Skip to the text

Caput III. Papam, non esse Dominum totius Orbis Christiani

Jam vero, quod secundo loco propositum fuit, non esse Papam Dominum totius Orbis Christiani, docet Hugo de S. Victore lib. II de Sacram, par. II. cap. 4.: « Terrena, inquit, potestas caput habet Regem: spiritualis potestas habet summum Pontificem.» Et clarius Joann. Driedo lib. II de liberi.Christ. cap. 2.: « Christus, inquit, cum praefecit Petrum universali Ecclesiae pastorem, non simul dedit illi imperium temporale super universam Ecclesiam, neque enim abstulit Imperatoribus et Regibus sua regna, neque item voluit, ut omnis potestas regalis, proinde ac Ecclesiastica debeat derivari et descendere ex potestate Petri.» Eadem est aliorum multorum sententia, et probatur Primum. Quia si res ita se haberet, et quidem jure divino, ut volunt, deberet id constare ex Scripturis, aut certe ex Apostolorum traditione: ex Scrip turis nihil habemus, nisi datas Pontifici claves regni coelorum; de clavibus regni terrarum nulla mentio fit; traditionem Apostolicam nullam adversarii proferunt. Praeterea, Christus non abstulit, neque aufert regna iis quorum erant; nam Christus non venit destruere ea qua? bene se habebant, sed 'perficere; ergo quando Rex fit Christianus, non perdit regnum terrenum, quod jure obtinebat, sed acquirit novum jus ad regnum aeternum: alioqui obesset Regibus Christi beneficium, et gratia naturam

destrueret. Et confirmatur ex hymno Sedulii,.quem tota Ecclesia publice canit:

Hostis Herodes impie Christum venire quid times?

Non eripit mortalia,

Qui regna dat coelestia.

Item si Papa est Dominus totius Orbis Christiani supremus; ergo singuli Episcopi sunt Principes temporales in oppidis suo Episcopatui subjectis; siquidem id quod est Papa in Ecclesia universa, est quilibet Episcopus in parti (?ulari: id est, sicut Papa est verus Pastor et Caput Ecclesia? Universalis: ita Episcopus est verus Pastor et caput Ecclesiae particularis; sed non negamus majorem esse potestatem Papae in universam Ecclesiam, quam sit Episcopi in particularem. At Episcopos esse dominos urbium, quarum sunt Episcopi, nec adversarii concedunt, et est aperte falsum. Unde Ambrosius in Orat, de tradend. Basii.: « Si tributum, inquit, petit Imperator, non negatur, agri Ecclesia? solvunt tributum. » Et infra: « Tributum Caesaris est? non negatur. Ecclesia Dei est, Caesari utique non debet addici.» Et in epist. Athanasii ad solitar. vit. agent. Hosius Episcopus ait Imperatori: « Tibi Deus Imperium, nobis autem ea quae sunt Ecclesiae Christus commisit. »

Denique probatur ex confessione Pontificum. Leo epist. 38. ad Marti an. fatetur, Imperatorem Martianum a Deo ad Imperium esse electum, et epist. 43. ad eumdem, fatetur, auctorem imperii Martiani Deum esse. Et similia in omnibus fere epistolis ad Theodosium, Martianum, et Leonem sibi invicom succedentes Imperatores scribit. Gelasius in epist. ad Anastas. Imp. quae habetur etiam in Decr. dist. 96. can. Duo sunt: « Duo sunt, inquit, Imperator Auguste, quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacra Pontificum et regalis potestas, etc. » Ubi notandum est, Gelasium non loqui solum de exeeutione, sed de ipsa potestate et auctoritate, ne dicant adversarii (ut solent) Papam quidem habere utramque potestatem, sed exeeutionem aliis demandare.

Gregorius lib. II, epist. 61. ad Maurit.: <t Potestas, inquit, super omnes homines dominorum meorum pietati coelitus data est. » Et clarissime Nicolaus in epist. ad Michael.: « Nolite praejudicium Dei Ecclesiae irrogare. Illa quippe nullum imperio vestro preejudicium infert. » Et infra: « Idem mediator Dei et hominum homo Christus Jesus,.sic actibus propriis et dignitatibus distinctis officia potestatis utriusque discrevit, ut et Christiani Imperatores pro aeterna vita Pontificibus indigerent, et Pontifices pro cursu temporalium tantummodo rerum Imperialibus legibus uterentur. » Hic etiam Pontifex non de sola executione, sed de potestate et dignitate loquitur.

Praeterea Alexander III, cap. Si duobus, §. denique, extra de appellat, rogatus an appellatio a judice ssecular^ ad Papdm teneat, respondet: « Tenet quidem in his, qui sunt nostrae temporali jurisdictioni subjecti: in aliis vero secundum juris rigorem credimus non tenere. » Item cap. Causam 2. extra qui filii sint legit.: « Nos attendentes, inquit, quod ad regem pertinet, non ad Ecclesiam de talibus possessionibus judicare, etc. »

Denique Innocentius III, cap. Novit, de Judic. « Cum, inquit, jurisdictionem propriam non sufficiamus explere, cur alienam usurpare vellemus? » Ubi Pontifex usurpationem alienae jurisdictionis appellat, si temporalem jurisdictionem in regno Francorum tentaret assumere. Et infra, non intendimus judicare de Feudo, cujus ad ipsum spectat judicium, sed decernere de peccato, cujus ad nos pertinet sine, dubitatione censura. Idem cap Solitae, extra de major, et obed.: «Ad firmamentum, inquit, coeli, hoc est, universalis Ecclesiae, fecit Deus duo luminaria magna, id est, duas instituit dignitates, quae praeest diebus, id est, spiritualibus, major est, quae vero carnalibus, minor, ut quanta est inter solem, et lunam, tanta inter Pontifices, et Reges differentia cognoscatur, etc.» Ubi nota, quemadmodum non est idem Sidus, Sol, et Luna: et sicut Lunam non instituit Sol, sed Deus; ita quoque non esse idem. Pontificatum et Imperium, nec unum ab alio absolute pendere. Idem, cap. Per venerabilem, extra qui filii sint legit, dicit, Pontificem solumin patrimonio Ecclesiae plenam habere in temporalibus potestatem: in aliis vero regionibus non item, et ibidem:

« Cum Rex, inquit, superiorem in temporalibus minime recognoscait, sine juris alterius laesione in eo se jurisdictioni nostrae subji¬

cere potuit, in quo videretur aliquibus, quod per seipsum (non tanquam patet cum filiis, sed tanquam princeps cum subditis) potuit dispensare. Tu autem nosceris aliis subjacere, unde sine ipsorum forsan injuria, nisi praestaret nobis assensum, in hoc subdere te non posses. »

Papam non habere ullam mere temporalem jurisdictionem directe jure divino.

Superest nunc, ut demonstremus, Papam directe nullius loci esse Dominum temporalem jure divino. Quocl expresse docet Joannes de Turrecremata lib. II, deEccles. cap. 114. Cajetanus in Apol. par. II. cap. 13, ad 8. et Navarrus in cap. Novit, Notab. 4. verba Cajetani haec sunt: «Potestas Papae directe est respectu spiritualium ad supremum simpliciter finem humani generis: ideo suae potestasti duo conveniunt, primo quod non est directe respectu temporalium; secundo, quod est respectu temporalium in ordine ad spiritualia. » Id vero hac ratione manifeste probatur. Christus, ut homo, dum in terris vixit, non accepit, nec voluit ullius provinciae vel oppidi mere temporale dominium: summus autem Pontifex Christi vicarius est, et Christum nobis repraesentat, qualis erat dum hic inter homines viveret; igitur summus Pontifex ut Christi Vicarius, atque adeo ut summus Pontifex est, nullius provincie vel oppidi habet mere temporale dominium.

Utraque propositio hujus ratiocinationis probanda est. Ac primum Prima ipsa propositio explicanda et probanda est. Nam ex hoc falso principio, quod Christus homo fuerit Rex temporadis, nati sunt duo contrarii errores: hinc enim deducunt quidam tanquam ex preecipuo fundamento: Papam qui est Christi Vicarius, esse Regem et Pontificem simul: e contrario autem Wiclefistse (ut refert Waldens. lib. II. doctr. Fid. art. 3, cap. 76.) ex hoc eodem principio dedu-

Haec distinctio de potestate in temporalia directe, vel indirecte habetur etiam apud Gloss. cap. Novit, de judic. c. de feudo, quam etiam sequitur Innocentius ibidem, ubi dicit, Papam non judicare de feudo directe, secus indirecte ratione peccati.

Chapter 57 of 63