Caput VII. De editione Grceca Testamenti novi
Duae quaestiones de Graeca editione Testamenti novi disputari solent. Prior est de auctoribus ejus editionis. Posterior de auctoritate et integritate ejusdem editionis.
Ac prior quidem quaestio nec admodum necessaria, nec valde difficilis est. Nam constat Testamentum novum Graece scriptum esse ab iis Apostolis, vel Evangelistis, quorum nomina in titulis singulorum librorum, vel epistolarum praefiguntur, exceptis duntaxat Evangelio Matthaei et Marci, et epist. ad Hebr.: siquidem Matthaeum Hebraico sermone scripsisse Evangelium suum, testantur Irenaeus lib. III, cap. 1. Athanasius in Synopsi, Hieronymus praefat. Comme nt. in Matthaeum; et in c. XI. Oseae, et in lib.de Script. Ecclesiast. in Matthaeo, et alii omnes.
Porro Athanasius loco citato existimat, ab Apostolo Jacobo Matthaei Evangelium in Graecam linguam esse translatum: alii vero Joanni Apostolo, et alii ipsi Matthaeo eam translationem tribuunt. Sed cujuscumque sit, ita recepta est ab Ecclesia illa translatio, ac si ea lingua primum scriptum fuisset Evangelium Matthaei. Quocirca non multum egemus Evangelio Hebraico quod Munsterus edidit; nec illo etiam quod nuper edi curavit Joannes Tilias, in quo multa desunt, multa supervacanea sunt, non pauca etiam immutata cernuntur; et Deus novit, utrum id factum non sit ad detrahendam fidem Graecae et Latinae editioni, astutia videlicet Judaeorum, ex quorum promptuariis Evangelium illud"prodiit.
Marci vero librum Latine ab ipso Marco Romae scriptum esse, ac deinde ab eodem Aquileiae in Graecam linguam conversum, docet Adrianus Finus lib. YI. Flagelli Judaeorum cap. 80. et lib. YIII. cap. 62. et qui Sinum secutus est Petrus Antonius Beuther annotat. 8. et 9. ad sacram Scripturam. In vita quoque B. Petri, quae in Pontificali Damasi primum locum tenet, satis aperte indicatur, Marci Evan^elium initio Latine ab ipso Paulo Graece scriptum esse, vel certe abApostolico aliquo viro ex Hebraico sermone in Graecum esse translatum. Itaque Graeca editio -Testamenti novi universa Apostolos et Evangelistas auctores habet.
Jam vero quod attinet ad auctoritatem, dubium esse non potest, quin editio Apostolica summae sit auctoritatis, nisi forte constet eam esse corruptam. De qua re ita sentiendum censeo, ut supra de Hebraicis diximus, videlicet, non esse Graecos codices corruptos generaliter: nec tamen esse fontes purissimos, ut necessario quidquid ab eis dissentit corrigendum sit, ut falso existimant Calvinus, Major, Kemnitius, caeterique hujus temporis haeretici.
Et vero non esse Graecos codices in universum atque omnino corruptos, facile demonstrari potest: nam etsi multa depravare conati sint haeretici; tamen nunquam defuerunt Catholici qui eorum corruptelas detexerint, et non permiserint Libros sacros corrumpi. Plurima ex toto novo Testamento abstulit mutavitque Marcion, ut testatur Tertullianus lib. V, Contra Marcionem: sed illa omnia fere notavit Epiphanius haeres, 42. et in nostris codicibus Graecis habentur recte. Ariani quoque abstulerant ex Evangelio Jo. IY. Spiritus est Deus, sed indicavit et notavit B. Ambrosius lib. III. de Spiritu sancto cap.ll. et nostri codices Graeci omnes hoc testimonium habent.
‘Quod autem non sint ubique incorrupti, sed aliqui interdum errores irrepserint saltem negligentia Librariorum, et non sit tutum semper Latina ad Graeca corrigere; aliquot
exemplis planum fiet. Certe I. Cor, XY, legendum est: Primus homo de terra terrenus secundus homo de coelo coelestis ut non solum nostra Latina versio habet, sed etiam Calvinus probat cap. XII. Instit. §. 12. At Graeci constanter legunt, secundus homo Dominus de coelo, 6 hurzpoq uuOpumg Khptog i^ovpuvoo. Quam depravationem mansisse vitio scriptorum ex corruptionibus Marcionis, patet ex Tertulliano lib. Y. in Marcionem.
Praeterea I. Gorinth. YII. ubi nos habemus: Qui. cum uxore est, sollicitus est qucesunt Mundi, quomodo placeat uxori et divisus est: medici innupta et virgo cogitat quce Domini sunt etc. Graeci codices longe aliter habent, nam illud divisus est conjungunt cum sequentibus sic, p.sp.ipiaQcn y yvvT] y.(/.i y -KKpQiwg, divisa est uxor et virgo. Quam lectionem B. Hieronymus in lib. I. contra Jovinianum affirmat, non esse Apostolicae veritatis. Roman. XII. ubi nos legimus: Domino servientes: Graeci non habent Kupw sed -/.capti Sovh uovrss, id est, tempori servientes. Et tamen nostram lectionem esse verissimam patet^ tum ex Hieronymo in epistola ad MarcellanaP,^ quae incipit: Post priorem epistolam; ubi dicit, in emendatis Graecis codicibus haberi non v.y.ipti sed y.vptM: tam ex Origene, Chrysostomo, Theophylacto, et aliis Graecis Patribus, qui sic legerunt, et explicaverunt in suis Comment.
Denique constat, in plurimis Graecis codicibus deesse multas verae Scripturae partes, ut historiam adulterae Jo. YIII., ultimum caput Marci, testimonium pulcherrimum Trinitatis I. Joann., et alia de quibus supra disseruimus. Constat etiam, quaedam in omnibus Graecis codicibus inveniri, quae non sunt partes divinae Scripturae, ut Matth. YI. orationi Dominicae addita: Quia tuum est regnum, et potentia et gloria in scecula, quae verba non esse de textu, sed addita a Graecis ex duobus intelligi potest. Primo ex eo quod Tertullianus, Cyprianus, Ambrosius, Hieronymus, Augustinus orationem Dominicam exponunt, et tamen nullam horum verborum mentionem faciunt, cum omnes isti Graece bene noverint. Secundo ex eo quod Graeci in sua liturgia recitant quidem haec verba, sed non contineant cum oratione Dominica.
De Latinis editionibus.
De Latinis editionibus tria nobis explicanda sumpsimus. Primum, quot et quae fuerint olim Latinae editiones. Secundo, quis sit auctor ejus quae nunc Vulgata dicitur. Tertio, quantae sit auctoritatis haec ipsa vulgata editio.
Ac ut incipiamus a primo, editiones Latinas Testamenti veteris ex Graeca versione LXX, et Testamenti novi ex Graeco fonte prope innumerabiles fuisse ante tempora Hieronymi, testatur B. Augustinus lib. II. doctrin. Christ. cap. 11. his verbis: «Qui, inquit, Scripturas ex Hebraea lingua in Graecam verterunt numerari possunt:-Latini autem interpretes nullo modo. Ut enim cuique •rimis Fidei temporibus in manus venit co- „^'^px Graecus, et aliquantulum facultatis sibi utriusque linguae habere videbatur, ausus est interpretari. » Idem docet Sanctus Hieronymus preefat. in Josue: « Cum apud Latinos, inquit, tot sint exemplaria quot codices, et unusquisque pro arbitrio suo vel addiderit, vel subtraxerit quod ei visum est. »
Nihilominus tamen una erat communior, quae vetus et vulgata editio dicebatur, ut patet ex B. Gregorio praefat. in lib. Moral.c.V. et ex B. Hieronymo in cap. XIV. et XLIX. Isaiae, et alibi. Et haec videtur esse illa Itala interpretatio, quam B. Augustinus lib. II. doct. Christ. cap. 15. omnibus aliis Latinis anteponit, cum ait: «In ipsis interpretationibus Itala caeteris praeferatur: nam est verborum tenacior cum perspicacitate sententiae. »
At S. Hieronymus bis Testamentum vetus in Latinum convertit, primum ex Graeco, id est, ex versione LXX, ut intelligi potest ex lib. II. contra Ruffinum, et ex epist. 10. Augustini et sequent. 11. quae est Hieronymi ad Augustinum, necnon ex praefat. in Job. Et rursum ex Hebraeo, ut ipse idem testatur in lib. de viris illustr. extremo, et in praefationibus singulorum librorum quos.Latinos fecit.
Novum autem Testamentum non convertit de Graeco in Latinum, sed solum emendavit
a multis erroribus, qui vitio Librariorum irrepserant. De quo suo labore sic ipse loquitur lib. de viris illustr. in fine: « Novum Testamentum, inquit, Graecae fidei reddidi. » Et ■praef. Evangeliorum ad Damasum: « Ita, j> inquit, « calamo temperavimus, ut iis tantunf, quae sensum mutare videbantur, correctis reliqua manere pateremur ut fuerant. » Quod si quis putet conversum esse ab illo novum Testamentum, quoniam B. Augustinus epist. 10. ad Hieronymum scribit.‘«Proinde non parvas Deo gratias agimus de opere tuo, quod Evangelium ex Graeco interpretatus es, etc. » audiat Hieronymum dubium hoc solventem in epist. 89. ad Augustinum, quae est 11. inter epist. Augustini: «Sime,» inquit, « in novi Testamenti emendatione suscipis etc. »
Porro B. Hieronymi versio ex Hebraeo in Latinum mox coepit a quibusdaim Ecclesiis recipi, et publice legi, ut patet ex epist. 10. Augustini ad Hieronymum, ita tamen utetiam alia editio antiqua non contemneretur. Quod apertius intelligitur ex B. Gregorio in epist. ante praefat. in lib. Moral. cap. 5. ubi dicit, suo tempore Romanam Ecclesiam utraque editione uti consuevisse; id est, antiqua versa ex Graeco, 'et nova Hieronymi versa ex Hebraeo. Post tempora autem B. Gregorii, videntur omnes Latinae editiones evanuisse praeter unam istam, quam nunc veterem, et vulgatam vocamus; de cujus auctore mox dicemus. Hoc autem nostro saeculo iterum ad illam aetatem rediisse videmur, in qua omnes qui aliquid poterant, continuo sacros libros transferebant. Siquidem recentiorum, ac praesertim haereticorum Latinae interpretationes numerari vix possunt. Sed de
his hactenus.
Chapter 26 of 53