Skip to the text

Caput XIII. Defenduntur loca, quce in Psalmis male reddita fuisse a Latino interprete Calvinus contendit

Nunc ad ea loca veniemus, quae Joannes Calvinus in Antid. Concil. Trid. tamquam corrupta et depravata notavit, et quamvis ante nos diligenter hoc idem praestiterit Gulielmus Lindanus inlib. de Opt. gen. interpr., tamen non videtur inutile, si haereticorum calumniae a pluribus refellantur.

Igitur primus locus est in illis verbis Psal. II, Apprehendite disciplinam { 1). Quem locum ostendit Calvinus vitio interpretis depravatum, cum in Hebraeo sit 12 Osculamini filium; nec potuerit hoc ullo modo accidere culpa Librariorum, cum nulla sit litterarum similitudo.

Respondeo: ad verbum in Hebraeo esse Osculamini, sive adorate Filium: tamen pensum ejus loci rectissime versum per Apprehendite disciplinam. Nam sic vertit Chaldaeus, sic Graecus, sic omnes veteres Graeci et Latini hactenus legerunt. Est igitur observandum, cum dicitur Osculamini filium, sensum esse agnoscite Filium Dei esse verum Regemet Messiam vestrum osculando illi manum honoris gratia: ut et B. Hieronymus exponit lib. I, contra Ruffinum: et propterea etiam verti posse Adorate Filium. Porro agnoscere Filium esse Regem et Messiam non aliter possumus, quam Fidem et doctrinam ejus recipiendo. Et quid aliud est Apprehendite disciplinam., nisi eruditionem et doctrinam Filii Dei recipite?

Secundus locus Ps. IY: Filii hominum usquequo gravi corde. Hunc locum reprehendit ibidem Calvinus, quod in Hebraeo nihil simile sit: nam pro illis verbis nostris Gravi corde ut quid; in Hebraeo est V7I23 noVib gloria mea ad ignominiam.

Respondeo: valde verisimile esse, corruptum esse textum Hebraeum vitio Librariorum: nam si mutetur 2 in 2, et puncta mutentur, fiet graves corde ut quid, nimirum sic nbbhb V^'22 et sine dubio sic legerunt Septuaginta, quorum versionem omnes Patres Graeci et Latini secuti sunt, praeter Hieronymum, qui quoniam aliter legit, vertit inclyti mei: sensus tamen semper est idem, quod sufficit ad veritatem interpretationis. Deus enim eo loco conqueritur de hominibus, quod neglectis aeternis, diligant temporalia: et quidem secundum versionem Graecam et Latinam vocat eos graves corde, quia tales sunt vitio suo: secundum Hebraeum textum, ut modo se habet, vocat eos gloriam suam, seu inclytos suos, quia tales sunt beneficio divino, si in eis imaginem coelestem, non vitium proprium consideremus. Porro illud sVl23 esse potest vel participium passivum verbi ‘123, vel nomen verbale.

Tertius est Psal. XNXI. Conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina. Hunc etiam locum reprehendit Calvinus, propterea quod in Hebraeo sunt alia verba, et alius sensus. Ad verbum enim est in Hebraeo: Succus meus sine humore, et viror meus versus est in siccitates cestivas. Et quidem sensus nostrae editionis est: Conversus sum ad poenitentiam tempore aerumnae, et afflictionis, dum spina calamitatis in me figi coepit: sensus autem Hebraicae veritatis est: Omnia mea bona perierunt, quomodo humor et viror in aestate Solis ardore siccatur et perit.

Respondeo: nostrum interpretem non posse reprehendi in hoc loco, quia non vertit ex Hebraeo, sed de Graeco transtulit in Latinum: Graecus autem textus nostro textui optime respondet. Videntur autem LXX Interpretes paulo aliter legisse textum Hebraeum, quam modo se habeat; proinde esse errorem scribarum in Hebraeo: nam minima mutatione unius vel duarum litterarum potest fieri, ut sit in Hebraeo sensus nostrae editionis. Illud enim $'%•> versus est Viror meus, silegatur Viu^msni, erit Conversus sum in aerumna mea, quemadmodum legit etiamB. Hieronymus, qui vertit, Versatus sum in miseria mea. Et quod sequitur jnp imin’2, In siccitates cestivas, si legatur sic jnp 53l'27n3 erit: Dum configitur mihi spina.

Et certe si cum videmus in Latino textu facile potuisse aliquid mutari a Librariis propter litterarum similitudinem, et non potuisse iu Hebraeo, dicimus errorem Librariorum esse in Latino: cur hoc loco, ubi facile potuit fieri error in Hebraeo, et non in Graeco, vel Latino, non etiam dicemus, in Hebraeo errore Librariorum textum esse immutatum?

Quartus est in eodem Psalmo, ubi enim legimus: In chamo, et frceno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. Vult Cailvinus, debere legi; In lupato et frceno eorum ad coercendum nec accedant ad te. Respondeo: miram esse ejus in liac re impudentiam; nam et LXX, et B. Hieronymus in suo Psalt. ad Sophron., et omnes Patres sic semper legerunt, ut nunc legimus: et Hebraea verba, etiam ut nunc habentur, sic possunt commodissime exponi.

Quintus est in Psal. XXXVII. Quoniam lumbi mei impleri sunt illusionibus. Et quid intelligimus, inquit Calvinus, per lumbos impletos illusionibus? Respondeo: verbum Hebraeum riVni ignominiam et ardorem significare: quocirca Davidem loqui de eo pruritu ac ardore libidinis, qui dum in corpore existit, illusiones in mente gignit. Porro Graecum interpretem quem Latinus, et (quod magis est mirum) Chaldaeus secutus est, effectum pro causa posuisse, quod neque novum, neque mirum cuiquam videri debet.

Sextus est in Psal. LXVIL Qui habitare facit unius moris in domo. Calvinus vult debere legi, qui habitare facit unicos in domo, id est, qui orbos et solitarios ditat familia. Respondeo: verba Hebraea optime recipere plures sensus, et omnes veros. Unus sensus est: Qui in domo sua, quae est Ecclesia, habitare facit homines unius moris, id est, unius Fidei, unius spei, unius voluntatis, juxta illud Actor. IV. Multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Qui enim diversae Fidei, aut voluntatis sunt, ut haeretici et schismatici, in Ecclesia permanere non possunt, sed vel ipsi exeunt, vel ejiciuntur. Hunc sensum expresserunt Septuaginta, et inde Laitinus interpres, et omnes fere Graeci et Latini Patres. Neque hic sensus ab Hebraea voce discedit, nam DUHhl venit a verbo Ttt, quod est unire, inde fit ifn? unitus, sive unus e multis compositus. Quia tamen etiam unicum et solitarium significat, inde' est alius sensus etiam verus: Qui facit ut homines derelicti et solitarii, qui non habent a

quibus defendantur, tamen securi habitent in domibus suis, divino eos auxilio protegente. Huc videtur respexisse S. Hieronymus, qui vertit solitarios. Tertius sensus est etiam verus, et alios non destruens: Qui facit homines unicos, id est, orbos, vel steriles habitare in domo, id est, magnam familiam possidere.

Neque absurda est eorum expositio, qui sic interpretantur: Facit habitare solitarios in domo, id est, facit ut quidam prce amore caelestis contemplationis relicta frequentia ad loca deserta se recipiant, et soli habitent, ut olim Elias, postea Joannes Baptista, et noster Paulus, Antonius, Hilarion, et alii fecerunt.

Septimus est in eodem Psalmo, ubi pro eo, quod habemus: Qui habitant in sepulchris. Calvinus contendit esse legendum; In siticuloso loco. Et quidem negari non potest, quin vox Hebraea 'nnVn'2? locum arentem et siccum designet: sed neque credibile est, id ignorasse Graecum interpretem, cum vocabulum sit satis notum. Voluit igitur interpres horrorem deserti illius exprimere, unde Deus populum suum eduxit; quod quidem instar sepulcliri esse videbatur. Qua phrasi usum videmus Ezech. c. XXXVII. qui Babylonicam captivitatem sepulchra Judaeorum nominavit.

Octavus est in eodem Psalmo, ubi dicitur: Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa, Rex virtutum dilecti, dilecti, et speciei domus dividere spolia. Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbce deargentatae, et posteriora dorsi ejus in pallore auri. Hunc locum prae caeteris maxime vexat Calvinus dicens, interpretem, ubi sensus optime fluit in verbis Davidis, involvisse aenigmata, unde se nullus QEdipus expediat. Vult autem ipse legi: Reges exercituum fugerunt, fugerunt, et habitatrices domus diviserunt spolia. Si dormistis inter medias ollas, eritis sicut pennce columbce, quee tecta est argento, et cujus alce tectae sunt favo auro. Respondeo: non posse accusari Latinum interpretem, qui vertit fidelissime quod in Graeco repetit. Et quamquam in Latina editione locus iste valde obscurus est, tamen etiam est obscurus in Graeco et Hebraeo, et in ipsa Calvini versione, ut patet.

Dico praeterea: posse facile Hebraeum textum ad nostram lectionem accommodari: nam illud u-a ji*lK33f significat Reges virtutum, seu exercituum: tamen si puncta mutentur, et legamus hiNhltf erit, Rex virtutum, sicut pi3rw->D Rex justitice. Et illud significat Fugient; tamen LXX. videntur legisse njlVli, una tantum littera mutata, quod significat Dilectum; quae vox habetur in titulo Ps. XLIV. ubi dicitur canticum dilecti. Illud autem atornii significat habitatricem domus, non habitatrices, ut male vertit Calvinus: significat etiam mulierem speciosam et delicatam, quae fere semper domi manet; et inde translato vocabulo, significat speciem et pulchritudinem. Nam B. Hieronymus hoc loco vertit Pulchritudo, et alibi fere semper.

Denique illud Oismf, non significat ollas, ut Calvinus putat, nam est dualis numeri, et proinde significat aliquid natura sua duplicatum; sic enim fere utuntur duali Hebraei. Ollae autem sunt infinitae: sed significat duo labia, sive duos terminos, aut ordines: nam est ordinare. Unde Hieronymus hic vertit: « Inter terminos »: et LXX « Inter cleros, » id est, « sortes, » sive « haereditates, » quasi dicerent; « Inter terminos duarum sortium; » habemus igitur lectionem nostram non esse alienam a textu Hebraeo. Nunc sensum explicemus.

Sensus igitur illorum verborum, ut ex Augustino et aliis Patribus colligitur, talis est: « Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa >: id est, « Dominus dabit praedicatoribus Evangelii os et sapientiam, cui non poterunt resistere, et contradicere omnes adversarii eorum. » Nam quae dicent, signis etiam et prodigiis confirmabunt. « Rex virtutum dilecti, dilecti, » id est, « ille Dominus, » de quo dicebamus, a est Rex virtutum, » id est, « Rex potentissimus, Dominus exercituum multorum millium Angelorum, et simul pater dilecti, dilecti, » id est, «Messiae Filii sui dilectissimi, qui etiam dabit dividere spolia speciei domus, » id est, « dabit iisdem praedicatoribus, ut dividant spolia Gentium ad Christum conversarum, ad speciem et decorem domus suae, quae est Ecclesia. » Illud enim, « speciei, » est dativi casus, et idem valet quod, « ad speciem. Si dormiatis inter medios cleros, » id est, «si vos o Praedicatores et Pastores Ecclesiae maneatis inter duas sortes, sive haereditates, ccelestem et terrenam, ita ut dum hic vivitis, non toti sitis in rebus temporalibus occupati,

nec toti in spiritualibus, nec toti in actione, nec toti in contemplatione, sed in medio: tunc erit Ecclesia quasi columba formosissima et pulcherrima, habens alas deargentatas, et dorsum deauratum etc.

Nonus est ibidem ubi legimus: « Ut quid suspicamini montes coagulatos. » Yult enim Calvinus esse legendum, « ut quid invidetis montibus opimis »: sed cum verbum illud: I3h, nonnisi hoc loco inveniatur, et tot sint fere expositiones hujus verbi, quot sunt interpretes; cur, quaeso, magis sequendus erit unus Campensis, quam interpretes Septuaginta? Certe non poterit Calvinus ex ullo alio loco Campensis sui versionem confirmare. Cum igitur necessario interpretum judicio acquiescendum sit, quis non videt, LX Interpretes omnibus aliis anteponendos esse, praesertim cum eorum versionem Catholica Ecclesia tam longo usu approbaverit?

Decimus est ibidem, ubi legimus: « Etenim non credentes inhabitare Dominum Deum Sic enim legendum Calvinus censet, « Etiam defectores ut inhabitet Dominus Deus. At profecto nimia est haec libido contradicendi, cum et sensus sit idem, et verba vulgatae editionis sint meliora, et ipse etiam S. Hieronymus ex Hebraeo verterit: « Non credentes inhabitare Dominum Deum. »

Undecimus est ibidem, ubi legimus: « Convertam in profundum maris ». Nam in Hebraeo contrarium haberi Calvinus dicit, hoc est, « Reducam ex profundis maris. At primum, posse recte ex Hebraeo verti « In profundum, » testatur R. David, qui asserit, interdum 'p pro D usurpari, ut Deuteronom. XXXIII. vers. II. dq y In Sinai. Deinde variae sunt lectiones tam in Graecis, quam in Latinis codicibus; cum alii legant In profundum; alii In profundis. Quae lectio posterior, et verior esse videtur, et cum Hebraica voce satis cohaeret. Nam quid aliud est « Convertam in profundis maris, extraham, et convertam?» quemadmodum Augustinus, Beda, Euthymius, et alii non pauci exposuerunt.

significare dominator eorum a verbo *irh, et etiam alte dormiens a verbo TP: posteriorem lectionem secuti sunt Greecus et Latinus interpres, sed utraque est vera interpretatio, nec una alteram destruit: nam per Benjamin intelligunt Catholici Scriptores cum Augustino Apostolum Paulum, qui et fuit in mentis excessu tam alte dormiens, ut nesciret an esset in corpore, et simul fuit praecipuus Dominus, sive Princeps spiritualis Ecclesiae Gentium.

Decimus tertius est in Psal. CXXXI., ubi legimus: Viduam ejus benedicens benedicam. Quem locum et Calvinus et Kemnitius dicunt esse corruptum, cum in Hebraeo sit ftTft, id est, victum ejus. Addit Calvinus, aliquem sacrificulum lusciosum habuisse in suo codice Victum; et putasse c, et t, esse unum, d, et propterea legisse Vidum; et quia hoc nihil significabat, addidisse unum a, et fecisse Viduam, et neminem fuisse qui hunc errorem advertere potuerit.

Respondeo: bis mentiri Calvinum in hoc loco. Primo, cum dicit neminem advertisse hanc varietatem: nam notarunt eam Chrysostomus et Hilarius in hunc locum, necnon B. Hieronymus in quaest. in Genes. Item recentiores plurimi, Cajetanus, Titelmanus, et alii in hunc locum. Secundo, cum dicit sacrificulum lusciosum ita corrupisse hunc locum; nam non ex Latino, sed ex Graeco nata est haec varietas: in Graecis enim codicibus fere omnibus est X^av, id est, viduam, et sic legerunt Ambrosius, Hilarius, Augustinus, Chrysostomus, Prosper, Gassiodorus, et alii. Asserit quoque S. Hilarius, antequam Christus nasceretur, fuisse in hoc textu, x-hpuv id est viduam.

Dico praeterea: si ullus error hic est, esse in Graeco: nam cum X^«v, et Q-hpuv tantum una littera differant, facile potuit fieri, ut aliqui pro Q-ripw scripserint Xhpm. Nam etiam nunc aliqui Graeci habent Q-hpca et Hieronymus in suo Psalterio vertit venationem, et sic exponunt Chrysostomus et Theodoretus in Gomment. hujus loci.

Quia tamen sensus fere est idem, et semper in Ecclesia Graeca et Latina lectum et cantatum est Viduam: non putarem hunc locum debere mutari: nom Hieronymus in epist. ad Suniam et Fretellam sapienter monet, ea quae in Psalmis Latinis videntur dissentire ab Hebraeo, esse quidem notanda et

observanda a doctis, tamen non esse propterea mutandum textum, qui tot seculis in Ecclesiastico usu fuit, et tantam obtinuit auctoritatem. Quod Hieronymi consilium minime servavit Calvinus, qui ita omnia invertit et mutavit, ut aliud plane Psalterium fecerit.

Yisum est, ad extremum adseribere verba quaedam Conradi Bellicani, hominis Zwingliani, ut vere de nostra editione dicere possimus, quod de Deo vero Moses ait, non est editio nostra ut editiones eorum, et inimici nostri sunt judices. Ille igitur cum bis Psalterium ad Hebraicam veritatem a se conversum edidisset; hoc testimonium de nostro Psalterio dedit, in praefat. anni 1534. « Tanta dexteritate, eruditione et fide, Hebraico quo ad sensum concordare deprehendimus vulgatam editionem Psalterii, ut eruditissimum, pariterque piissimum, et vere prophetali spiritu praeditum fuisse interpretem Graecum et Latinum non dubitem; quamquam alicubi dissentiant a punctis Hebraicis, quibus nunc Judaei utuntur, quae olim non fuisse similia ambigere cogor, et quarumdam litterarum mutationem factam suspicio sit conferentibus singula diligenter. » Haec ille. Atque hactenus de Testamento veteri'.

Chapter 30 of 53