Skip to the text

Caput VI

(Apostol videlicet) tu successisti in hsereditatem, ita tu haeres, et Orbis haeredi tas: at quatenus haec te portio contingat, aut contigerit illos, id sobria consideratione pensandum; non enim per omnem reor modum, sed sane quadantenus, ut mihi vidP- tur, dispensatio tibi super illum credita est, non data possessio, » Denique in ipso 1. IV, cap. 4. utrumque gladium tribuit S. Bernardus Ecclesiae, sed spiritualem ponit in manu Pontificis, temporalem in manu Principum terrenorum; utrumque tamen dicit esse Ecclesiae, tum quia uterque servire debet Ecclesiae, tum quia gladius temporalis gladio spirituali subjectus est, ut in seq. cap. declarabitur.

Papam habere summam temporalem potestatem indirecte.

Explicand^ est sententia Theologorum, deinde etiam probanda. Quantum ad Primum, asserimus, Pontificem ut Pontificem, etsi non habeat ullam mere temporalem potestatem, tamen habere in ordine ad bonum spirituale summam potestatem disponendi de temporalibus rebus omnium Christianorum: id quod permulti explicant per similitudinem ad artem framifactoriam, et equestrem, et similes. Ut enim duae illae artes sunt inter se diversae, quia distincta habent objecta, et subjecta, et actiones; et tamen quia finis unius ordinatur ad finem alterius; ideo una alteri praeest, et leges ei praescribit: ita videntur potestas Ecclesiastica, et politica distinctae potestates esse; et tamen una alteri subordinata, quoniam finis unius ad finem alterius natura sua refertur.

At haec similitudo non est omnino conveniens: nam in illis artibus inferior est solum

propter superiorem, adeo ut sublata superiore tollatur continuo etiam inferior: si enim non sit ars equestris, certe supervacanea est ars freenorum faciendorum. At potestas politica non est solum propter Ecclesiasticam, nam etiamsi Ecclesiastica non esset, adhuc politica esset, ut patet in Infidelibus, ubi est vera potestas temporalis, et politica, et tamen sine ordine ad aliquam veram potestatem Ecclesiasticam et spiritualem.

Est igitur alia similitudo longe aptior in nobis ipsis, qua hoc ipsum explicqt Gregarius Nazianzenus in Orat, ad pop. tim. percul. et Prine, irascen. Et post eum Hugo de S. Victore lib. II de Sacram, par. 2, cap. 4. Thomas Waldensis lib. II doct. Fid. cap 78. Joannes Driedo lib. II de liberi. Ghrist. c. 2. Victoria et Sotus loe. not. Ut e*im se habent in homine spiritus et caro, ita se habent in Ecclesia duse illae potestates: nam caro et spiritus sunt quasi duae Respublicae, quae et separatae et conjunctae inveniri possunt. Habet caro sensum et appetitum, quibus respondent actus et objecta proportionata, et quorum omnium finis immediatus est sanitas. Et bona constitutio corporis: habet spiritus intellectum et voluntatem, et actus atque objecta proportionata, et pro fine animae, sanitatem et perfectionem: invenitur caro sine spiritu in brutis, invenitur spiritus sine carne in Angelis.

Ex quo apparet, neutrum esse praecise propter alterum. Invenitur etiam caro adjuncta spiritui in homine, ubi quia unam personam faciunt, necessario habent subordinationem et connexionem: caro enim subest, spiritus praeest, et licet spiritus non se misceat actionibus carnis, sed sinat eam exercere omnes suas actiones, ut in brutis exercet; tamen quando eae officiunt fini ipsius spiritus, spiritus carni imperat, eamque castigat, et si opus est, indicit jejunia, aliasque afflictiones, etiam cum detrimento aliquo et debilitatione ipsius corporis, et cogit linguam ne loquatur, oculos ne videant, etc.

In observationibus contra infallibilitatis definitionem, c. v. Dupanloup ex indirecta potestate arguit, quam exhibet ut principum terrorem; sed vehementer, ne dicam pueriliter, errat. Potestas indirecta non pendet ab infallibilitate, sed a primatu et cadit solummodo in peccatum. Peccator confessario conscientiam aperit; in dubio confessarius recurrit ad episcopum et episcopus ad Papam qui supremum pronuntiat judicium. Pontificale judicium directe de peccato statuit, indirecte de peccato annexis, et praevalet ratione supremae potestatis, non infallibilitatis. Infallibilitas autem Papae est admittenda, in discutiendis factis, tantum cum decernit de factis dogmaticis et de factis canonisationis, sed non cum agitur de conscientiae casibus.

Pari ratione si ad finem spiritus obtinendum, necessaria sit aliqua carnis operatio, et ipsa etiam mors; spiritus imperare potest carni, ut se ac sua exponat, ut in Martyribus videmus.

Ita prorsus politica potestas habet suos Principes, leges, judicia, etc. et similiter Ecclesiastica suos Episcopos, canones, judicia. Illa habet pro fine, temporalem pacem, ista salutem aeternam. Inveniuntur quandoque separatae, ut olim tempore Apostolorum, quandoque conjunctae, utnunc: quando autem sunt conjunctae unum corpus efficiunt, ideoque debent esse connexae, et inferior superiori subjecta et subordinata. Itaque spiritualis non se miscet temporalibus negotiis, sed sinit omnia procedere, sicut antequam essent conjunctae, dummodo non obsint fini spirituali, aut non sint necessaria ad eum consequendum. Si autem tale quid accidat, spiritualis potestas potest et debet coercere temporalem omni ratione ac via, quae ad id necessaria esse videbitur.

Ut autem magis in particulari explicemus haec omnia, comparanda est potestas Papae spiritualis cum personis judicum, seu Principum saecularium, cum legibus eorum civilibus, et cum eorum foro et judiciis.

Quantum ad personas, non potest Papa ut Papa ordinarie temporales Principes deponere, etiam justa de causa, eo modo quo deponit Episcopos, id est, tanquam ordinarius Judex: tamen potest mutare regna, et uni auferre, atque alteri conferre, tanquam summus Princeps spiritualis, si id necessarium sit ad animarum salutem, ut probabimus. »

Quantum ad leges, non potest Papa ut Papa ordinarie condere legem civilem, vel confirmare, aut infirmare leges Principum, quia non est ipse Princeps Ecclesiae politicus: tamen potest omnia illa facere, si aliqua lex civilis sit necessaria ad salutem animarum, et tamen Reges non velint eam condere: aut si alia sit noxia animarum saluti, et tamen Reges non velint eam abrogare.

Itaque optima est regula, quam tradit Glossa ad cap. Possessor, de reg. Jur. in Sexto, quae talis est. Quando de eadem re contrariae inveniuntur leges Imperatoriae et Pontificiae, si materia legis est res animarum periculum concernens, abrogatur lex Imperatoria per Pontificiam. Et hoc modo lex

Pontificia, quae habetur cap. Fin. de prsescript. abrogavit legem Imperatoriam, quae habetur in Cod. de praescript. 30 vel 40 annorum, etiam cum mala fide, qui non poterat servari sine mortali peccato. At quando materia legis est res temporalis non concernens animarum periculum, non potest lex Pontificia abrogare legem Imperatoriam, sed utraque servanda est; illa in foro Ecclesiastico, ista in foro civili.

Quantum ad judicia, non potest Papa ut Papa ordinarie judicare de rebus temporalibus: recte enim Bernardus Eugenio lib. I de Consider. dicit: « Habent haec infima et terrena Judices suos, Reges et Principes terrae. Quid fines alienos invaditis? Quid falcem vestram in alienam messem extenditis? » Item: « In criminibus, non in possessionibus potestas vestra.» At nihilominus ■ in casu quo id animarum saluti necessarium est, potest Pontifex assumere etiam temporalia judicia, quando nimirum non est ullus qui possit judicare, ut cum duo Reges supremi contendunt, vel quando qui possunt, et debent judicare, non volunt sententiam ferre. Unde ibidem Bernardus: « Sed aliud est, inquit, incidenter excurrere in ista, aliud vero incumbere istis, tanquam dignis tali, et talium intentione rebus. » Et Innocentius III cap. Per venerabilem, qui fil. sint legit, dicit, jurisdictionem temporalem solum casualiter Pontificem exercere.

Chapter 59 of 63