. art. 4. Navarrus in cap. Novit, Notab. 3. num 96. Denique fere omnes Interpretes in illud Joan. X VIII: Regnum meum non est de hoc Mundo. Confirmatur secundo, nam Christus nunquam exercuit in hoc Mundo regiam potestatem: venit enim ministrare, non ministrari; et judicari, non judicare; ergo frustra accepisset regiam auctoritatem; frustra enim est potentia, quae nunquam redigitur in actum.

Respondent: Christum exercuisse hanc potestatem, quando ejecit de templo ementes oves et boves, Joan. II. At in primis ejicere de templo aliquos, non est Regis officium, sed Sacerdotum. Nam si Sacerdotes ipsum Regem, nempe Oziam vi de templo

ejecerunt, II. Paralip. XXVI. quanto facilius mercatores quosdam ejicere potuissent? Sed praeterea sciendum, Christum non ejecisse illos homines ex templo, quasi pontificia, vel regia potestate, sed more Prophetarum zelo quodam divino, quo Phinees occidit scortatores, et Elias Prophetas Baal; et propterea Judaei Domino dicebant: Quod signum ostendis nobis, quia hcec facis? hoc est, unde sciemus te esse Prophetam, et a Deo missum cum tali potestate.

Confirmatur tertio eadem ratio. Nam auctoritas regia non erat Christo necessaria, neque utilis, sed plane supervacanea et inutilis nam finis adventus ejus in Mundum, erat redemptio humani generis: ad hunc autem finem non erat necessaria temporalis potestas, sed solum spiritualis; siquidem per ipsam spiritualem poterat etiam disponere de rebus temporalibus omnibus eo modo, quo judicabat expedire ad humanam redemptionem. Quod autem inutilis fuisset Christo talis potestas mere temporalis, ex eo intelligi potest, quod Christus debuit hominibus persuadere contemptum gloriae, deliciarum, opum, et omnium rerum terrenarum. quibus tamen maxime affluunt Reges hujus Mundi: Qui enim mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.

Confirmatur quarto ex eo quod Christus fuit vere pauper, non solum quoad usum, sed etiam quoad dominium, ut ex Scripturis probat S. Bonaventura in lib. de pauper. Christi. Quod etiam definivit Nicolaus III. cap. Exiit; deVerb. signific. in 6. ubi dicit, Christum docuisse verbo et exemplo paupertatem Religiosorum, quae caret omnidominio. Clemens etiam V. in Clement Exivi, de verb. signific. dicit, Christum fuisse exemplar coelestis vitae, qualis describitur in regula S. Francisci. Neque his repugnat Joan. XXII. in Extravag. Quia quorumdam; nam contendit quidem Joannes, Christum habuisse aliquando loculos, et dominium in communi cum Apostolis earum pecuniarum, quae ipsis dabantur in eleemosynam; at non negat, aliquando Christum nihil habuisse, nec incommuni: et aperte docet, Christum exemplo docuisse vitam religiosam, quae caret omni dominio saltem in particulari. Quod si Christus caruit aliquando omni dominio; quomodo fuit semper Dominus temporalis omnium rerum?

Confirmatur Ultimo ex eo, quod omnia fere loca Scripturae, ubi de regno Christi agitur, intelligi debent necessario de regno spituali et aeterno; ac proinde non potest ex Scripturis deduci, ullum fuisse Christi regnum temporale. Psal. II. agitur de regno Christi, ubi dicitur: Ego autem constitutus sum Rex ab eo; sed ibidem subditur: Prcedicans praeceptum ejus, ut ostendatur regnum spirituale. Item Dan. II. In diebus regnorum illorum suscitabit Deus coeli regnum, quod in ceternum non dissipabitur. Luc. I: Et regni ejus non erit finis.

At regna temporalia non sunt aeterna, et si Christus fuit Rex Judaeorum humano more, dum vixit in terris; certe desiit eo modo regnare, quando ad Patrem ascendit. Quomodo ergo regni ejus non erit finis? Et cum idem regnum occupatum fuerit paulo post a Romanis, deinde a Sarracenis, et nunc a Turpis teneatur; quo pacto impletum est quod dixit Daniel, et regnum ejus alteri populo non tradetur? Non igitur Christus Rex fuit temporalis Judaeae, sed Rex spiritualis Ecclesiae; cujus regni figura fuit regnum temporale Davidis et Salomonis: hac enim ratione dedit Christo Pater sedem David patris sui, ut regnaret in domo Jacob in aeternum.

Sed jam explicanda est assumptio primi argumenti. Dicimus igitur, Papam habere illud officium quod habuit Christus, cum in terris inter homines humano more viveret; neque enim Pontifici possumus tribuere officia, quae habet Christus ut Deus, vel ut homo immortalis et gloriosus, sed solum ea, quae habuit ut homo mortalis. Quia enim Ecclesia ex hominibus constaris, indiget capite visibili, et more humano vivente; ideo Christus quando desiit more humano vivere, id est, post resurrectionem, reliquit Petrum loco sui, qui nobis exhiberet illam Christi gubernationem visibilem et humanam, quam Ecclesia habuerat ante Christi passionem; ut patet ex illis verbis, Joan. XX: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.

Adde, quod neque habet Pontifex omnem potestatem prorsus, quam habuit Christus ut homo mortalis. Ille enim, quia Deus et homo erat, habuit quamdam potestatem, quam dicunt excellentiae, per quam praeerat tam Fidelibus, quam Infidelibus: Papae autem solum oves suas, id est Fideles, commi¬

sit. Praeterea Christus poterat Sacramenta instituere, et miracula facere propria auctoritate, quae non potest Pontifex. Item poterat absolvere a peccatis sine Sacramentis, quod Papa non potest. Solum ergo Pontifici illam potestatem communicavit, quae puro homini communicari poterat, et quae necessaria erat ad gubernandos ita Fideles, ut sine impedimento vitam aeternam consequi possent. Sequitur igitur evidenter ex eo, quod Christus, ut homo mortalis, non habuit ullum temporale regnum, nec Pontificem ut Christi Vicarium tale aliquod regnum habere.

Solvuntur argumenta contraria.

Sed occurrunt quidam, atque objiciunt. Primo verba Domini, Matth. XXVIII: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra; hinc enim colligi videtur, Christum habuisse spirituale et terrenum regnum: utriusque autem regni claves Petro attribuit, ut Nicolaus ait in epist. ad Mediolan. et habetur in Decr. dig. 22. can. Oves: « Christus, inquit, B. Petro vitae aeternae clavigero terreni simul et coelestis Imperii jura commisit. »

Respondeo: potestatem, de qua hic loquitur Dominus, non esse potestatem temporalem, ut Regum terrenorum, sed vel tantum spiritualem, ut B. Hieronymus et B. Anselmus exponunt, qui hunc esse volunt sensum eorum verborum: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra, id est, ut sicut in coelo Rex sum Angelorum, ita per Fidem regnem in cordibus hominum, vel (ut addit Theophylactus) esse potestatem quamdam summam in omnes creaturas, non temporalem, sed divinam, vel divinae simillimam, quae non potest communicari homini mortali.

Ad testimonium Nicolai dico: hunc habere sensum, Christus Petro terreni simulet coelestis Imperii jura commisit, 'id est, Christus Petro concessit, ut quod ille solveret aut ligaret in terris, esset solutum aut ligatum et in coelis. Allusit enim Nicolaus ad verba Domini Matth. XVI. Nec possumus aliter

exponere, nisi velimus Nicolaum II repugnare Nicolao I, qui in epist. ad Mich. diserte docet, Christum distinxisse actus, officia, et dignitates Pontificis et Imperatoris, ne autlmperator jura Pontificis, aut Pontifex jura Imperatoris praesumeret usurpare.

Secundo objiciunt Scripturam Luc. XNII, ubi Dominus duos gladios Petro concedit. Cum enim discipuli dicerent: Ecce duo gladii hic; Dominus non ait, nimis est, sed satis est. Quare fe. Bernardus lib. IY de Consider. et Bonifacius YIII in Extravag. Unam sanctam, de major, et obed. ex hoc loco deducunt, Pontificem duos gludios ex Christi institutione habere.

Respondeo: ad litteram nullam fieri mentionem in eo loco Evangelii de gladio spirituali, vel temporali Pontificis, sed snlurn Dominum illis verbis admonere voluisse discipulos, tempore passionis suae in iis angustiis, et metu ipsos futuros fuisse, in quibus esse * solent, qui tunicam vendunt, ut emant gladium; ut ex Theophylacto, aliisque Patri • bus colligitur. Porro B. Bernardus et Bonifacius Papa mystice interpretati sunt hunc locum, nec volunt dicere, eodem modo habere Pontificem gladium utrumque, sed alio, et alio modo, ut postea exponemus.

Tertium argumentum. Omnes lites et contentiones, tam spirituales, quam temporales ad judicium summi Pontificis pertinent, nam id habetur expresse Can. Quicumque litem, et Can. Quaecumque contentiones. XI. quaest. 1.

Respondeo: ex illis Canonibus priorem esse Theodosii Imperatoris, qui ex pietate non ex debito id honoris Ecclesia; detulit. Praeterea non soli Romano Pontifici, sed omnibus Episcopis eo canone datum esse, utjudicare possent civiles causas, quae ad ipsos deferrentur. Denique, jam esse abrogatum per alios canones, ut Glossa ibidem asserit. Posteriorem canonem, perspicuum est, non esse Principis alicujus, qui posset leges condere, sed particularis Episcopi, incertaeque auctoritatis; et propterea notari per vocem Palcea: et praeterea posset intelligi sano modo, id est, de omnibus contentionibus, quae non possunt terminari per saeculares Judices, quia nimirum vel Judex non vult administrare justitiam, vel altera pars non vult parere; tunc enim causae devolvuntur ad judicium Ecclesiae per viam correctionis fraternae, ut Innocentius III recte docet, cap. Novit, de judic.

Quartum argumentum. Yacante Imperio, summus Pontifex in administrationo succedit, et Imperiali utitur potestate, donec alius fuerit Imperator electus, ut habetur ex Innocentio III, cap. Licet, de for. compet. et ex Cone. Yiennen. Clement. Pastoralis, de sent. et re jud. ergo signum est, Imperato-. riam potestatem a summo Pontifice tanquam a summo temporali Principe dimanare.

Respondeo: Pontificem succedere Imperatori vacante Imperio, non in omnibus rebus, sed solum in auctoritate judicandi, et terminandi eas causas quae a solo Imperatore judicari solent, et quae non patiuntur facile moram. Ratio autem hujus non est, quia Pontifex sit summus Princeps temporalis, sed quia causae omnes, quae non possunt definiri per temporales judices, devolvuntur ad judicem spiritualem, ut infra dicemus, et jam ex parte diximus.

Argumentum postremum. S. Thomas in lib. III de regim. Prine, cap. 10 et 19. affirmat, summum Pontificem jure divino habere spiritualem et temporalem potestatem in toto Orbe terrarum, ut supremum totius Mundi Regem, adeo ut etiam taleas omnibus Christianis possit imponere, et civitates ac castra destruere, pro conservatione Christianitatis. Idem etiam S. Thomas in II. sent. dist. 44. prope finem, dicit: in Papa esse apicem utriusque potestatis, spiritualis et temporalis. Sequuntur autem S. Thomam plurimi alii Doctores, ut haec sententia communis apud Theologos dici possit. Respondeo: non sine causa viri aliqui docti dubitant de Auctore librorum de regimine Principum, qui habentur inter Opuscula S. Thomoe; nam non <?sse S. Thomam eorum librorum auctorem multa ostendunt, sed praecipue id quod habetur in lib. III, cap. 20. de successione Adolphi et Alberti Imperatorum: scribit enim auctor eorum librorum, suo tempore id accidisse, ut Adolphus Piodolpho, et Albertus Adolpho succederet. Constat autem S. Thomam obiisse anno salutis 1274, Adolphum autem successisse Rodolpho anno 1292, et Albertum Adolpho anno 1299, neque in Ilis temporum supputationibus ullae sunt Chronologorum dissensiones. Fieri igitur non potest, ut S. Thomas eorum librorum sit auctor, cum tot annis ante Adolphi et Alberti Imperium de vita migraverit, nisi forte ista narratio in opere S. Thomae ab aliquo alio postea inserta fuerit. Sed quicumque eorum librorum Auctor fuerit, non videtur a sententia nostra dissidere, nisi forte in modo loquendi. Quamvis enim aliquando dicat, summum Pontificem in temporalibus omnibus potestatem habere; tamen multis in locis explicat ipse se, ac docet, potestatem summi Pontificis proprie, per se, et directe spiritualem esse, sed per eam disponere posse de rebus temporalibus omnium Christianorum, cum id requiritur ad finem spiritualis potestatis, cui subordinantur fines temporalium omnium potestatum. Sic igitur loquitur lib. I, cap. 14: « Hujus ergo Regni (spiritualis videlicet, quod Christus instituit) ministerium, ut a terrenis essent spiritualia distincta, non terrenis Regibus, sed sacerdotibus est commissum, et praecipue summo Sacerdoti successori Petri, ChristiVicario, Romano Pontifici, cui omnes Reges populi Christiani oportet esse subditos, sicut ipsi Domino Jesu Christo: sic enim ei, ad quem finis ultimi cura pertinet, subdi debent illi, ad quos pertinet cura antecedentium finium, et ejus imperio dirigi. » Haec ille. Qui clarissime distinguit regna terrena, quae habent pro fine pacem temporalem a regno spirituali Christi et ejus Vicarii, quod pro fine habet vitam aeternam. Rursus idem Auctor 1. III, c. 13: « Satis, inquit, apparet, quod dominium Christi ordinatur ad salutem animae, et ad spiritualia bona, licet a temporalibus non excludatur, eo modo quo ad spiritualia ordinantur. » Idem in eodem 1. III, c. 15 « Est, inquit, et alia ratio, quare Dominus noster statum humilem assumpsit, quamvis Dominus Mundi, ad insinuandam videlicet differentiam inter suum et aliorum Principum dominium: quamvis enim temporaliter esset Dominus Orbis, directe tamen ad spiritualem vitam suum ordinavit principatum.» Haec ille; quibus verbis significat, Christum habuisse quidem dominium temporale totius Mundi, sed indirecte: directe autem solum dominium spirituale; quare in eod. lib. III, cap. 19. non dicit Auctor ille, posse Pontificem summum absolute imponere taleas omnibus Christianis, et castra civitatesque destruere, sed tantum in casu, quo id requireret conservatio Christianitatis: ad quod faciendum sufficit ea, quam summus Pontifex habet, amplissima spiritualis potestas in omnem Christianum Orbem. Ad illud autem quod S. Thomas scribit in II. sent. d. 44. esse videlicet in Romano Pontifice apicem utriusque potestatis, spiritualis et temporalis; responderi potest duobus modis. Primo

loqui S. Thomam de potestate, quam Romanus Pontifex habet in ditione temporali Ecclesiae Romanae. Dixerat enim paulo antea, in iis quae pertinent ad salutem animae, magis obediendum esse potestati spirituali, quam saeculari, contra Yero in iis quae pertinent ad bonum civile, magis obediendum esse potestati saeculari, quam spirituali. Deinde subjungit exceptionem, nisi forte potestati spirituali etiam potestas saecularis conjungatur, ut in Pontifice Romano, in quo est apex utriusque potestatis. Quia enim Pontifex Romanus non solum est Pastor Ecclesiae, sed etiam est Princeps saecularis multarum provinciarum; ideo in illis provinciis, tum in spiritualibus, tum in civilibus, magis obediendum est summo Pontifici, quam ulli alteri potestati, sive spirituali, sive saeculari. Secundo responderi potest: velle S. Thomam in Papa esse apicem utriusque potestatis respectu totius Orbis Christiani, sed non eodem modo: apicem enim spiritualis potestatis esse in eo directe, ac per se; apicem vero potestatis saecularis esse in eodem indirecte, et consequenter: neque enim probabile est, S. Thomam existimasse, in rebus mere civilibus magis obediendum esse summo Pontifici, quam proprio Regi, etiam in provinciis Romanas Ecclesiae temporaliter non subjectis; contrarium enim aperte colligitur ex rescriptis ipsorum Pontificum supra citatis, quibus S. Thomas sine dubio non repugnat. Id igitur solum voluit S. Thomas, ut in rebus etiam civilibus magis obediatur summo Pontifici, quam Principi saeculari, si ex rebus illis civilibus pendeat salus animarum: non autem absolute quoniam potestati spirituali summi Pontificis amplissimae conjuncta est, saltem indirecte et consequenter, amplissima potestas disponendi de rebus temporalibus omnium Christianorum, ut inseq. c. demonstrabimus. Porro hanc esse mentem S. Thomae persuadet mihi, tum quod supra notavimus, testimonium illud S. Thomae, quo affirmat, Clericos esse exemptos a tributis privilegio Principum saecularium: tum consensio sectatorum ejusdem S. Thomae: video enim summo consensu doceri a discipulis S. Thomae sententiam illam, quae tribuit Pontifici potestatem in temporalia, solum indirecte et consequenter, ut patet ex Petro de Palude, Joanne de Turrecremata, Joanne Parisiensi, Thoma Cajetano, Francisco Victoria, Dominico a Soto, Bartholomaeo Medina, et aliis, quos non est ullo modo credibile, a vestigiis S. Thomae, in tanta re discedere voluisse. Neque difficile esset, alios Theologos, qui contrariam sententiam tueri videntur, ad concordiam cum emeteris revocare: nam ipse etiam Augustinus Triumphus, qui apertissime tribuere videtur summo Pontifici temporalem potestatem in Orbem terrarum universum, explicat se tamen in qusest, 1. de pot. Pontif. art. 7. in responso ad ult. ubi dicit, potestatem temporalem aliter esse in Pontifice, ac in Rege: in Pontifice enim esse ut in confirmante et corrigente; in Rege vero ut in administrante. Et clarius art. 8. scribit, Papam habere spiritualem potestatem, sed per eam disponere etiam de temporalibus. Et art. 9. demonstrat, Christum non luisse Regem temporalem, sed spiritualem.

Pari ratione Alvarus Pelagius, videtur quidem in 1. p. sui operis de planctu Eccles. art. 13. et Christum, et ejus Vicarium Regem temporalem totius Mundi facere voluisse; tamen in II. p. ejusdem operis art. •17. et aperte et copiose docet, Christum in terris non habuisse temporale dominium totius Mundi, sed regnum spirituale tantum: et Romanum Pontificem Christi Vicarium directe ac proprie non habere potestatem temporalem, sed spiritualem, quamvis per eam possit etiam temporalia gubernare, cum id requirit necessitas spiritualis. Sic etiam Durandus in lib. de orig. jurisdict. quaest. 3. in resp. ad 3. arg. habet haec verba: « Dicendum est, quod qui dicit, Christum non habuisse omnem potestatem spiritualem, et temporalem, contradicit Evangelio. » Et infra: « Post resurrectionem Christus commisit Petro regimen Ecclesiae totum, quantum necessarium erat, et expediebat ad regimen totius Ecclesiae, et quia utraque potestas temporalis et spiritualis.necessaria est; ideo utramque potestatem contulit Petro. » Haec ille, qui paulo infra explicat se, et ait: « Isti sunt veri termini jur'sdictionis spiritualis et temporalis a fundatione Ecclesiae, quos transgredi non licet, quia jurisdictio temporalis nullo modo se extendit ad spiritualia, de quibus nihil novit: jurisdictio vero spiritualis se extendit primo et principaliter ad spiritualia, secundario et per quamdam consequentiam se extendit ad actiones hominum circa temporalia, quae ordinantur ad spiritualia tanquam ad finem. » Et infra: «Nec propterea dicere intendimus, quod Chris¬

tiani Principes, seu Reges ab Ecclesia teneant terras suas, sive Regna in feudum., sicut aliqui quandoque male crediderunt: sed solum praecise volumus dicere, quod regimen Regum, et quorumcumque Principum Christianorum subest regimini Ecclesiae in tantum, quod si cedat in subversionem Fidei, aut bonorum morum; correctio et directio ipso jure pertinet ad Ecclesiam. » Haec ille.

S. quoque Bonaventura in lib. de Eccles. hierarchiap.il, cap. 1. scribit, summum Pontificem posse Imperatorem et Reges deponere, ut qui supremam habeat in Orbe Christiano potestatem: et tamen ipse idem in eodem lib. p. 1, cap. 3. prope finem dicit, potestatem Episcoporum esse pure spiritualem, potestatem autem Regum pure temporalem: et cap. 1, p. 2. iterum repetit, potestatem sacerdotalem, et ipsius etiam summi Pontificis, esse penitus spiritualem, sed majorem temporali, ita ut temporalis sit subjecta spirituali, non contra; quae est sententia et confessio omnium Catholicorum. Denique, ut omittam Recentiores, primi, qui temporalem potestatem summo Pontifici ex Christi institutione tribuunt, videntur esse Hugo de S. Victore in II. lib. de Sacram, p. 2, cap. 4. et S. Bernarduslib. IV de Consider. cap. 4. hos enim secuti sunt Alexander, Bonaventura, Henricus, Durandus, et alii posteriores. Porro Hugo scribit quidem, a potestate spirituali, quae in summo Pontifice potissimum residet, corrigi et judicari temporalem Regum potestatem: tamen in eodem loco disertis verbis scribit, caput potestatis temporalis esse Regem, quemadmodum caput potestatis spiritualis est Papa. S. vero Bernardus lib. IV de Consider. utrumque gladium, spiritualem et temporalem, dicit esse summi Pontificis; tamen in multis locis ejusdem operis aperte demonstrat, Pontificis maximi potestatem proprie spiritualem esse, non temporalem, lib. I de Consider. cap. 5: «In criminibus, inquit, non in possessionibus est potestas vestra; » 1. II, cap. 5: « Esto, inquit, ut alia quacumque ratione haec tibi vendices (bona videlicet temporalia, quse habet Ecclesia ex dono Principum terrenorum) sed non Apostolico jure, nec enim ille tibi dare, quod non habuit, potuit »: et cap. G: « Exi in Mundum; ager enim est Mundus, isque creditus tibi: exi in illum, non tanquam Dominus, sed tanquam villicus; » lib. III, cap. 1.: « Eis

Chapter 58 of 63