Skip to the text

Caput III. De editione Chaldaica

Chaldaica lingua editi sunt libri Tobiae et Judith, et ex parte libri Esdrae et Danielis. Praeterea tota Scriptura ' vetus translata est paraphrastice ex Hebraeo in Chaldaeum, quam paraphrasim ipsi Targum vocant. Et quidem Pentateuchum transtulisse fertur R. Aquila, qui Chaldaice Onkelus dicitur. Prophetas priores et posteriores, id est, Josue, Judices, et Regum libros. Item Isaiam, Ilieremiam, et caeteros Prophetas, R. Jonatham Uzielis filius. Psalmos, Job, Ruth, Esther, et Salomonis opera, R. Joseph caecus.

Quae paraphrasticae translationes apud Hebraeos magnae sunt auctoritatis, et idcirco

nobis etiam utiles, ut ex iis convicamus Hebraeos. Alioqui ab Ecclesia non usque adeo magni fiunt, neque ex iis argumentum firmum duci potest. Siquidem (ut recte ait Franciscus Ximenius Cardinalis praefat. Compluten. Biblior.) Chaldaicae paraphrases, illa excepta quae est in Pentateuchum, Judaicis fabulis et Thalmudistarum nugis conspersae sunt. Idque verissimum esse experimento suo comprobabit quicumque paraphrasim in Threnos, in Cantica, in Job, in Psalmos, et in Prophetas omnes legere voluerit.

Certe cap. LIII. Isaiae, ubi de Christi passione apertissime Propheta concionatur, totuni paraphrasis detorquet ad calamitates populi Judaeorum. In ea vero paraphrasi quae est in Cantica et Threnos, passim leguntur libri Thalmudi, tertium templum, duo Messiae, liberatio a captivitate Titi et Vespasiani, minae adversus Christianos et Mahumetanos, quos per Esau et Ismael more suo significant. Denique fabulae permultae de lamentatione Dei, de ascensione Mosis in coelum, de tabulis Legis ex saphyro throni divini excisis, deque aliis rebus generis ejusdem. Sed neque paraphrasis Aquilae in Pen* tateuchum omnino integra et incorrupta censeri debet. Habet enim etiam illa suod errores, tametsi pauciores et leviores, quam ceterae et Josephi paraphrases habeant.

Ac, ut ex libris singulis aliquid exempli gratia proponamus. In Genesi cap. IV. vers. 23. ubi textus Hebraeus habet: Vnthn iinft )2, et concordat Graecus: ort avSpa dmbn sive., et Latinus: Quoniam occidi virum: Chaldaea paraphrasis addit negationem rn-Jttap 333 NI non occidi virum, et contrarium sensum reddit. Item cap. XII. num. 18. et cap. XXVI. num. 4. et cap. XXVIII. nu. 14. textus Hebraeus habet, Benedicentur pyin in semine tuo omnes gentes terree: et concordat Graecus iv tm 'nzipga.Ti crou: et Latinus In semine tuo. Et Apostolus Paulus ad Galat. III. observari jubet promissiones Abrahae factas et semini ejus, nec esse dictum, et seminibus quasi in multis, sed quasi in uno, et semini tuo, qui est Christus. Paraphrasis vero Chaldaica in his omnibus locis reddidit numerum multitudinis, benedicentur Tjj'3 Wia, propter filios tuos omnes populi terree.

In Exodo cap. XII. num. 44. ubi legimus in textu Hebraeo 122 \2 33 Omnis filius alienigena non comedet ex eo: et concordat Grae-

cus 7T a; aWioysvv;?: et Latinus Omnis alienigena. Chaldaea paraphasis in odium Neophytorum posuit; lianiyfch Wlizn '12 -io omnis filius Israel destructus. Sic enim passim Judaei eos appellant, qui ad Fidem Christianam, relicto Judaismo, convertuntur.

In Levitico cap. X. num. 6. et cap. XXL num. 10. ubi textus Hebraeus habet sinpn tob COliyiO Capita vestra non radetis seu nudabiis, et concordat Graecus et Latinus: Chaldaea paraphrasis contrarium reddidit jmg 1!)'a^n k >> non multiplicabitis comam.

In Numerorum lib. cap. XXI. num. 19. ponitur fabula de puteo, quem fingunt Hebraei descendisse cum tiliis Israel ad torrentes, et de torrentibus ascendisse cum eis ad colles, et de collibus rursum descendisse ad valles: et cap. XXVIII. num. 9. ubi textus Hebraeus habet: Populus solus habitabit, hoc e£t, cum aliis gentibus non miscebitur: paraphrasis Chaldaea more Judaico reddidit; Ecce populus solus possidebit secutum; id enim illi exspectant, ut soli dominentur in orbe terrarum.

Denique in Deuter. cap. IV. num. 28. et cap. XXVIII. num. 64. ubi Scriptura Hebraica, Graeca et Latina praecidit fore, ut Hebraei serviant Diis alienis, quod etiam impletum novimus non semel fuisse: Chaldaica paraphrasis derivat hoc scelus Idololatriae abHe- Lraeis ad Gentes. Vertit enim: Servietis populis servientibus idolis. Nunc pauca quaedam de Syriaca editione addenda sunt.

Chapter 22 of 53