Caput IV. De editione Syriaca
De editione Syriaca dicenda sunt tria. Primum quid intersit inter linguam Syriacam et Chaldaicam. Deinde, qui libri sacri Syriaca lingua scripti habeantur. Postremo, quanta sit hujus editionis auctoritas.
Quod igitur ad primum attinet, Syriaca lingua quasi proles quaedam est Hebraicae et Chaldaicae linguae. Hebraei siquidem, qui usque ad captivitatem Babylonicam Hebraice solum, id est, lingua sua loqui consueverant, cum abducti essent in Babylonem, coeperunt oblivisci linguam propriam, et addiscere alie¬
nam, id est, Chaldaicam; quia tamen non perfecte eam pronuntiare poterant, et semper aliquid ex Hebraica retinebant, factum est, ut lingua quaedam tertia nasceretur mixta ex Hebraica et Chaldaica, atque ea est, quam pro vulgari ac materna deinceps Hebraei habuerunt. Quae quidem Syriaca dicta est a regione ubi maxime ejus usus viget, sive Hierosolymitana a civitate praecipue Hebraeorum: quemadmodum lingua Chaldaica, quae hoc nomen habet a regione Chaldaea, vocata est etiam Babylonica a civitate Chaldaeae nobilissima. Porro distinguuntur hae duae linguae characteribus, verborum conjugationibus, affixis, punctorum notatione, sono vocalium, idiotismis, ac tota fere linguae structura, et multis etiam propriis dictionibus.
Quod autem pertinet ad secundum: primo certum est, nullum librum veteris Testamenti scriptum esse a primo auctore in hac lingua, nisi fortassis liber primus Machabaeorum et Ecclesiasticus, quorum priorem Hebraicum se vidisse scribit Hieronymus in prologo Galeato, de posteriori idem scribit in prologo Proverbiorum. Credibile enim est, lingua vulgari Hebraeorum, id est, Syriaca scriptos fuisse hos libros, qui tamen non exstant hoc tempore nisi Graece. De caeteris libris constat, aut Hebraice, aut Chaldaice, aut Graece a primis auctoribus scriptos esse.
De Testamento novo major est dubitatio; et quidem valde probabile est, Evangelium S. Matthaei, et epist. S. Pauli ad Hebraeos Syriaca lingua scriptos esse: id enim efficacissimis argumentis probat Albertus Widmestadius Ferdinandi Imperatoris Cancellarius, qui primus in Europa Testamentum novum Syriacum imprimi curavit; et Guido Fabritius, cujus est Latina interpretatio novi Testamenti Syriaci in regiis Bibliis.
Neque his repugnant veteres Scriptores, Irenaeus, Origenes, Eusebius, Athanasius, Epiphanius, Hieronymus, qui hos libros, ac praesertim Evangelium S. Matthaei Hebraice scriptos fuisse dicunt: loquuntur enim de lingua Hebraica quae Apostolorum tempore vulgaris erat, quemadmodum in ipso Evangelio passim legimus, dictum aliquid esse Hebraice, quod tamen constat vulgari lingua, id est, Syriaca dictum esse, quale est illud Joan. XIX. Exivit in eum, qui dicitur Calvarice locum, Hebraice autem Golgotha { 1).
De quibus vocibus vide S. Hieronymum in lib. De nom. Hebr., ubi diligenter notavit omnes voces quae Syriacae sunt, cum tamen Hebraicae esse dicantur abEvangelistis. Praeter hos duos libros, totmn novum Testamentum translatum est ex Graeco idiomate in Syriacum, auctore (ut ipsi Syri arbitrantur) S. Marco Evangelista.
Quod si verum esset, nulla esset causa, cur de hujus editionis auctoritate, (ut jam ad postremunfcaput veniamus) dubitaretur. Sed non facile adduci possum ut credam, a S. Marco traditam Ecclesiis Syriae et dEgypti editionem Syriacam Testamenti novi universi; et 'ejus editionis nullam prorsus mentionem exstare apud Clementem Alexandrinum, Origenem, Eusebium, Athanasium, Theophilum, Epiphanium, Hieronymum, Gyrillum, Theodoretum, Joannem Damascenum, aliosque Patres, qui vel in Syria, vel in iEgypto, aut Episcopi, aut Presbyteri fuerunt, et vel de variis Scripturarum editionibus accurate disputarunt, vel certe multa de Scripturis sanctis posteritati scripta reliquerunt.
Quod si editio Syriaca aetate horum Patrum posterior est, ut ego quidem mihi certo persuadeo, non potest ejus auctoritas tanta esse, ut cum editione Graeca, aut Latina merito comparari possit, ut interim illud omittam, quod non desunt etiam quaedam in ea editione, quae viris doctis et piis non admodum placeant. Unum tamen est praeter alia ejus editionis commodum insigne, quod cum in titulis, ac sectionibus capitum mentio fiat jejuniorum, venerationis crucis, precum pro defunctis, vigiliarum, memoriae Sanctorum, aliarumque ejusmodi rerum, quas Lutherani tanquam Romani Pontificis traditiones detestantur: apertissimi mendacii haec ipsa editio Lutheranos convincit. Sed de editione Chaldaica et Syriaca satis multa pro instituti operis brevitate dicta sunt: nunc ad Graecam veniamus.
Chapter 23 of 53