Caput XIV. Defenduntur loca, quee haeretici aiunt esse corrupta in editione Latina Testamenti novi
Porro in Testamento novo non pauca etiam loca Kemnitius et Calvinus annotarunt, quae ab interprete Latino corrupta esse dicunt.
Primus locus est Matthaei IV. Non veni vocare justos sed peccatores. Mutilata est, inquit Kemnitius, pulcherrima' sententia, nam deest in Latino Ad poenitentiam. Respondeo: in quibusdam Latinis inveniri illam particulam: deinde dico verisimilius esse, illamparticulam in Graeco esse superfluam, et in emendatis codicibus Graecis non fuisse. Nam B. Hieronymus in Comm. eam non legit et tamen Hieronymus diligenter contulit Graecum cum Latino, et ex Graeco Latinum correxit. Quod autem non sit necessaria, perspicuum est. Nam vocare peccatores, non justos, aperte significat, hortari aci poenitentiam eos qui egent, non qui non egent, quod Dominus paulo ante exemplo medici illustraverat.
Secundus locus est Joannis XIV. Spiritus sanctus suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis. Hunc locum vult Kemnitius esse depravatum, ad probandum, quoecumque in Conciliis definiuntur accipienda esse pro oraculis Spiritus sancti: nam in Graeco non est Dixero, sed Dixi, ebrov uplv. Respondeo: Sanctum Augustinum et alios Veteres sic legere ut nos legimus, et sensum esse eumclem cum Graeco. Non enim intelligimus Dominum dixisse: Spiritus sanctus suggeret vobis omnia quce tunc dixero vobis; sed equae nunc dixero, id est, ea quce nunc a me auditis, et non intelligitis, tunc Spiritus sanctus in memoriam vobis revocabit, et explicabit. Neque in hoc verbo ponunt Catholici fundamentum auctoritatis Conciliorum, sed alia praesidia habemus, de quibus postea.
Tertius est Romnn. T. Qui praedestinatus est Filius Dei. Hunc locum reprehendit Calvinus tanquam male redditum: tum quia in Graeco est bpibivrog, idest declarati sive manifestati: tum quia illa praedestinatur quae non sunt, Christus autem semper fuit Filius Dei: quo argumento utitur etiam Origenes hoc loco.
Respondeo: Interpretem nostrum optime reddidisse: nam etsi verbum illud Graecum oot£stv significet finire, et apud profanos auctores accipiatur saepe pro declarare; tamen in Scriptura aliter accipitur. Ut enim docet Dionysius lib. V.divin. nom. cap. 5. hoc verbum est proprium Theologiae, id est, habet in Scriptura peculiarem significationem: nam ubique significat statuere, decernere, definire, nunquam autem declarare, ut patet Act. II, 4. 17. Roman. VIII. Ephes. I. et alibi. Nam cum dicitur Act. II. Hunc definito consilio, et praescientia D ei traditum interemistis, habetur haec vox wp lo-phy |3 ouL?; et tamen certum est non significare declarationem, sed divinam ordinationem. Similiter Rom. VIII. Quos praedestinavit, hos vocavit, in Graeco est ■Kpowpmz, quam vocem ne ipsi quidem adversarii significare volunt declaravit.
Et quoniam ordinatio, et definitio Dei non potest esse temporalis sed aeterna; ideo in¬
terpres noster videns Apostolum loqui de aeterna destinatione, maluit vertere praedestinatum i, quam destinatum. Et sic legerunt omnes Latini terram antiquissimi, ut Ireneeus lib. III. contra Valent, cap. 32. Hilarius lib. VII. De Trinit. Ambrosius, Sedulius, et alii in hunc locum, Augustinus lib. De praedest. car. 15. et in Jo. tract. 105. Tertullianus, lib. Cont. Praxeam legit definitus, quod est idem cum nostro. Adde Concilium Toletanum VI. cap. I. quod et legit, et exponit praedestinatus. Neque ratiuncula illa Calvini aliquid efficit: non enim id praedestinatum esse dicimus, ut Verbum Dei sempiternum Filius Dei esse inciperet, sed ut Verbum Dei fieret homo, et proinde ut ille qui factus est Deo ex semine David, ut Paulus loquitur, sit Filius Dei, quod pulchre explicant Augustinus et Concilium Toletanum.
Quartus locus est Roman. I. in fine capitis, ubi habemus: Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt, quoniam qui talia agunt digni sunt morte, non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. Hunc locum non solum Kemnitius, sed etiam Valla, Erasmus, Jacobus Faber, et alii corruptum esse volunt. Primo, quoniam Graecus textus ita habet: otzusg zo dixxiM[/.cc r ou 6iov imyjovTig ori zx zoixxizv. npxtjdovzsg xiioi Qxvxzov staiv ou povov aura notoxicnv, xXXx xxi auveuSozoucri toi? TcpxtTrroven. Itaque in nostro codice Latino sunt addita in primis illa non intellexerunt, et deinde illud qui, cum dicitur qui ea faciunt, et qui consentiunt. Secundo, quia Chrysostomus, QEcumenius, Theophylactus exponunt, ut habetur in Graeco. Tertio, quia quod habetur in nostro textu videtur falsum, aut certe parum verisimile. Dicitur enim: Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt, quoniam qui talia agunt digni sunt morte etc. Nam si hoc non intellexerunt, quomodo justitiam Dei cognoverunt? quce est enim justitia Dei, nisi ut qui male agit puniatur.
Respondeo: nostram lectionem omnino esse meliorem; nam secundum Graecam sensus est, pejus esse consentire male agenti, quam malum agere: secundum Latinam sensus est contrarius, pejus esse male agere, quam consentire male agentibus. At certe absolute pejus est male agere, quam consentire male agenti. Quis enim neget, pejus esse occidere hominum, quam tantum consentire ut occidatur, id est, permittere cum possis impedire? non
enim hic loquitur Apostolus de imperio, vel incitatione ad malum, sed de simplici consensu.
Igitur ad primum dico: nihil nos posse certi colligere in hac parte ex Graeco fonte, nam varia est lectio in Gracis. Aliter enim legit Origenes quam Chrysostomus, ut patet ex eorum Comment., et QEcumenius annotat, aliquos legisse ut nos nunc legimus. Titelmanus quoque collat. I. in epist. ad Rom. asserit, se legisse in vetusto codice Graeco manuscripto, illa verba oO cruv?(x«v, id est, non intellexerunt.
Ad secundum opponimus auctores auctoribus: nam legunt ut nos habemus et exponunt, Cyprianus lib. I. epist 4. Ambrosius, Sedulius, Ilayrno, Ansehnus, et alii Latini in hunc locum, Hesychius lib. VI. in Levit, exponens cap. 20. et Symmachus Papa in Apologet. contra Anastasium Imperat.
Ad tertium dico: id quod habetur in Graeco potius videri falsum: nam quod dicitur in Latino Cum cognovissent justitiam Dei, non pugnat cum eo, quod sequitur non intellexerunt. Nam cum dicit cum cognovissent, loquitur de theoretica cognitione: cum dicit non intellexerunt, loquitur de practica. Itaque sensus est, cum cognovissent veritatem, tamen propter affectus pravos exccecati, non potuerunt serio sibi persuadere sic esse agenclum. Posset etiam dici, illud non intellexerunt non referri ad illud quia qui talia agant etc. sed ad illud sed etiam qui consentiunt facientibus. Est enim sensus, isti Philosophi ethnici cum cognovissent unum esse Deum, et proinde malum esse colere Jovem et Martem, et ccetera falsa numina, non intellexerunt, non solum hoc esse malum, quod turbae faciebant, sed etiam esse malum consentire talibus, ac non eos admonere, et increpare, quod ipsi Philosophi faciebant.
Quintus locus est Rom. IV. ubi dicitur Abraham non esse justificatum ex operibus. Conqueritur enim Kemnitius nos addidisse Legis, ut possemus exponere locum illum de operibus legis illius, quae caeremonias praescribat. Respondeo: meram calumniam esse. Nam codices Latini, vel omnes, vel fere omnes non habent illud Legis. Neque nos intelligimus locum illum de operibus Legis veteris, sed de operibus factis viribus propriis. Adde, quod Ambrosius et in textu habet Legis, et in Comment, exponit de Lege veteri. Non igitur Papistae locum istum,
ut Kemnitius mentitur, corruperunt. Sed de hoc postea.
Sextus est Roman. XI. ubi legimus: Si gratia jam non ex operibus, alio quin gratia jam non est gratia. Calumniatur Kemnitius nos detraxisse integram sententiam, nimirum: Si autem ex operibus, non amplius est gratia, alioqui opus jam non est opus.
Respondeo: esse quidem in Graecis codicibus illam sententiam, et a Theophylacto explicari, tamen a nullis aliis agnosci: nam nec Origenes, nec Chrysostomus, nec Ambrosius, nec ulli alii explanatores hujus loci ejus meminerunt: sed nec Augustinus qui frequentissime hunc locum tractat, et praecipue lib. II. De bono persever. cap. 18. Imo et Erasmus X in Annotat, ad hunc locum rejicit hanc additionem tanquam superfluam. Quod certe satis esse deberet Kemnitio, qui in eadem pagina remittit nos ad Erasmum, ut ab eo discamus errata vulgatae editionis.
Septimus locus est. Ephes.V. Sacramentum hoc magnumest. Kemnitius enim docet male versum esse Sacramentum, cum sit Graece, guor -hpio-j, atque ait, id a nobis factum esse, ut possemus inde probare Matrimonium esse Sacramentum. Respondeo: idem esse Mysterium Graecis, et Latinis Sacramentum; Graeci enim cum de Sacramentis agunt, semper gviyrepLot. vocant. Et hunc locum Apostoli explicantes sancti Patres, Ambrosius, Hieronymus, et alii Latini, semper utuntur hac voce.
Octavus locus est Ephes. VI. Accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo, et omnibus perfecti stare. Kemnitius vult, hunc locum esse depravatum, quia in Greco est omnibus perfectis xntxvrtx. x«T£/jya<7ag£vo£, et sic exponunt Ambrosius, Hieronymus, Ghrysostomus, et alii. Respondeo: sensum esse eumdem, sed oportere illud perfecti conjungere cum voce omnibus non cum verbo stare. Siquidem sensus Apostoli est, ut armemur ex omni parte spiritualibus armis, ut sic armati possimus in acie contra Diabolum, non cadere, sed stare. Dicit igitur, accipite armaturam Dei, Graece 7ravo7r),t«v, id est omnia arma, galeam, scutum, gladium, loricam etc. ut in omnibus perfecti, id est, ab omni parte muniti et armati, id est, praediti et perfecti omnibus virtutibus, positis stare contra Diabolum, sive, et est idem, ut omnibus perfectis, id est, cum omnia arma comparaveritis, et indueritis, tunc possitis stare, etc.
Nonus est Heb. IX. Ad multorum exhaurienda peccata. Conqueritur Kemnitius, male esse reddita Graeca verba, nam avaveyxetv non est exhaurire, sed auferre. Respondeo: et hoc loco eumdem sensum esse. Praeterea videtur Interpres propriissime vertisse: nam trjxcpipu est proprie sursum ferre, efferre, edu - cere: sicut ergo cum aqua, vel sordes educuntur ex aliqua sentina, dicuntur sordes exhauriri, ita etiam peccata, quae Christus extulit, et eduxit ex profundo pectoris nostri, recte dicuntur ab illo esse exhausta.
Decimus estHebr. XIII. Talibus hostiis promeretur Deus. Hic vult Kemnitius esse positum nomen meriti, quod in Graeco non habetur. Respondeo: verbum Graecum svKpztTTsiTxi 6 0eo?, significare proprie, delectatur Deus, sive, utErasmus vertit, placet Deo. Latine autem recte dici bene mereri de aliquo eum qui facit rem illi gratam, nemo est qui nesciat. Sic ergo dixit noster Interpres, talibus hostiis promeretur Deus, id est, his hostiis res grata fit Deo, et bene meretur de Deo, qui illas offert.. Accepit enim Interpres mereri in passiva significatione.
Undecimus est Jacobi Y. Et alleviabit eum Dominus. Kemnitius dicit, non bene redditum verbum Graecum Iqipzi, et studiose locum esse depravatum, ut ex eo confirmaremus effectus Sacramenti Extremae unctionis, cum nihil tale sonet verbum Graecum.
Respondeo: nescire Kemnitium quid loquatur: nam verbum Graecum melius ostendit effectus Extremae unctionis, quos Catholici in eo Sacramento agnoscunt, quam verbum latinum. Catholici enim tres effectus attribuunt huic Sacramento. Unum praecipuum quidem, sed communem aliis Sacramentis, ut hominem in illo articulo mortis, mcestitia et doloribus oppressum, torpentem erigat, et exhilaret. Tertium ut interdum etiam corporaliter sanet.
Hos tres effectus, incipiendo a minus praecipuis, diserte ponit Jacobus his verbis: Infirmatur quis in vobis, inducat Presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini, et oratio Fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus, etc. si in peccatis sit, remittentur ei.. Effectum igitur hujus Sacramenti secundum, ut hominem in articulo mortis mcestitia, dolori¬
bus, tentationibus depressum, ac torpentem exhilaret, erigat, excitet, propriissime exprimit verbum zyztpa nimirum excito, erigo etc.
Duodecimus est I. Joannis V. Hcec scribo vobis, ut sciatis, quoniamvitamhabetis aeternam, qui creditis in nomine Filii Dei.. Kemnitius dicit, sententiam hanc esse mutilatam, nam in Graeco sic habetur: « Haec scribo vobis qui creditis in nomine Filii Dei, ut sciatis quoniam vitam aeternam habetis, et ut credatis in nomine Filii Dei. » Respondeo: non esse latinum codicem mutilum, sed Graecum redundantem, ut etiam suspicatur Erasmus in hunc locum, cujus tamen judicio plurimum tribuere solet Kemnitius. Nam cum dictum sit Hcec scribo vobis qui creditis in nomine Filii Dei; quorsum additur ut credatis in nomine Filii Dei? quid enim erat opus monere ut facerent, quod jam fecerant? Adde quod etiam S. Beda legit, ut nos habemus.
caput xv.
De editionibus vulgaribus.
Controversia est inter Catholicos et haereticos, an oporteat, vel certe expediat divinarum Scripturarum usum communem esse in lingua vulgari, et propria uniuscujusque regionis. Et quidem haeretici hujus temporis in eo conveniunt, ut oporteat Scripturas omnibus permittere, imo et tradere in sua lingua, et cum publice leguntur, vel canuntur, et in sacris officiis, id quoque fieri lingua propria et materna. Ita Brentius docet in Confess. Wittemberg, cap. de hor. Canon. Calvinus lib. III. Instit. cap. 20. §. 33. Kemnitius in exam. IV. sess. Concil. Trident. quod idem alii omnes reipsa docent, dum passim vertunt Scripturas in linguam Germanicam, Gallicam, Anglicam, et iisdem linguis publice Scripturas legunt et canunt.
Et Catholica Christi Ecclesia non quidem prohibet omnino vulgares translationes, ut Kemnitius impudenter mentitur, nam in Indice librorum prohibitorum a Pio IV. edito Reg. 4. -Videmus concedi lectionem ejusmodi librorum iis, qui utiliter, et cum fructu ea uti possunt, id est, iis, qui facultatem ab ordinario obtinuerint: prohibetur tamen ne passim omnibus sine discrimine concedatur ejusmodi lectio, et ne in publico et communi usu Ecclesiae Scripturae legantur vel canantur vulgaribus linguis, ut in Goncil. Trident. sess. XXII. cap. 8 et can. 9. statuitur: sed' contenti simus illis tribus linguis, quas Dominus titulo crucis suae honoravit Jo. XIX. et quae omnium consensu, antiquitate, amplitudine, et gravitate omnibus aliis praestant; ac demum quibus ipsi libri divini ab auctoribus suis initio scripti fuerunt, hoc est, Hebraea, Graeca, et Latina. De quibus ita loquitur S. Hilarius praefat. in Psal.:
« His maxime tribus linguis Sacramentum voluntatis Dei, et beati regni expectatio praedicatur, ex quo illud Pilati fuit, ut his tribus linguis Regem Judaeorum Dominum Jesum Christum esse praescriberet. »
Scripserunt de hoc argumento, quod ego quidem sciam, auctores duo, Hosius Cardinalis Yarmiensis in Dialogo de sacro vernacule legendo, et Jacobus Ledesma nostrae Societatis Presbyter, in libro quem scripsit de hoc eodem argumento. Ex quibus nos aliqua decerpemus, et in hanc nostram disputationem, quo ea sit plenior, inferemus.
Principio igitur Ecclesiae Catholicae consuetudinem comprobare possumus ex uki Ecclesiae veteris Testamenti, qui fuit a tempore Esdrae usque ad Christum. Nam a temporibus Esdrae desiit in populo Dei lingua Hebraica esse vulgaris; siquidem in illis LXX. annis, quibus Hebraei fuerunt inter Chaldaeos in Babylone, obliti sunt linguam propriam et Chaldaicam didicerunt, et deinceps Chaldaica, seu Syriaca fuit illis materna, quocirca lib. Esdrae II. cap. 8. habemus, quod cum legeretur liber Legis Domini universo populo, Nehemias, et Esdras, et Levitae interpretabantur, quia alioqui nihil populus intelligebat. Itaque propterea, ut ibidem dicitur, facta est laetitia magna in populo, quia intellexerant verba legis, Esdra interpretante.
Praeterea id apertissime colligitur ex verbis Christi et Evangelistarum: nam Marci IV. Talitha cumi, id est, Puella surge Syrum est. Nam puella Hebraice non dicitar Talitha, sed mbt aut rnjm sic Abba Mare. XIY. nam at* dicitur Hebraice et Matth. XXVII. Hacheldema Syrum est, Hebraice dicitur
DVnur. Ibibem Golgotha Syrum est, Hebraice dicitur, 'rb^bs et apud omnes Evangelistas habemus Pascha, quod non est Graecum, nec Hebramm, Hebraice dicitur 'nnb. Yide plura apud Hieronymum in lib. de nom. Hebr. Itaque dubium esse non potest, quin eo tempore lingua vulgaris non esset Hebraica, et tamen Hebraice solum Scripturas in templo aut synagogis publice legebant, aut canebant. Nam ex lib. II. Esdrae c. 8. satis colligitur, tunc lectam fuisse Scripturam Hebraice non Svriace, nam non intelligebat populus sine interprete. Huc etiam pertinet quod Jo. VII. dicitur: Turba heee quee non novit Legem..
Denique usque ad hanc diem in synagogis Judaei Scripturas Hebraice legunt, cum tamen nulli nationi hoc tempore lingua Hebraica sit vulgaris. Neque his repugnat, quod exstet paraphrasis Chaldaica Scripturarum; nam illa vel tota, vel majori ex parte facta est post Christi adventum, et praeterea eam numquam Hebraei ita receperunt, ut publice eam pro Scriptura legerent: de quo nos agimus.
Probatur secundo ex usu Apostolorum: nam Apostoli per totum orbem terrarum Evangelium praedicarunt, et Ecclesias constituerunt, ut patet ex Paulo ad Roman. X. et ad Coloss. L et ex Marci Evangelio cap. ult. Item ex Iranaeo lib. I. cap. 3, qui cum fuerit vicinissimus Apostolicis temporibus, tamen dicit, suo tempore fuisse Ecclesias jam fundatas in Oriente, inLybia, in iEgypto, in Hispaniis, in Germania, et in mediis regionibus, id est, Italia et Gallia: et tamen non scripserunt Evangelia aut Epistolas linguis earum gentium quibus praedicabant, sed tantum Hebraice, aut Graece, et ut quidam volunt Latine. Sunt enim qui existiment, Marci Evangelium, ut etiam supra monuimus, Latine scriptum Romae ab ipso Marco, et postea ab eodem in Graecaim linguam translatum; de quo vide Damasum in vita Beati Petri, Adrianum Sinum, lih. IY. Flagel. cont. Jud. cap. 80. et lib. VIII. cap. 62. et Petrum Antonium Beurter, Annot. 9. ad sacr. Script.
Quod autem non scriperint ullis aliis linguis, etsi eas non ignorarent, cum haberent donum linguarum, potest multis modis ostendi. Primo, quia nullum exstat vestigium ullius scripti Apostolici nisi Graece: nec ul-
Ius Veterum tradit, scripsisse nisi Hebraice, aut Graece, aut Latine. Praeterea Paulus Romanis Graece scripsit, cum tamen Romanis non Graeca, sed Latina esset vulgaris: item Petrus, et Jacobus scripserunt Graece Judaeis per orbem terrarum dispersis, quibus tamen non Graeca erat materna, nec Hebraea, sed lingua ejus regionis, in qua habitabant, ut patet ex illo Actor. II. Nonne isti qui loquuntur Galilcei sunt? et ecce nos audivimus loqucntes nostris linguis etc. Ita enim dicuntur a Judaeis, qui ex variis regionibus convenerant ad urbem Hierosolyma: sic enim Lucas ait Actor. II. Erant autem in Hierusalem Judaei, viri religiosi ex omni natione, quae subi cado est. Item Joannes Graece scripsit primam epistolam Parthis, ut B. Higinus testatur in epist. I. et V. Augustinus lib. II. quaest. Evangel. quaest. 39. et Joannes II. Papa in epist. ad Valerium, cum tamen Parthis Graeca non esset materna.
Probatur tertio ex usu universalis Ecclesiae: nam, ut Augustinus docet epist. 118. contra id, quod universa Ecclesia facit, disputare, insolentissimae insaniae est: universa porro Ecclesia semper his tantum linguis, Hebraea, Graeca, et Latina usa est in communi et publico usu Scripturarum, cum tamen jamdudum desierint esse vulgares.
Id ita esse, demonstratur. Primum ex eo, quod B. Augustinus, lib. II, doct. Christ. cap. 11 dicit, ad intelligentiam Scripturarum esse necessariam cognitionem tantum trium linguarum, Hebraicae, Graecae, et Latinae, quia in illis linguis Scriptura divina legeretur, nec ullus antiquus auctor meminit alicujus alterius translationis: et tamen tunc sine dubio multae aliae erant linguae vulgares. Igitur saltem primis 400. annis, quibus Ecclesia maxime floruit, non legebantur Scripturae lingua vulgari. Deinde juxta regulam Augustini lib. IV, cont. Donat. cap. 24. et Leonis serm. 2. de Jejun. Pentec. id quod in universa Ecclesia servatur, si non possit assignari ejus initium, de Apostolica traditione descendere, et sic semper fuisse merito creditur: at nos videmus nunc, in Italia, Germania, Gallia, Hispania, Graecia, ubicumque Catholici sunt, tantum Graecae etLatinae linguae esse usum in publica Scripturarum lectione, nec potest hujus rei
assignari principium; quis enim dicat quando coeperit iste usus?
Ad haec, in toto Oriente, tempore B. Hieronymi, in publico usu erat tantum editio Graeca LXX Interpretum per Origenem, Lucianum, aut Hesychium emendata. Nam ut cx ipso Hieronymo discimus praefat, in Paralip. a Constantinopoli usque ad Antiochiam in publico usu erat editio Graeca Luciani, ab Antiochia usque ad iEgyptum, id est, perfotam Syriam, erat in publico usu editio Origenis; per totam vEgyptum utebantur editione Hesychii; et tamen lingua Graeca non erat vulgaris a Constantinopoli usque ad Antiochiam, et multo minus in Syria et iEgypto. Nam Galatia est inter Constantinopolim et Syriam: tamen propria lingua Galatarum tempore B. Hieronymi non erat Graeca, sed alia quaedam simillima linguae Trevirensium, ut ipse Hieronymus testatur praefat. lib. II. in epistolam ad Galat.
Praeterea, Pontus, Cappadocia, Asia minor, Phrygia, Pamphilia sunt inter Constantinopolim et Antiochiam sitae, et tamen non habebant eamdem vulgarem linguam sed diversam, ut alii alios non intelligerent, ut patet ex Act. II. et tamen isti omnes una et eadem editione Scripturarum utebantur; nimirum S. Luciani. In Syria autem eodem tempore linguam vulgarem non fuisse Graecam, sed aliam longe diversam, testatur B. Hieronymus in vit. Hilar., ubi dicit, Hilarionem interrogasse quemdam obsessum primo Syriace, deinde Graece, ut intelligerint Graeci qui aderant. S. quoque Ephrem multa Syro sermone, id est, sibi vernaculo scripsit, ut S. Hieronymus in Catal. Script. refert.
Quod autem ^Egyptus etiam propriam linguam haberet, testis est Athanasius in vita B. Antonii, ubi dicit, eum per interpretem disputasse cum quibusdam Philosophis Graecis. B. Hieronymus quoque 1. de vir. illustr. in Antonio dicit, eum scripsisse vEgyptiace epistolas aliquot, quae postea in Graecam linguam versae sint.
In Africa certum est, quousque ibi Christiani fuerunt, semper in usu publico Scripturarum fuisse solam Latinam linguam: nam nulla est mentio apud ullum auctorem ullius translationis Punicae. Et B. Augustinus 1. II. doct. Christ. cap. 13. dicit, tempore suo, Psalmos in Ecclesia Latine cantari consuevisse. Item B. Cyprianus serm. de orat. Domin. testatur suo tempore in Missa dici solitam praefationem illam Sursum corda. Augustinus Do bono persever. cap. 13. dicit, in Missa illud Habemus ad Dominum, mox subdi a sacerdote Gratias agamus Domino Deo nostro, et responderi Dignum et justum est. Ex quibus manifeste colligitur, in Africa Missam Latine dici consuevisse, necnon Lectionem vel Epistolam, et Evangelium, quae ex praecipuis partibus sunt Missae.
At eo tempore non fuisseLatinam linguam omnibus vulgarem in Africa, idem Augustinus testis est, nam in exposit. inchoat, epist. ad Roman. circa med. dicit, vocem hanc Salus, esse etiam Punicam, sed Punice significare tria, et ibidem affirmat, quosdam Latine, et Punice, quosdam Punice tantum scivisse, et tales fuisse pene omnes rusticos. Item serm. 35. de verb. Dom. dicit, Punicam linguam affinem esse Hebraicae, et quod Romani lucrum vocant, a Poenis vocari mammon. B. Hieronymus etiam praefat. lib. II. in epist. ad Galat dicit, linguam Afrorum esse linguam Phoeniciae nonnihil immutatam: Phoenicia vero pars est Syriae.
In Hispania fuisse semper in publico usu Scripturarum solam Latinam linguam, patet ex Isidoro in lib. duob. De div. Offic.: item ex Cone. Toletan. IY. c. II. ante annos 900. celebrato, ubi statutum est, ut in tota Hispania idem ordo servaretur in canendis Psalmis, in Missis, in Lectionibus, et aliis Ecclesiasticis officiis: et deinde cap. XII, XIII, XIY et XV. satis aperte ostenditur, tunc Latine consuevisse illa omnia legi, qui modus usque ad hoc tempus servatus est.
Nec exstat ulla memoria, aut vestigium mutationis, et tamen a multis jam sseculis desiit in Hispania lingua Latina esse vulgaris. Nam ante 1100. annos separata fuit a Romano Imperio, et subjecta partim Gothis, partim Mauris, qui novam linguam sine dubio invexerunt. Gothos enim, quos Gethas alii vocant, propriam linguam habuisse, docet Hieronymus init, epist. ad Suniam et Fretellam. Quin etiam antequam Gothi linguam Hispanorum corrupissent, fuisse in Hispaniis propriam linguam, insinuatB. Hieronymus praefat. lib. II. in epist. ad Galat. ubi dicit, in insulis Balearibus linguam Gra3- ese affinem fuisse tunc vulgarem.
In Anglia testatur Beda lib. I. hist. gentis suse c. l.suo tempore quatuor fuisse linguas
vulgares, pro diversitate regionum ejusdem Insulse: tamen Latinam communem fuisse omnibus propter Scripturas, quia scilicet omnes utebantur editione Latina Scripturarum, etsi aliqui linguas maternas proprias haberent. Idem postea servatum patet ex Thoma Waldensi tom. III. de sacramenta lib. tit. 3. et 4.
In Gallia fuisse etiam usum linguse Latinse in publica Scripturarum lectione, quando Gallis non erat vulgaris lingua Latina, colligitur ex Albino Alcuino prseceptore Caroli Magni in lib. De divin. Offic, necnon ex Amalario Trevirensi, qui circa annum 840. floruit, et accuratissime scripsit De Officiis Ecclesiasticis, ubi etiam ostendit, non solum in tota Gallia, sed etiam in toto reliquo Occidente eodem modo celebrata fuisse divina officia. Tunc autem in Gallia maternam linguam non fuisse Latinam ex eo colligitur, quod 200. annis ante Amalarii aetatem occupaverant Galliam Franci, qui ex Franconia Germaniae regione venientes, in Galliis cum ingen ti multitudine consederunt. Porro Francos linguam propriam habuisse, scribit Hieronymus in vit. Hilarion, ubi de quodam obsesso a daemone loquens: « Videres, inquit, de ore barbaro et qui Francam tantum, et Latinam linguam noverat, Syra ad purum verba resonare. » Imo etiam antequam Franci Gallias occuparent, fuisse linguam Gallorum diversam a Latina, indicat B. Hieronymus pixefat. lib. II. in epist. ad Galat.
Jam in Germania eodem tempore solius Latinee linguse usum fuisse in publica Scripturarum lectione, aperte colligitur ex Rabano Episcopo Moguntino, qui fuit ante annos 700. Is enim 1. II. De Instit. Gler. explicans ordinem divinorum officiorum, qui tunc in Germania servabatur, manifeste significat, solum Latine divinas Scripturas publice legi solitas, et non solum in Germania, sed etiam in reliquo Occidente idem servatum fuisse, indicat eodem lib. cap. IX. cum ita dicit; « Iste est Catholicus ordo divinarum celebrationum, qui ab universa Ecclesia incommutabiliter servatur etc. »
Idem intelligi potest ex Ruperto Tuitiensi, qui ante annos 400. in Germania floruit, et lib. I. De divinis Offic. apertissime ostendit, in Germania, sicut in reliqua Ecclesia, nonnisi Latine divinas Scripturas in Ecclesia legi consuevisse. Germanis autem nunquam fuisse linguam Latinam vulgarem certissimum est, tum ex Hieronymo in epist. ad S liniam et Fretellam, et in vita Hilarionis, tum etiam quia lingua Germanica - non habet ullam cum Latina affinitatem, ut dici possit nata paulatim ex Latinae linguse corruptione, quomodo natee sunt Italica, Hispanica, atque Gallica.
In Bohemia, et finitimis regionibus, quibus etiam nunquam fuit lingua Latina vulgaris ante annos 500, Latine divinae Scriptarae in Ecclesiis legebantur. Nam extat epistola Gregorii VII. lib. VII. epist. ejus manu scriptarum ad Ducem Bohemorum, in quibus dicit, se justis de causis non voluisse eis permittere ut divina officia lingua Slavonica celebrarent, ut ipsi postulaverant.
Denique in Italia sine controversia ulla semper Latine Scripturae divinae in Ecclesia lectae sunt. Nam ordo Romanus divinorum officiorum idem est nunc quoad substantiam, qui fuit ab initio Ecclesiae. Isidorus enim 1. 1. De offic. Ecclesiast. cap. XV. affirmat, a B. Petro coepisse hunc ordinem divinorum officiorum, quo utitur Ecclesia Romana: quem tamen postea auxit, et in meliorem formam redegit Gelasius I. ut patet ex Decreto distinet. 45. can. Sancta Romana. Et postea rursum Gregorius I., ut patet ex libro Sacramentorum ad ipso edito. Deinde etiam Gregorius VII. eum ordinem, temporum negligentia nonnihil depravatum, in pristinam formam restituit, ut patet ex can. In die, de consecrat, distinet. 5. quod idem nostris diebus fecit Pius V. Pontifex.
Itaque ex collatione horum locorum intelligimus, hoc tempore Romanam Ecclesiam non solum eadem lingua, sed etiam eodem ordine, et numero lectionum et Psalmorum divina officia celebrare, quo ante annos mille tempore Gelasii celebrabat.
Desiisse autem jamdudum in Italia linguae Latinae usum apud populum, dubium esse non debet, siquidem Radevicus, qui anno 1170. florebat, lib. II. De reb. gestis Friderici cap. LXX. scribit, in electione Victoris Papae his vocibus populum acclamasse: « Papa Vittore Santo Pietro 1’ elegge. » Beatus etiam Thomas, qui ante annos 300. floruit in Gomment. cap. XIV. 1. ad Cor. testatur, suo tempore aliam fuisse in Italia linguam qua populus utebatur, et aliam qua Scripturae in Ecclesia legebantur. Habemus igitur in universa Christi Ecclesia id semper esse servatum, ut sacrae Scripturae Graeca
tantum, et Latina lingua publice legerentur, tametsi eae linguae maternae, ac vulgares non essent. Quo argumento, certe non video quid efficacius desideremus ad reprimendam audaciam hujus temporis Novatorum.
Sed accedat argumentum quartum ab ipsa ratione petitum. Nam convenit omnino ad Ecclesiae unitatem conservandam, ut publicus usus Scripturarum sit in aliqua lingua communissima: nisi enim sit Scripturarum publicus usus in lingua communi, tolletur in primis communicatio Ecclesiarum: nemo enim neque doctus, neque indoctus frequentabit Ecclesias nisi in sua patria: et praeterea non poterunt fieri ulla generalia Concilia, neb enim Patres omnes, qui ad Concilium veniunt, habent donum linguarum, et haec est ratio a priori cur Apostoli omnia fere Graece scripserint, quia tunc lingua Graeca erat omnium communissima, ut M. Tullius testatur in Orat, pro Archia Poeta: « Graeca, inquit, leguntur in omnibus fere gentibus, Latina suis finibus exiguis sane continentur. »
Deinde autem conversae sunt Scripturae in linguam Latinam, quia paulo post crescente Imperio Romano, desiit Graeca lingua esse communis in Occidente, et coepit Latina esse communis, saltem apud eruditos in tota Italia, Gallia, Hispania, Africa, aliisque regionibus. Cum igitur etiam nunc nulla sit communis toti Occidenti nisi Latina, certe in ea Scripturae divinae legendae sunt.
Quinto, si ulla ratio esset, cur Scripturae lingua vulgari in coetu Fidelium legi deberent, ea certe esset potissima, ut omnes intelligerent: at certe populus non intelligeret Prophetas, et Psalmos, et alia quae in Ecclesiis leguntur, etiamsi lingua materna legerentur; nos enim qui Latine scimus, non propterea continuo intelligimus Scripturas, nisi expositores legamus vel audiamus: quomodo ergo intelligerent homines imperiti? praesertim cum Scripturae eo sint obscuriores, quo magis in peregrinas linguas transferuntur.
Quid, quod pbpulus non solum non caperet fructum ex Scripturis, sed etiam caperet detrimentum? acciperet enim facillime occasionem errandi, tum in doctrina Fidei, tum in praeceptis vitae ac morum: nam ex Scriptura non intellecta natae sunt omnes haereses, ut ostendit Hilarius in extr. lib. de
Synod. quod etiam Lutherus agnovit, qui Scripturam librum haereticorum vocavit; et experimento idem comprobatur.
Refert enim Cassianus Collat. X. cap. 2, 3, 4 et 5. Anthropomorphitarum absurdissimos errores ex sola imperitia esse natos, et vEneas Sylvius in lib. De orig. Bohemor. refert errores crassissimos Thabori tarum, Orebitarum, et aliorum, qui Scripturas materna lingua legebant, et non intelligebant. Quod idem accidit Davidi Georgio omnium haereticorum pestilentissimo, qui nullam linguam noverat, nisi suam maternam, id est, Batavorum; et tamen ex Scripturis collegerat, se esse Dei Filium et Messiam, ut patet ex libro sive epistola, quam de illius erroribus ediderunt Basileenses.
Praeterea, si populus rudis audiret lingua sua vulgari legi ex Cant. Cantic. Osculetur me osculo oris sui. Et: Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Et illud Oseoe: Vade, et fac tibi filios fornicationum: necnon adulterium Davidis, incestum Thamar, mendacia Judith, et quemadmodum Joseph fratres suos inebriavit; Sara, Lia, et Rachel dederunt ancillas viris suis in concubinas, et multa alia eorum, qui in Scripturis magna cum laude commemorantur; vel provocaretur ad hujusmodi imitanda, vel contemneret sanctos Patriarchas, ut olim Manichaei, vel putaret mendacia esse in Scripturis. Et cum tam multas apparentes contradictiones inScripturis esse videret, et solvere non posset, periculum esset, ne tandem nihil crederet.
Audivi ab homine fide digno, cum in Anglia a Ministro Galvinista in templo legeretur lingua vulgari caput XXY Ecclesiastici, ubi multa dicuntur de malitia mulierum; surrexisse feminam quamdam, atque dixisse: « Istudne est verbum Dei? imo potius verbum Diaboli est. »
Sexto, si oporteret lingua vulgari Scripturas sacras publice legere, oporteret etiam singulis aetatibus mutare translationes. Nam linguae vulgares singulis seculis magna ex parte mutantur, ut Horatius in art. Poet., et experientia ipsa docet. Tot vero translationum mutationes, non sine gravissimo periculo et incommodo fierent. Nam non semper inveniuntur idonei interpretes; atque ita multi errores committerentur, qui non possent postea*facile tolli, cum neque Ponti¬
fices, neque Concilia de tot linguis judicare possint.
Sep Limo, videtur omnino maj estas divinorum officiorum requirere linguam magis gravem et venerandam, quam sint illae quibus vulgo utimur, si id commode fieri possit. Praesertim cum in sacris mysteriis multa sint, quae secreta esse debent, ut etiam Yeteres docent. Dionysius c. I. et ult. Eccles. Hierarch. Origenes hom. 5. in Num. Basilius de Spir. sanet, cap. 27. Chrysostomus hom. 24. in Matth. et Gregorius lib. IY. Dialog. cap. 56. Neque ad rem est responsio Kemnitii, qui conatur ostendere, non esse ullo modo Latinam linguam sanctiorem, et magis venerandam, quam caeterae sint. Non enim dicimus esse sanctiorem, nec etiam graviorem, si verba spectemus, sed dicimus hoc ipso esse graviorem et magis reverendam, quod non est vulgaris.
His omnibus accedant doctorum gravissimorum Patrum testimonia, Basilii Graeci, et Hieronymi Latini, qui quidem non judicabant expedire, ut omnes homines sine delectu Scripturas tractarent, etiamsi id non poset eo tempore facile impediri, cumGrseca et Latina lingua quibusdam populis adhuc essent vulgares. R.efert Theod. lib. IV, hist.c. 17. cum Praefectus culinae Imperatoris nescio quid de Scripturis protulisset, eum a magno Basilio reprehensum audivisse: « Tuum est de pulmentis cogitare, non dogmata divina decoquere. » Quid, obsecro, nunc diceret S. Basilius, si pharmacopolas, sutores, caeterosque opifices, etiam e pulpitis sacra eloquia tractare apud Lutheranos, Calvinistas, atque Anabaptistas videret? Hieronymus in epist. ad Paulinum de Stud. Scriptur. « Quod medicorum est, )) inquit, « promittunt medici, tractant fabrilia fabri. Sola Scripturarum ars est, quam sibi passim omnes vindicant. Scribimus indocti, doctique poemata passim, hanc garrula anus, hanc delirus senex, hanc sophista verbosus, hanc universi preesumunt, lacerant, docent, antequam discant. »
Quae Hieronymi querimonia nunc maxime locum habet in tota Germania et Gallia. Omnes enim opifices, non solum viri, sed etiam foeminae Scripturas habent in manibus, et ex earum lectione ad imperitiam suam adjungunt indocilitatem et arrogantiam. Quia enim possunt verba Apostoli recitare, et allegare libros et capita, putant se omnia scire, nec ullo modo doceri se patiantur. Yide Jo. Cochlseum in lib. De vit. et act. Luth. anni 1522.
Chapter 31 of 53