Caput V. De variis Grcecis editionibus
Editiones Graecae Testamenti veteris novem omnino numerantur, praeter eam cujus
meminit Clemens Alexandrinus lib. I Stro- 7tt<2t,quae antequam rerum potiretur Alexander Magnus, incertum quo auctore prodiit, et ex qua Plato caeterique Philosophi non pauca hauserunt: sed quoniam ea, succedente postea translatione illa celeberrima septuaginta Seniorum, primum negligi, deinde etiam amitti coepit, ita ut longo jam tempore vix memoria ejus conservata sit, e catalogo dimittitur.
Prima omnium a Scriptoribus numerari solet illa, quam Ptolomsei Philadelphi jussu septuaginta Seniores ediderunt, de qua in sequenti capite plura dicemus. Vide Eusebium lib. VI. hist. cap. 13. Athanasium in Synopsi, et Epiphanium in lib. De mens. et ponder., qui translationes ordine recensent.
Secunda translatio Testamenti veteris ex Hebraica lingua in Graecam facta est ab Aqupn Pontico, anno duodecimo Adriani Impejt - totis, ut Epiphanius loco notato auctor «tj. Fuit autem Aquila, primum Gentilis, deirnii Christianus, tum ab Ecclesia pulsus, qiV Astrologiae judiciariae studiosus esset, ad w daeos se contulit, et quoniam hoc exire®> tempore Scripturas interpretatus est, npi satis bona fide ineo opere versatus creditur.
Tertia translatio Commodo imperante a Theodotione facta est; qui auctor, etsi ex haeretico Marcionista proselytus Judaeorum factus sit, majori tamen fide, Epiphanio teste, in interpretatione usus est, quum caeteri ejus similes. Quocirca semper Ecclesia Danielem ex interpretatione Theodc tionis legit, ut Hieronymus testatur praefatione in Danielem.
Quarta est Symmachi editio, qui Severi Augusti temporibus sacros libros ex Hebraeo in Graecum sermonem transtulit. Nescio autem quo errore factum sit, ut cum Athanasius, et Epiphanius disertis verbis scribant, Symmachum sub Severo, Theodotionem sub Commodo Marci filio Scripturas interpretatos esse, neque dubium ullum esse possit, quin Commodus Severum praecesserit; tamen iidem auctores Symmachum priorem, posteriorem Theodotionem faciant.
Quod vero ad Symmachum attinet, fuit is primum Ebionita, si Eusebio credimus; vel Samaritanus, si Athanasium et Epiphanium sequimur; et cum apud suos principatum obtinere non posset, seJudaeisadjunxit, ac secundo circumcisus est. Ubi obiter admonet Epiphanius, non esse mirandum, quod Symmachus bis potuerit circumcidi; siquidem arte medica, et certis instrumentis Judaei solebant refectum praeputium iterum superinducere, sive attrahere; et hoc esse quod Apostolus ait I. Corinth. VII. Qui circumcisus aliquis vocatus est? non adducat preeputium: vel, ut clarius sonant verba Grseca pj) £7rt(T7ra0w, hoc est, non attrahatur.
Quinta editio Graeca sine ullo nomine auctoris reperta est in doliis quibusdam apud urbem Jericho anno VII. Antonini Caracallae, qui Severo patri in Imperium successerat, ut Epiphanius loco notato auctor est.
Sexta quoque sine nomine auctoris, eodem Epiphanio teste, in doliis inclusa apud N;cepolim inventa est Alexandro Mammaeae filio imperante.
• Ex quibus omnibus editionibus composuit Cbqgenes, ut Eusebius lib. VI. hist. cap. 13. ea-Epiphanius haeres. 63. et lib. de mens. cltJaonder. narrant, illam quae dicebatur lx|elapla, sive tetrapla, sive etiam octapla. hidfn divisit primum Origenes singulas pagiisjinsex columnas; ac in prima quidem oracripsit Hebraicum textum litteris Hebraicis!; in secunda eumdem textum Hebraicum Grfaecis litteris; in tertia interpretationem Aquilae; in quarta interpretationem Symmachi: in quinta interpretationem LXX. Seniorum; in sexta interpretationem Theodotionis Atque haec volumina propter quatuor interpretationes tetrapla, propter sex columnas i exapla dicebantur. Addidit deinde quintam et sextam versionem in duabus columnis aliis, et ea volumina octapla nominavit.
Septima Origenis editio est, qui Scripturas quidem ex Hebraeo non transtulit, sed interpretationem septuaginta Seniorum ita emendavit, multis ex Theodotione admixtis, et notatis signo stellae radiantis, multis etiam obelo, id est, veru jugulatis, ut novam editionem fecisse videatur. Ita vero probata est eo tempore haec editio, ut brevi Bibliothecas omnes repleverit, ut scribit S. Hieronymus in epist. 89. ad Augustin., quae est XI. inter epistolas Augustini. Eamdem quoque editionem xowvjv, hoc est. communem, appellari solitam scribit idem Hieronymus praefat. lib. XVI. in Isaiam.
Octava editio. S. Luciani Presbyteri et Martyris est, qui cum in editionibus jam nu¬
meratis multa vitia obrepsisse cognosceret, rursum magno labore novam editionem molitus est. Quam editionem scribit Athan asius sub Constantino Imperatore repertam esse Nicomediae, ipsius Martyris manibus descriptam, et in pariete quodam asservatam. Passus est autem S. Lucianus in persecutione Diocletiani et Maximiani, Maximino in Oriente tyrannidem exercente, ut idem Athanasius breviter indicat in Synopsi, et fusius narrat Eusebius lib. IX. hist. cap. 6.
Nona ac postrema editio Hesychii est, qui interpretationem LXX Seniorum iterum emendavit, atque ^Egypti Ecclesiis tradidit. De quibus editionibus in hunc modum loquitur S. Hieronymus, praefat. in lib. Paralip.: « Alexandria et Egyptusin Septuaginta suis Hesychium laudat auctorem. Constantinopolis usque Antiochiam Luciani Martyris exemplaria probat. Mediae inter has provinciae Palaestinos codices legunt, quos ab Origene elaboratos Eusebius et Pamphilus vulgaverunt. »
Chapter 24 of 53